SANCTI AUGUSTINI CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM IMPERFECTUM OPUS

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68

PRAEFATIO

Adversus haereticos Pelagianos, qui dicunt Adam, etiamsi non peccasset, fuisse corpore moriturum, nec in illo humanum genus esse vitiatum (unde sequitur eos, ut mortes, et mortiferos morbos, et omnia mala quae videmus et parvulos perpeti, etiam in paradiso futura fuisse contendant, etiamsi nemo peccasset), scripsi librum ad comitem Valerium, cuius libri titulus est: De nuptiis et concupiscentia; eo quod ad illum pervenisse cognoveram dicere Pelagianos damnatores nos esse nuptiarum. Denique in illo opere, nuptiarum bonum a concupiscentiae carnalis malo, quo bene utitur pudicitia coniugalis, quali potui disputatione, discrevi. Quo libro accepto, memoratus vir illustris misit mihi in cartula nonnullas sententias decerptas ex opere Iuliani haeretici Pelagiani (in quo opere libris quattuor respondisse sibi visus est illi uni meo, quem De nuptiis et concupiscentia me scripsisse memoravi), missas sibi a nescio quo, qui eas, ut voluit, ex primo Iuliani libro decerpendas curavit; quibus ut quantocius responderem, idem Valerius poposcit. Et factum est ut sub eodem titulo etiam secundum librum scriberem, contra quem Iulianus alios octo nimia loquacitate conscripsit. His nunc respondeo, eius verba proponens, eisdemque subiungens responsionem meam ad loca singula, sicut refutatio eorum visa est esse reddenda; cum iam priores quattuor eius libros, posteaquam in manus meas venerunt, sex libris satis aperteque refellerim.

LIBER PRIMUS

Solvo promissionem meam.

1. IULIANUS. Magnis licet impeditus angoribus, quos intuenti mihi hac tempestate Ecclesiarum statum, partim indignatio ingerit, partim miseratio; non abieceram tamen promissionis meae fidem, videlicet ut qui fueram factus debitor promittendo, solvendo quoque esse curarem. Nam in libris quos ad fratrem nostrum Turbantium episcopum, virum magno virtutum fulgore conspicuum, contra Augustini scripta dictavi, pollicitus sum, si nihil quod studiis obsisteret, eveniret incommodi, occursurum me protinus eorum argumentis omnibus, qui ex sententia Manichaeorum traducem peccati, id est malum naturale defenderent; a quo sum hactenus munere varia et indissimulabili necessitate suspensus.

AUGUSTINUS. Utinam imiteris Turbantium post illa tua scripta, et post has tuas laudes, quibus eum dicis virum magno virtutum fulgore conspicuum, a vestro errore liberatum! Responsum est autem illis tuis libris, et demonstratum tibi, quae catholica lumina in sanctarum Scripturarum tractatione clarissima hoc opprobrio, id est Manichaeorum appellatione, offuscare coneris.

Opus dedicatur Floro.

2. IUL. Verum, ut primum respirare licuit, consilium erat, quantum maxime tulisset ipsius rei natura, breviter promissa complere, nisi me actuosiorem denuo ingredi provinciam, beatissime pater Flore, voluisses; qui, quoniam tantum vales reverentia sanctitatis, ut praeceptis tuis segniter oboedire irreligiosum iudicem, obtinuisti facile ut in longiores vias compendium illius, quam elegeram, brevitatis extenderem. Favebis itaque operi tua auctoritate suscepto, cuius ob hoc potissimum nomen inserui, ut stilus securior et hilarior graderetur sub tantae patrocinio iussionis. Fuit igitur concepta animo non importuna ratio brevitatis; quia in illis quattuor libris cuncta fere, quae inventa a Manichaeis Augustini contra nos fuerant ore prolata, catholicae fidei veritas, pro qua et cum qua labentis mundi odia promeremur, tam disputationibus invictis, quam sacrae Legis testimoniis armata, protriverat, nec quidquam pene reliquum erat, si aequis iudicibus uteremur.

AUG. Contra tuos illos quattuor libros sex libri a me scripti sunt. Post commemorationem quippe doctorum catholicorum (quos Manichaeos facis, mihi sub hoc crimine obiciendo quod illi in catholica Ecclesia didicerunt atque docuerunt), quam duobus prioribus voluminibus explicavi, sequentes quattuor singulos tuis singulis reddidi; redarguens tenebras haeresis vestrae luce catholicae veritatis, quam deserendo caecatus insanis, et rei, de qua nulla umquam in Ecclesia Christi controversia fuit, sicut novus haereticus, aequos iudices quaeris; quasi tibi videri aequi iudices possint, nisi quos vestro errore deceperis. Quem vero iudicem poteris Ambrosio reperire meliorem? De quo magister tuus Pelagius ait, quod eius fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere? Numquid ergo iste sensu in Scripturis purissimo impurissimi Manichaei dogma retineret, dicens: Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 1? Tu ergo iam iudica quam non puro sensu hoc catholicum dogma reprehendas, teque corrigere Ambrosio iudicante ne differas.

Scripturae ratione firmantur.

3. IUL. Testimonia tamen Scripturarum, quibus contra nos agi aliquid posse existimant, nonnulla praeterieram, quae me explanatum ire pollicitus eram, ut docerem ambigua quaeque Legis verba, quae ab inimicis nostris assumi solent, nec veritati praeiudicare perspicuae, et secundum hoc esse intellegenda, quod absolutissimis Scripturae sanctae auctoritatibus et insuperabili ratione firmatur. Siquidem hoc ipso, quam sit divinae Legis imperitus interpres et profanus apparet, quisquis putat eius sanctione defendi, quod iustitia non potest vindicari.

AUG. Vos quod dicitis, potius non potest ulla iustitiae ratione defendi. Quia miseria generis humani, a qua nullum hominum ab exortu usque ad obitum videmus alienum, non pertinet ad Omnipotentis iustum iudicium, si non est originale peccatum.

Aequitas divina non potest impugnari testimoniis biblicis.

4. IUL. Nam si Lex Dei fons est ac magistra iustitiae, auxiliis quoque eius, Dei aequitas adiuvari potest, impugnari non potest. Nullum ergo adminiculum iniquitati de illius Scripturae viribus comparari natura rerum sinit, quae hanc unam promulgationis causam habuit, ut eius testimoniis, remediis, minis, ultionibus iniquitas deleretur.

