AVSONII SEPTEM SAPIENTUM SENTENTIAE

1. Bias Prieneus.

Quaenam summa boni? mens semper conscia recti.
Pernicies homni quae maxima? solus homo alter.
Quis dives? qui nil cupiet. Quis pauper? avarus.
Quae dos matronis pulcherrima? vita pudica.
Quae casta est? de qua mentiri fama veretur.
Quod prudentis opus? cum possis, nolle nocere.
Quid stulti proprium? non posse et velle nocere.

2. Pittacus Mitylenaeus.

Loqui ignorabit, qui tacere nesciet.
Bono probari malo, quam multis malis.

Demens superbis invidet felicibus.
Demens dolorem ridet infelicium.
Pareto legi, quisquis legem sanxeris.
Plures amicos re secunda comparas.
Paucos amicos rebus adversis probas.

3. Cleobulus Lindius.

Quanto plus liceat, tam libeat minus.
Fortunae invidiae est inmeritus miser.
Felix criminibus non erit hoc diu.
Ignoscas aliis multa, nihil tibi.
Parcit quisque malis, perdere vult bonos.
Malorum meritis gloria non datur.
Turpis saepe datur fama minoribus.

4. Periander Corinthius.

Numquam discrepat utile ab decoro.
Plus est sollicitus magis beatus.
Mortem optare malum, timere peius.
Faxis, ut libeat, quod est necesse.
Multis terribilis timeto multos.
Si Fortuna iuvat, caveto tolli.
Si fortuna tonat, caveto mergi.

5. Solon Atheniensis

Tunc beatum dico vitam, cum peracta fata sunt.
Par pari iugator coniux: quidquid inpar, dissidet.
Non erunt honores umquam fortuiti muneris.
Clam coarguas propinquum, propalam laudaveris.
Pulchrius multo est parari, quam creari nobilem.
Certa si decreta sors est, quid cavere proderit?
Sive sunt incerta cuncta, quid timere convenit?

6. Chilon Lacedaemonius.

Nolo minor me timeat despiciatque maior.
Vive memor mortis, item vive memor salutis.
Tristia cuncta exsuperas aut animo aut amico.
Tu bene si quid facias, non meminisse fas est.
Quae bene facta accipias, perpetuo memento.
Grata senectus homini, quae parilis iuventae:
Illa iuventa est gravior, quae similis senectae.

7. Anacharsis Scythes.

Turpe quid ausurus te sine teste time.
Vita perit, mortis gloria non moritur.

Quod facturus eris, dicere distuleris.
Crux est, si metuas vincere quod nequeas.
Cum vere obiurges, sic inimice iuvas;
Cum falso laudes, tunc et inimice noces.
Nil nimium. Satis est, ne sit et hoc nimium.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page