AUG. Eius testimoniis declaratur, quod: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt 2. Cum qua eum vanitate nasci, non solum veridica Scriptura qua plangitur, verum etiam laboriosa et aerumnosa cura qua eruditur, ostendit. In eius remediis legitur, etiam cum parvulus natus fuerit, offerendum esse sacrificium pro peccato 3. In eius minis legitur, interituram fuisse animam parvuli, si die non circumcideretur octavo 4. In eius ultionibus legitur, iussos interimi etiam parvulos, quorum parentes ad iracundiam provocaverunt Deum, ut internitione bellica delerentur 5.

Explicanda sunt testimonia biblica quae ambigua videntur.

5. IUL. Nihil ergo per Legem Dei agi potest contra Deum Legis auctorem. Quo uno compendio excluditur quidem quidquid ab errantibus consuevit obici; sed nos ad docendum quam sit veritas locuples cui credimus, illis quoque Scripturarum locis, quae intellectum sententiae elocutionum perplexitate velarunt, expositionis lucem solemus afferre; ut originis suae dignitatem reserata possideant, nec ab stemmate sacro velut notha aut degenerantia separentur.

AUG. Immo vero Scripturarum sanctarum lumina certa veritate fulgentia vos pravarum disputationum perplexitate obscurare conamini. Quid enim lucidius, quam id quod modo dixi: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt 6? Quod utique non fieret, si ad Dei similitudinem in qua est conditus permaneret. Quid lucidius, quam id quod dictum est: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 7? Quid lucidius, quam id quod dictum est: Quis enim est mundus a sorde? Nec infans, cuius est unius diei vita super terram 8; et alia plurima, quae vestris tenebris involvere, et in vestrum perversum sensum molimini vana loquacitate convertere?

Textus biblici sunt iusti, quia divini.

6. IUL. Hoc ergo ex nostro more adhuc solum exsequi cogitabam, id est ut a Traducianorum interpretationibus membra divinae Legis, quae subiacebant contumeliae, liberarem; quae erant scilicet divina, quod essent iusta monstrando.

AUG. Contumelioso ore Traducianos vocas, Cyprianum, Ambrosium, Gregorium, ceterosque socios eorum confitentes originale peccatum. Sed non est mirum quod novi haeretici Catholicis, a quibus exeunt, novum nomen imponunt; hoc et alii fecerunt, quando similiter exierunt.

Mihi longior facta est responsio.

7. IUL. Verum quia id impendio poposcisti, immo indixisti auctoritate patria, ut libro tractatoris Poeni, quem ad Valerium comitem vernula peccatorum eius Alypius nuper detulit, obviarem, hinc mihi est longior facta responsio.

AUG. Magna tibi poena est disputator hic Poenus; et longe antequam nasceremini, magna poena haeresis vestrae Poenus praeparatus est Cyprianus.

Contumeliae contra Aug.

8. IUL. Dedit enim ingenii sui denuo fideique monumenta, quae intellegantur aegerrime, exponantur difficillime, vix sine horrore audiantur; convincantur autem facillime, confodiantur acerrime, et propter honestatis reverentiam oblivioni exterminata mandentur.

AUG. Non quomodo vis iudicant qui legunt.

Novos nos haereticos esse criminantur.

9. IUL. Primus igitur eius liber, qui ante hunc solus est editus, novos nos esse haereticos criminatur 9; quia repugnemus opinioni, quae dealbati instar sepulcri, quod secundum Evangelii sententiam, mundo extrinsecus colore vestitum, spurcitia est et iniquitate confertum 10, sub laude Baptismatis eructat Manichaeorum sordes ac naturale peccatum, ut Ecclesiae catholicae pura hactenus Sacramenta contaminet.

AUG. Novos haereticos vos antiqua catholica fides, quam modo oppugnare coepistis, a praeclarissimis, qui fuerunt ante nos, doctoribus praedicata demonstrat. Non autem omnibus respondendum est conviciis potius quam accusationibus tuis, quae non in me, sed etiam in Ambrosium, Hilarium, Gregorium, Cyprianum, aliosque praedicatissimos Ecclesiae doctores, fronte impudentissima et lingua procacissima iacularis.

Suspiciones contra Valerium.

10. IUL. Laudat etiam potentem hominem, quod nostris petitionibus, qui nihil aliud quam dari tanto negotio iudices vociferabamur, ut ea quae subreptionibus acta constabat, emendarentur potius, quam punirentur examine, mole suae dignitatis obstiterit, nec disceptationi tempus aut locum permiserit impetrare. Quod utrum ille ad quem scribitur, tam nequiter fecerit, quam testatur ista laudatio, ipse viderit. Nos tamen in quantum de eo melius aestimaverimus, nominis illius commemoratio opusculo meo honorifice inserta patefecit. Verum liber ille de patrono suo falsa fortasse contineat. Porro fideliter quid scriptor eius cupiat ostendit; videlicet, ut contra rationem, contra fidem, contra omnem morum et dogmatum sanctitatem, vi fera et caeca impotentia dimicetur.

AUG. Absit a christianis potestatibus terrenae reipublicae, ut de antiqua catholica fide dubitent, et ob hoc oppugnatoribus eius locum et tempus examinis praebeant; ac non potius in ea certi atque fundati, talibus, quales vos estis, inimicis eius disciplinam coercitionis imponant. Quod enim propter Donatistas factum est, eorum violentissimae turbae fieri coegerunt, ignorantes quid ante sit gestum, quod eis fuerat ostendendum; quales vos turbas Deus avertat ut habeatis; Deo tamen propitio non habetis.

Foeda conscientia Aug.

11. IUL. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem nuptiarum et concupiscentiae, sicut fuerat tituli inscriptione pollicitus; deditque toto deinceps opere documentum artis et virtutis suae. Inter negationem enim confessorum et negatorum confessionem ultima necessitate vexatus, quid aerumnarum pateretur foeda conscientia publicavit.

AUG. Conviciare quantum potes; quis enim conviciosus hoc non potest?

Poteram tacere.

12. IUL. Priori ergo operi quattuor libellis ea, quam suppeditavit veritas, facultate respondi; praefatus sane praeteriturum me, quae et pro dogmate illius nihil habere ponderis apparebat, et me possent arguere multiloquii, si fuissem imbecilla quaeque et inania persecutus. Quamquam, si hanc regulam, ut decuit, servare licuisset, id est ut nec oppugnationem ex professione inepta mererentur, pene omnia eius inventa publico fuerant spernenda silentio. Sed quoniam, rebus in peiorem partem properantibus (quod mundi fini suo incumbentis indicium est), in Ecclesia quoque Dei adepta est stultitia et turpitudo dominatum; pro Christo legatione fungimur 11, et pro virili portione quantum valemus opis, ad defensionem catholicae religionis afferimus; nec piget mandare litteris remedia, quae contra errorum venena conficimus. aug. Stultitia et turpitudo vos peperit; sed si in Ecclesia dominatum adepta esset, ibi vos utique tenuisset.

Provocatio ad lectores.

13. IUL. Testatus utique, ut dixi, fueram, nec contra omnes me species defendendae traducis in primo disserturum opere, nec cuncta, quae ille liber tenebat, replicaturum; sed cum his conflicturum, in quibus summam et vim sui dogmatis collocasset. Hoc autem me spopondisse fideliter, quicumque vel obliquus sit, tantum diligens utriusque operis lector, agnoscet. Ego autem conscientiae honestate securus inimicum nostrum et adhortor, et stimulo, ut si aliquod a se prolatum, a me praetermissum aestimat argumentum, quod cuiuspiam momenti vel ipse iudicet, in medium proferat, et me timoris dolique convincat.

AUG. Non credo quod ea quae praetermisisti, nullius momenti esse putaveris; quamvis et si hoc te putasse concedam; non tamen ita esse, catholicus et intellegens, si et unum illum meum et tuos quattuor habuerit, diligentiamque adhibuerit, lector inveniet.

Nihil a me impletum est aliter quam promissum.

14. IUL. Scripturarum sane testimonia quaedam latius exposui, quaedam brevius; quia me plene id secuturo opere facturum spopondi. Nihil itaque ibi de omnibus Augustini argumentis et propositionibus non explosum remansit, nihil a me impletum est aliter quam promissum; multa in inventis eius falsa, multa stolida, sacrilega multa convici.

AUG. Hoc quidem dicis, sed tu dicis; qui autem legit et intellegit, si non Pelagianus est, non hoc dicit.

Nulla arrogantia.

15. IUL. Qua professione non est nobis arrogantiae fama metuenda; quia non ingenio meo veritatem defensam, sed imbecillitatem nostri ingenii veritatis viribus confitemur adiutam.

AUG. Elisam dixisses, si verum dicere voluisses.

Fatetur Aug. et me falsum dixisse et se non legisse quid dixerim.

16. IUL. Cum haec itaque haud aliter quam dixi, constet impleta; mirari satis nequeo hominis impudentiam, qui in hoc recenti opere suo libros meos falsitatis accusat, quos tamen necdum in manus suas venisse testatur 12. Durum quidem, quod consuetudo peccandi amorem delicti facit; sed nihil durius, quam quod exstinguit pudorem; quod licet ex improbitatis usu esse constaret, tamen amplius praesentia pericula docuerunt, quam quisquam nostrum poterat autumare. Quando enim crederem eo usque Numidae induruisse frontem, ut in uno opere et uno versu utrumque fateretur, et me falsa dixisse, et se non legisse quid dixerim.

AUG. Si hoc non fecisti, ille fecit qui de libris tuis ea, quae comiti Valerio putavit mittenda esse, decerpsit. Quod eum non credens ego fecisse mendaciter, auctori tribui quod decerptori debui. Tuos quippe libros nondum legeram, sed quae ille ex eis decerpserat, legeram. Si te hominem cogitares, hoc fieri potuisse cum cerneres, nequaquam tam invidiosam quaereres homini hac occasione calumniam.

Aug. legit tantum excerpta.

17. IUL. Nam scribens ad eum, quem miratur studiosum esse librorum suorum, cum sit militiae sudoribus occupatus, indicat ab Alypio chartulas ad se fuisse delatas, quae ita superscriptae essent: Capitula de libro Augustini quem scripsit, contra quae de libris pauca decerpsi. Hic video eum, qui tuae Praestantiae ista scripta direxit, de nescio quibus libris ea, causa, quantum existimo, celerioris responsionis, ne tuam differret instantiam, voluisse decerpere. Qui autem sint isti libri cum cogitarem, eos esse arbitratus sum, quorum mentionem Iulianus facit in epistola quam Romam misit, cuius exemplum simul ad me usque pervenit. Ibi quippe ait: Dicunt etiam istas, quae modo aguntur, nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi . Et post haec verba infert iterum suis sermonibus: Credo ex his libellis ista decerpta sunt; unde melius fortasse fuerat, ut universo ipsi operi eius, quod quattuor voluminibus explicavit, refellendo et redarguendo nostra elaboraret intentio; nisi et ego responsionem differre noluissem; sicut nec tu transmissionem scriptorum, quibus respondendum est, distulisti 13. Ostendit ergo hic apertissime excerpta illa suspicari se de opere meo tumultuarie fuisse collecta; integros autem ignorare libros, quibus tamen audet se dicere respondere potuisse.

AUG. Cur non auderem, qui te in eis vana dixisse dubitare utique non deberem? Non enim contra vera posses loqui nisi vana. Neque meus animus me fefellit; eos namque libros tuos tales inveni, cum legerem, quales praesumpseram esse, antequam legerem.

Epistola directa Romam.

18. IUL. Facit quoque epistolae mentionem, quam a me ait Romam fuisse directam; sed per verba quae posuit, nequivimus quo de scripto loqueretur, agnoscere 14. Nam ad Zosimum quondam illius civitatis episcopum super his quaestionibus duas epistolas destinavi; verum eo tempore, quo adhuc libros exorsus non eram.

AUG. Haec epistola non est ad Zosimum; sed ad eos seducendos qui Romae possent tali suasione seduci. Sed si eam non agnoscis, ecce, non sit tua. Utinam et illi libri non essent tui, sed alieni; ne per eos tu longe a veritate fieres alienus.

Quanta levitas et imbecillitas.

19. IUL. Porro utatur indicio epistolae, qua aut accepit, aut finxit me responsionem contra novos Manichaeos (quia vetus dedignatur videri) quattuor voluminibus explicasse; cur non curavit ea quae obiecissemus addiscere? Cur non studuit, qui cum esset congressurus, agnoscere; sed levitate turpissima concitatus in certamen maximum luminibus involutis, Andabatarum more, processit? Quod factum eiusmodi allegatione defendit, ut dicat se patroni sui festinationem, quam ille in transmittendis schedis habuit, imitari praecipiti responsione voluisse; quasi non honestissime potuerit intimare tempus sibi aliquod debere concedi, quo ad lectionem editi operis perveniret; flagitium esse inter eruditos in scribendi gravitate delinquere, et impatientia deliberandi impugnare, quod nescias. Huc accedit, quod nobis calliditatis moliturus invidiam, quae dictorum eius seriem curtaverit, his excerptis fidem accommodavit, quae verisimilius falsitate eius et malignitate, quam cuiusquam nostrum imperita simplicitate videntur esse composita. Verum id quovis animo, quovis auctore contigerit; nobis tamen duobus suffragatur modis; quia simul patuit et quanta sit levitas, et quanta imbecillitas in veritatis inimico, qui se approbavit, et cum loqui non debeat, tacere non posse, et paucis semiplenis discerptisque magis quam aggregatis sententiis, de primo tamen solum libro meo ita cessisse fractum, ut vulgi in nos femineis admodum vocibus pectora commoveret; quod disputationis nostrae processibus apparebit.

AUG. Quid mihi irasceris, quod ad me libri tui pervenire tardius potuerunt; vel quod eos quaerens non potui celeriter invenire? Tamen potui et omnino debui, ea quae mihi missa chartula continebat, cuiuscumque et qualiacumque essent, ne putarentur invicta, plane apertis, non involutis oculis inspicere, et sine dilatione refellere; quia etsi numquam libros tuos reperire possem, oportuit ut ea, quae alicuius momenti esse credidit, qui tanto viro arbitratus est esse mittenda, quantum valerem, ne quisquam legens eis deciperetur, arguerem. Non ergo mihi quod obiecisti obiceres, nisi tu potius ista, ut non dicam exstinctis, certe clausis oculis loquereris. Nullo modo autem diceres, vulgi a nobis in vos pectora commoveri, nisi scires multitudinem christianam in utroque sexu fidem catholicam non latere, quam conaris evertere.

Naturalis mali opinio.

20. IUL. Admoneo tamen hic quoque, sicut priore a nobis opere factum est, non me omnia examussim eius verba positurum; sed ea capita, quibus destructis, naturalis mali opinio conteratur.

AUG. Ea quae praetermittis, colligentur fortasse vel a nobis vel ab aliis, ut appareat cur praetermiseris.

Textuum truncatio.

21. IUL. Quod licet plene primo opere constet effectum; tamen quoniam nunc nonnulla de uno dumtaxat libro meo sibi refellenda proposuit, meque, ut praelocutus sum, arguit, quod capita dictorum eius quae inserui, magna ex parte truncaverim; ostendam primo, id quod reprehendit, nec a me esse factum, et ab illo impudentissime in hoc eodem opere frequentatum. Tunc probabo, illis ipsis concisis brevibusque sententiis, quas de scriptis meis, quibus fuerat impugnatus, interserit, ita nullis eum solidis responsionibus obstitisse, ut et illa invexata permaneant, et hic planius detestanda fateatur, quam nostra operatio laboraverat explicare.

AUG. Iam superius ad ista respondi.

Omissiones.

22. IUL. Attoniti ergo, quid contra me scripserit, audiamus. Verba - inquit - de libro meo tibi a me misso tibique notissimo ista posuit, quae refutare conatus est: "mnatores nos esse nuptiarum, operisque divini, quo ex maribus et feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant; quoniam dicimus, eos qui de tali commixtione nascuntur, trahere originale peccatum; eosque, de qualibuscumque parentibus nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo " 15. In his verbis meis testimonium Apostoli, quod interposui praetermisit, cuius se premi magna mole sentiebat. Ego enim cum dixissem, homines trahere originale peccatum, mox adiunxi: De quo Apostolus ait: "r unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt " 16; quo testimonio, ut diximus, praetermisso, cetera illa contexuit quae supra commemorata sunt. Novit enim quemadmodum soleant haec verba apostolica, quae praetermisit, accipere catholicorum corda fidelium; quae verba tam recta et tanta luce fulgentia, tenebrosis et tortuosis interpretationibus novi haeretici obscurare et depravare moliuntur. Deinde alia mea verba subtexuit, ubi dixi: "c advertunt, quod ita nuptiarum bonum malo originali quod inde trahitur non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam, sicut peccatum, sive hinc sive inde a parvulis trahatur, opus est diaboli, sic homo, sive hinc sive inde nascatur, opus est Dei ". Etiam hic ea praetermisit, in quibus aures catholicas timuit. Nam ut ad haec verba veniretur, supra dictum erat a nobis: "c ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis assertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt quod lavacro regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias, et tamquam opus Dei, hoc est hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur " 17. His ergo nostris praetermissis sequuntur illa nostra quae posuit, sicut supra scriptum est 18. Quousque simplicitati, qui haec loqueris, religiosorum pectorum et imperitis auribus perstabis illudere? Quem ad finem sese impudentia effrenata iactabit? Nihil te, cum haec scriberes, censura doctorum virorum, nihil reverentia futuri iudicii, nihil ipsa litterarum monumenta moverunt? Patere iam fallaciam tuam, et deprehensam teneri non vides? Quid in primo, quid in secundo opere conscripseris, quem nostrum ignorare arbitraris? Libuit enim prorsus, et decuit, his te compellare modis, quibus in parricidam publicum eloquens consul infremuit 19.

AUG. Bene facis, indicare nobis, ne forte non agnosceremus, de invectivis Ciceronis te ista sumpsisse atque vertisse, sed non timemus Iulianum, cum videmus factum esse Tullianum; immo potius dolemus insanum, cum videmus sensum perdidisse christianum. Quid enim insanius, quam prohibere a parvulis medicum Christum, dicendo non esse in eis quod venit ille sanare? Cicero invectus in patriae parricidam, eam defendebat civitatem quam rex eius Romulus, congregatis undecumque peccatoribus condidit; tu autem tot parvulos, qui sine sacro Baptismate moriuntur, et clamas peccatum nullum habere, et ad civitatem Regis, ad cuius imaginem facti sunt, non permittis accedere.

Me pronuntia vera dicere.

23. IUL. Apostoli me testimonium praetermisisse confingis, quod nec tibi opitulari potest, et a me praetermissum non est; sed eo insertum ordine, quo a te fuerat collocatum; utque in primo fideliter commemoratum, ita enim in quarto operis mei libro, licet cursim et breviter, explanatum est 20. Commemorationem quoque catholicae Ecclesiae, quam tu ad hoc feceras, ut catholicam fidem desererent a te decepti, et catholica miserabiles appellatione gauderent, non praetermisi. Et quamvis nulla argumentorum vis in eiusmodi verbis esset, tamen a me haud aliter dictorum tuorum caput propositum est, quam a te fuerat ordinatum. Lege editos libros meos responsionisque fidem, quam tu arguis fraudis, aspiciens, me interim pronuntia vera dicere; tu vero, si consuetudo tua permiserit, erubesce. Sed iam ostensa inexcusabili falsitate, quae semper quidem turpis, fit tamen turpior cum locum censoris invadit, et deformitatem suam decori exprobrat alieno; responde, quid Manichaeis sensibus aut nomen Ecclesiae aut Apostoli verba conducant, ut ea cum tam magna invidia praetermissa causeris?

AUG. Iam superius respondi huic calumniae tuae, qua mihi verborum tuorum minus integre positorum obicis falsitatem. Sed quod fecit ille decerptor, tu mihi tam libenter non tribueres, si eorum qui haec legunt, nolles esse deceptor.

Omne peccatum conscribunt malae naturae.

24. IUL. Hoc semper fuit maximum inter Manichaeos Catholicosque discrimen, et limes quidam latissimus, quo a se mutuo piorum et impiorum dogmata separantur, immo magna moles sententias nostras quasi coeli a terra profunditate disiungens, quod nos omne peccatum voluntati malae, illi vero malae conscribunt naturae; qui cum diversos sequuntur errores, sed velut de capite fontis istius effluentes consequenter ad sacrilegia flagitiaque perveniunt; sicut Catholici e regione, a bono inchoantes exordio, bonis aucti processibus, ad religionis summam, quam ratio munit et pietas, pervehuntur. Tu igitur malum naturale conatus asserere profano quidem voto, sed inefficaci intentione usurpasti Apostoli testimonium, quem hac eadem perscriptione ostendo nihil tale sensisse, quale tu persuadere conaris, quod repugnantibus modis et illum catholicum confiteris, et dicta eius Manichaeo aestimas suffragari.

AUG. Quos doctores catholicos Manichaeo asseras suffragari, qui in verbis apostolicis intellexerunt trahere parvulos originale peccatum, nec vestro more insano velut sanam laudare naturam, sed ei sanandae adhibuerunt medicinam potius christianam, si christiano corde cogitares, erubesceres, contremisceres, obmutesceres.

Omnes haereses, inventa sua Scripturis communiunt.

25. IUL. Numquid non idem, Adimantus et Faustus (quem in libris Confessionis tuae preaceptorem tuum loqueris 21), haeresiarchae sui traditione fecerunt, obscuriores quasque vel de Evangelio, vel de Apostolorum Epistolis sententias rapientes et corro ntes, ut profanum dogma nominum auctoritate tuerentur? Quamquam quid dico de Manichaeis? Omnes prorsus haereses inventa sua, quibus a pietate et fide exorbitaverunt, Scripturarum elocutionibus sententiisque communiunt.

AUG. Illi obscuras sententias in suum dogma convertere; vos apertas ipso vestro dogmate obscurare conamini. Quid enim apertius quam quod ait Apostolus: Peccatum in hunc mundum per unum hominem intrasse, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse 22? Quod si probare idem cogeretur Apostolus, ipsam generis humani miseriam testem daret, quae incipit a vagitibus parvulorum, et usque ad decrepitorum gemitus pervenit. Nullo enim modo sub cura omnipotentis et iusti eadem tam magna miseria naturae irrogaretur humanae, nisi in duobus hominibus tota de paradisi felicitate in hanc infelicitatem peccati merito pelleretur.

Scripturae non probant errores.

26. IUL. Num igitur ideo aut Libri sacri auctores probabuntur errorum, aut crimina pereuntium, Scripturarum dignitas expiabit?

AUG. Hoc vobis dicite.

Deus iustus est.

27. IUL. Exstinguatur itaque indisciplinatarum expositionum libido; nihil agere contra manifestam Dei iustitiam verba credantur; quae si eius personae sunt, quam venerari necesse est, defendantur explanationibus divinae congruentibus aequitati; sin autem non metuendo sunt auctore prolata, etiam ineliquata pellantur. Igitur nunc Dei iudicio disputatur, de quo scribitur : Deus fidelis, in quo non est iniquitas; iustus et sanctus Dominus Deus 23. Et iterum: Iustus Dominus, et iustitiam dilexit, aequitatem vidit vultus eius 24. Et iterum: Omnia iudicia tua aequitas 25. Innumera sunt testimonia, quibus aequitas divina in sacris Voluminibus praedicatur; de qua nemo tamen vel Gentilium, vel haereticorum, praeter Manichaeos Traducianosque dubitavit.

AUG. Ex hac aequitate grave iugum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum 26; quod omnino esse asserit iniquum, qui negat originale peccatum.

Deus esse nisi iustus non potest.

28. IUL. Ita enim omnibus generaliter, edocente natura, inculcatum est, Deum iustum esse, ut manifestum sit, Deum non esse quem constiterit iustum non esse. Potest igitur et homo iustus esse; Deus vero esse nisi iustus non potest.

AUG. Tibi dic.

Deus iustissime iudicat.

29. IUL. Qui cum est hic unus verus cui credimus, et quem in Trinitate veneramur, dubio procul in omnes iudicii est ratione iustissimus.

AUG. Tibi dic: et ostende iustum esse, ut cum tam manifesta miseria, vel ad tam manifestam miseriam nascatur, a quo peccatum originale non trahitur.

Sine aequitate Divinitas tota vilesceret.

30. IUL. De huius itaque legibus ita probari et vindicari non potest, quod esse constat iniustum, ut si hoc fieri posset, illius divinitas tota vilesceret. Ab eo igitur probabitur de Scripturis sanctis iniustitiae dogma firmari, a quo approbari quiverit Trinitatem, cui credimus, divinitatis gloria posse privari.

AUG. Verum dicis: sed vobis dicite, qui gloriam Christo, qua parvulos sanat, molimini auferre.

Non conciliantur Deus et peccatum naturale.

31. IUL. Quod quoniam nec ratio sustinet ulla, nec pietas; aut doce, vel posse esse, vel iustum esse, imputari cuiquam naturale peccatum; aut a Scripturarum sanctarum contaminatione discedito, quarum sententiis sanciri aestimas quod iniquum cogeris confiteri.

AUG. Erratis: vos potius iniquum cogimini confiteri grave super parvulos iugum; si quemadmodum nullum habent proprium, ita nullum trahunt originale peccatum.

Novus Manichaeus antiquo peior.

32. IUL. Quod si neutrum horum quae diximus, facies; et huic Deo te asseris credere, cuius institutis iniustitiam communiri aestimas; cognosce, multo te novum antiquo Manichaeo esse peiorem, qui talem Deum habeas, qualem Manichaeus Dei sui est commentus inimicum.

AUG. Vos peius quam Manichaei saevitis in parvulos. Illi quippe animam saltem, quam partem Dei putant, sanari per Christum in parvulo volunt; vos autem, quem nec in anima, nec in carne ullum malum habere dicitis, per Christum sanari nulla ex parte permittitis. Et praeclari praedicatores sic praedicatis Iesum, ut eum negetis parvulorum esse Iesum. Unde namque hoc nomen acceperit, in Evangelio legite 27, et nolite Salvatorem non salvis parvulis denegare.

Plebeculae detestantur errorem pelagianum.

33. IUL. Quas mihi ergo tu hic ambages, quae cervicalia, mendaciorum et ineptiarum, quae Hierusalem fornicanti Ezechiel propheta imputat 28; admovebis, in quibus muliebres animae cubent, nomina mysteriorum tenentes, cum in ipsam divinitatem retecta profanitate commiserint. Remotis omnibus praestigiis et advocatarum saepe a te plebicularum catervis, doce iustum esse quod per Scripturas sanctas affirmare conaris.

AUG. Plebicularum, quas irrides, catervae, noverunt catholicam fidem, quae a Salvatore salvari confitentur infantes; et ideo Pelagianorum, qui hoc negant, detestantur errorem.

Ne in infinita volumina extendatur oratio.

34. IUL. Ne ergo in infinita volumina exten tur oratio, hic, hic harum de quibus agimus, rerum genus, species, differentia, modus, qualitasque cernatur; immo sollicitius utrum sint, unde sint, ubi sint, quid etiam mereantur, et a quo. Hoc enim modo nec diu per disputationum anfractus errabitur, et certum quod teneri debeat, apparebit.

AUG. Ideo contra unum librum meum libros octo scripsisti, quia per tua compendia dialectica diu disputare noluisti.

Definitio iustitiae.

35. IUL. Creatoris his igitur et creaturae ratio vertitur, id est Dei et hominis; iudicat ille, iudicatur iste; itaque iustitiae et culpae quae sit natura, videatur. Iustitia est, et ut ab eruditis definiri solet, et ut nos intellegere possumus, virtus (si per Stoicos liceat alteri alteram praeferre) virtutum omnium maxima, fungens diligenter officio ad restituendum sua unicuique sine fraude, sine gratia.

AUG. Dic ergo qua iustitia retributum sit parvulis grave iugum tam magnae manifestaeque miseriae; dic qua iustitia ille parvulus adoptetur in Baptismo, ille sine hac adoptione moriatur; cur non sit ambobus honor iste communis, aut ab isto honore alienatio, cum sit ambobus seu bona seu mala causa communis. Non dicis, quia nec Dei gratiam, nec Dei iustitiam homo magis Pelagianus quam Christianus sapis.

Vera virtus est quae quadrua iugalitate perficitur.

36. IUL. Quod si eam maximam dici Zeno non siverit, qui tantam virtutum copulam unitatemque confirmat, ut ubi fuerit una, omnes dicat adesse virtutes et, ubi una non fuerit, omnes deesse; atque illam veram esse virtutem, quae hac quadrua iugalitate perficitur; tunc quoque nobis plurimum praebebit auxilii, cum docuerit, nec prudentiam, nec fortitudinem, nec temperantiam posse sine iustitia contineri; secundum quam veritatem et Ecclesiastes pronuntiat: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet 29.

AUG. Audi eumdem Ecclesiasten dicentem: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas; quae abundantia hominis in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole 30 etc.? Et dic mihi, quare homo etiam vanitati similis factus est 31, qui factus fuerat similis veritati. An hinc excipis parvulos, quos videmus crescendo et, si bene erudiantur, proficiendo, tam magnam minuere, cum qua nati sunt, vanitatem; nec ea tota carere, nisi omnes dies vanitatis velut umbra transierint 32?

Deus est origo iustitiae.

37. IUL. Haec igitur augusta virtus, expunctrix uniuscuiusque meritorum, in operibus quidem imaginis Dei, id est humanae animae, pro creaturae ipsius modo et viribus intermicat; in ipso vero Deo, omnium quae sunt ex nihilo conditore, immenso et claro per aeternum orbe resplendet. Origo eius divinitas est, aetas eius aeternitas, et aeternitas ultro citro nescia vel desinere vel coepisse. Ut ergo genus eius (quo nomine nihil aliud quam originem intellegi volo) Deus est; ita species eius in legum promulgatione iudiciorumque apparet effectibus.

AUG. Si origo iustitiae Deus est, ut fateris, cur homini ab ipso dari iustitiam non fateris, et potius humanae voluntatis arbitrium, quam Dei donum, vis esse iustitiam; ut sis in eis de quibus dictum est: Ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 33? Erubescite tandem, obsecro, et ab illo iustitiam poscite, qui est, ut fateri compulsi estis, origo iustitiae.

Iustitiae differentia, modus, qualitas.

38. IUL. Differentiam vero eius non absurde intellegere possumus, variam pro opportunitate temporum dispensationem. Verbi gratia, hostiae de pecoribus in Vetere Testamento fuerant imperatae. Id tunc implere pertinebat ad reverentiam iussionis; nunc vero indicta eorum dissimulatio ita servit iustitiae praecipienti, ut tunc oblatio serviebat. Modus vero eius est vel status, quod nec cuiquam amplius quam vires patiuntur indicit, vel quod misericordiam non retundit. Qualitas autem eius intellegitur, per quam piis mentibus sapit dulciter. Est igitur procul dubio iustitia, sine qua deitas non est; quae si non esset, Deus non esset; est autem Deus, est itaque sine ambiguitate iustitia. Non est autem aliud quam virtus omnia continens, et restituens suum unicuique, sine fraude, sine gratia. Consistit autem maxime in divinitatis profundo.

AUG. Definisti esse iustitiam virtutem omnia continentem, et restituentem suum unicuique, sine fraude, sine gratia. Proinde videmus eam sine fraude restituisse denarium eis, qui per totum diem in opere vineae laboraverant; hoc enim placuerat, hoc convenerat, ad hanc mercedem se fuisse conductos negare non poterant 34. Sed dic mihi, quaeso te, quomodo eis sine gratia tantumdem dedit, qui una hora in illo opere fuerunt? An amiserat fortasse iustitiam? Cohibe itaque te potius. Neminem quippe fraudat divina iustitia, sed multa donat non merentibus gratia. Cur autem huic sic, illi autem sic, aspice quod secutus adiungis. Verissime quippe dicis, eam consistere maxime in divinitatis profundo. In hoc profundo est, quod neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 35. In hoc profundo est, quod ille parvulus in honorem adoptatur per regenerationis lavacrum, ille in contumelia relinquitur, non admittendus ad Regnum; cum amborum in neutram partem sit meritum per voluntatis arbitrium.

Clementia pars magna est iustitiae.

39. IUL. Testimonium vero, ut ab auctore suo, ita etiam vel a probis, vel a improbis meretur, quod et illos iure provexerit, et istos iure damnaverit. Cum vero per se nec boni quidquam nec mali merentibus misericordiam liberalem esse permittit, nihil sentit iniuriae; quia et hoc ipsum, ut sit clemens operi suo Deus, cum in severitatem non cogitur, pars magna iustitiae est.

AUG. Saltem misericordiae nomen attende, et unde dicta sit, respice. Quid igitur opus est misericordia, ubi nulla est miseria? Miseriam porro in parvulis si nullam esse dicitis, eis misericordiam praebendam negatis; si ullam esse dicitis, malum meritum ostenditis. Neque enim sub Deo iusto miser esse quisquam, nisi mereatur, potest. Ecce duo parvuli iacent: unus eorum baptizatus, alter non baptizatus exspirat; cui eorum dicis Deum fuisse clementem? Si uni, ostende alterius malum meritum, qui negas esse originale peccatum; si ambobus, ostende baptizati ullum bonum meritum, qui negas gratiam, ubi nulla est acceptio personarum; et dic, si potes, cur ambos adoptare noluerit, qui certe ambos ad imaginem suam condidit. An ita iustus est, ut non sit omnipotens, si voluit et non potuit? Ubi certe illorum nullus noluit, ne impedimentum potestatis divinae referatis ad meritum voluntatis humanae; hic certe nulli eorum dicere potest Deus: Volui, et noluisti. Aut si propterea non vult infans, quia plorat cum baptizatur, ambo ergo relinquantur, ambo enim nolunt; et tamen unus assumitur et alter relinquitur, quia magna est gratia Dei, et verax iustitia Dei. Sed quare ille potius quam ille: Inscrutabilia sunt iudicia Dei 36.

Iustitia et gratia.

40. IUL. Quos enim fecit quia voluit, nec condemnat nisi spretus; si cum non spernitur, faciat consecratione meliores; nec detrimentum iustitiae patitur, et munificentia miserationis ornatur.

AUG. Qui non condemnat nisi spretus, dic, utrum spernat suam imaginem nisi spretus. Quod si non audes, dic unde spernat eos quos parvulos non adoptat, a quibus eum spretum non invenies, nisi eos invenias in Adam. Ubi simul invenies, ut spernantur, deberi omnibus per iustitiam, nec tamen sperni omnes propter ineffabilem et inscrutabilem gratiam.

Infirma eligit Deus.

41. IUL. His igitur iustitiae, quas praemisimus, divisionibus explicatis, discutiamus quae sit definitio peccati. Equidem affatim mihi tam philosophantium quam eorum qui catholici fuerunt, quod quaerimus, scripta suppeditant; sed vereor ne refrageris et, si philosophorum ego senatum advocavero, tu continuo sellularios opifices omneque in nos vulgus accendas.

AUG. Contumeliosus es in infirma mundi, quae Deus elegit ut confunderet fortia 37. Denique ipsi confundunt eos qui confidunt in virtute sua 38. Ubi quid dicam: Vos estis? Prorsus me tacente apparetis, cum vos non tacetis.

Aut mendax aut temerarius.

42. IUL. Vociferans cum feminis, cunctisque ca nibus et tribunis, quibus octoginta aut amplius equos tota Africa saginatos collega tuus nuper adduxit Alypius.

AUG. Aut calumniaris, aut nescis quid loquaris; et ideo, aut mendax, aut temerarius, ista loqueris. Quid te autem nequius, si haec ipse finxisti? Quid stolidius, si fingentibus credidisti? Iam vero quod etiam scribere ausus es, neque veritus ne ad ea loca libri pervenirent tui, quae terra marique transeuntem seu venientem collegam meum Alypium susceperunt, ubi legi apertissime tua falsiloquia sine tua irrisione vel potius detestatione non possunt; cui, non dico impudentiae, sed dementiae comparatur?

Docentes originale peccatum tu despicis.

43. IUL. Nequaquam te acquiescere eruditorum sententiis, ut addas, secundum quod intellectui tuo congruit dixisse Apostolum, quia stultam fecit Deus sapientiam mundi 39; disputatores vero nostros sine metu a te posse despici, quod nulla auctoritate talium premaris.

AUG. Tu eos despicis, qui eis docentibus originale peccatum ita resistis, ut tamquam Manichaeos insuper crimineris, me nominans, illos significans.

Definitio peccati quod tantummodum peccatum est.

44. IUL. Quid ergo? Acquiescam prorsus tibi, faciamque in hoc loco iacturam omnium, quorum adminiculo uti possem, contentusque ero definitione, quae ad indicium bonae naturae post Manichaeorum secretum de ore tuae honestatis effugit. In eo igitur libro cui titulus est, vel De duabus animabus, vel Contra duas animas, ita loqueris: Exspecta, sine prius peccatum definiamus. Peccatum est voluntas admittendi vel retinendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quamquam si liberum non est, nec voluntas dici potest; sed malui grossius, quam scrupulosius definire 40.

AUG. Hic peccatum definitum est quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. De hoc quippe agendum fuit, quando mali origo quaerebatur, quale commissum est a primo homine ante omne hominis malum. Sed tu aut non potes intellegere, aut non vis.

Aurum est definitio Aug.

45. IUL. O lucens aurum in stercore! Quid verius, quid plenius dici a quoquam vel orthodoxo potuisset? Peccatum est, inquis, voluntas admittendi vel retinendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere 41. Ostendit hoc Ecclesiasticus : Deus, inquit, fecit hominem, et dimisit eum in manibus consilii sui; posuit ante eum vitam et mortem, aquam et ignem; quod placuerit ei, dabitur illi 42. Et per Isaiam Deus: Si volueritis , inquit, et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis. Si nolueritis, nec audieritis, gladius vos comedet 43. Et Apo olus: Resipiscite iuste, et nolite peccare 44; atque iterum: Nolite errare; Deus non irridetur; quae enim seminaverit homo, illa et metet 45.

AUG. Haec testimonia propter illam voluntatem dicta sunt, in qua quisque id quod vult agit; ut si non habetur, ab eo poscatur qui in nobis operatur et velle 46; si autem habetur, fiant opera iustitiae, et ei, qui illam operatus est, agantur gratiae.

Dextera et sinistra.

46. IUL. Voluntas itaque motus est animi, in iure suo habentis utrum sinisterior ad prava decurrat, an dexterior ad celsa contendat.

AUG. Quid est ergo: Ne declines in dexteram, neque in sinistram 47?

Peccati origo, species, differentia, modus, qualitas.

47. IUL. Motus autem animi eius, qui iam per aetatem iudicio rationis uti potest; cui cum poena monstratur et gloria, aut contra commodum vel voluptas, adiutorium et velut occasio offertur, non necessitas imponitur partis alterutrae. Haec igitur voluntas, quae alternatur, originem possibilitatis in libero accepit arbitrio; ipsius vero operis existentiam a se suscipit, nec est prorsus voluntas antequam velit, nec potest velle antequam potuerit et nolle; nec utrumque habet in parte peccati, id est, velle et nolle, antequam usum rationis adipiscitur. Quibus collectis, apparet te verissime definisse: Peccatum est voluntas retinendi vel admittendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere 48. Hoc ergo peccatum, quod claruit nihil esse praeter voluntatem, constat genus, id est ipsam originem, ab appetitu proprio suscepisse. Huius species iam in unoquoque, qui dicuntur atomi, reperitur. Differentia vero et in varietate culparum, et in rationibus temporum. Modus est ipsa immoderatio; nam si modus est servire cui debeas, qui hoc praetermittit, veri modi transgressione delinquit. Hic tamen dici subtiliter potest, modum esse peccati, quia nemo plus quam potest delinquit; nam si supra vires, inefficaci voluntate peccatur; hoc ipsum fieri vel sola potuit voluntate. Qualitas autem ascribatur vitio, per quam ostenditur quid amaritudinis, vel dedecore convehat vel dolore. Est ergo peccatum, quia si non esset, nec tu sequereris errores; nihil est autem aliud, praeter voluntatem excedentem ab eo calle, cui debet insistere, et unde liberum est non deflectere. Fit autem de appetitu inconcessorum; et nusquam est nisi in eo homine, qui et habuit voluntatem malam, et potuit non habere.

AUG. Ipse est Adam, quem nostra illa definitio, quae tibi placuit, intuebatur, cum dicerem: Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere 49. Adam quippe omnino, quando peccavit, nihil in se habebat mali, quo nolens urgeretur ad operandum malum, et propter quod diceret: Non quod volo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago 50. Ac per hoc id egit peccando, quod iustitia vetabat, et unde liberum illi fuerat abstinere. Nam ei qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago, abstinere inde, liberum non est. Ac per hoc, si tria ista discernas, et scias aliud esse peccatum, aliud poenam peccati, aliud utrumque, id est ita peccatum, ut ipsum sit etiam poena peccati, intellegis quid horum trium pertineat ad illam definitionem, ubi voluntas est agendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Peccatum namque isto modo definitum est, non peccati poena, non utrumque. Habent autem tria ista genera etiam species suas, de quibus nunc longum est disputare. Horum sane trium generum si requirantur exempla, primi generis in Adam sine ullo nodo quaestionis occurrit. Multa quippe sunt quae agunt homines mala, a quibus eis liberum est abstinere; sed nulli tam liberum est, quam illi fuit, qui Deo suo, a quo erat conditus rectus, nullo prorsus vitio depravatus adstabat. Secundi autem generis, ubi tantummodo est poena peccati, exemplum in eo malo est, quod quisque ex nulla parte agit, sed tantummodo patitur; velut cum pro suo scelere, qui peccavit, occiditur, sive alia corporis poena quacumque cruciatur. Tertium vero genus, ubi peccatum ipsum est et poena peccati, potest intellegi in eo qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago . Ad hoc pertinent etiam omnia quae per ignorantiam, cum aguntur mala, non putantur mala, vel etiam putantur bona. Caecitas enim cordis, si peccatum non esset, iniuste argueretur; arguitur autem iuste, ubi dicitur: Pharisaee caece! 51; et aliis plurimis divinorum eloquiorum locis. Eademque rursus caecitas, si peccati poena non esset, non diceretur: Excaecavit enim illos malitia illorum 52; quod si de Dei iudicio non veniret, non legeremus: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva 53. Quis porro volens caecus est corde, cum velit nemo caecus esse vel corpore? Proinde originale peccatum nec ad illud pertinet quod primo loco posuimus, ubi est voluntas malum operandi, unde liberum est abstinere; alioquin non esset in parvulis, qui nondum voluntatis utuntur arbitrio; nec ad illud quod secundo commemoravimus. De peccato enim nunc agimus, non de poena, quae non est peccatum, quamvis peccati merito subsequatur; quam quidem patiuntur et parvuli, quia inest eis corpus mortuum propter peccatum 54. Non tamen mors corporis ipsa peccatum est, vel corporales quicumque cruciatus; sed pertinet originale peccatum ad hoc genus tertium, ubi sic peccatum est, ut ipsum sit et poena peccati; quod inest quidem nascentibus, sed in eis crescentibus incipit apparere, quando est insipientibus necessaria sapientia, et mala concupi entibus continentia; origo tamen etiam huius peccati descendit a voluntate peccantis. Fuit enim Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt 55.

Profer per quid doceas naturale peccatum.

48. IUL. Meretur autem et ab honestis exsecrationem, et ab illa iustitia, cuius hic tota causa vertitur, legitimam condemnationem. Omnibus itaque aulaeis reductis profer aliquando luce palam, per quid doceas naturale esse peccatum. Certe nihil superius falso vel de divinae laude iustitiae, vel de culpae definitione collectum est. Ostende ergo, haec duo in parvulis posse constare: si nullum est sine voluntate peccatum, si nulla voluntas, ubi non est explicata libertas, si non est libertas, ubi non est facultas per rationem electionis; quo monstro peccatum in infantibus invenitur, qui rationis usum non habent? Igitur nec eligendi facultatem, ac per hoc nec voluntatem; atque his irrefutabiliter concessis, nec aliquod omnino peccatum. His igitur molibus pressus, videamus quo eruperis. Nullo, inquis, peccato parvuli premuntur suo, sed premuntur alieno 56. Necdum claruit quid mali sentias. Suspicamur enim te ad invidiam cuiuspiam hominis, cuius iniquitatem ut Poenus orator exprimeres, haec in medium protulisse. Apud quem igitur impollutam innocentiam scelus gravavit externum? Quis ille fuit, qui hos adiudicaret reos, tam excors, tam trux, tam oblitus Dei et aequitatis, barbarus perduellis? Laudamus prorsus ingenium tuum; apparet eruditio, non potuisti aliter, dignam generis humani odio, iudicis nescio cuius, immo tyranni allegare personam, quam iurando non solum eum non pepercisse his qui nihil peccavissent, verum etiam his qui nec peccare potuissent. Solet quippe apud suspiciosum animum bona conscientia laborare pro defensione sui, ne forte deliquerit, quia delinquere vel potuit; absolute autem vindicatur a crimine, qui ipsa rei impossibilitate defenditur. Pande igitur quis est iste innocentium addictor. Respondens: Deus; percussisti quidem animum, sed quoniam vix tantum sacrilegium fidem meretur, quid dixeris ambigamus. Scimus enim homonyme usurpari nomen hoc posse: Sunt quippe dii multi et domini multi; nobis tamen unus est Deus Pater ex quo omnia, et unus est Dominus Iesus Christus per quem omnia 57. Quem igitur Deum in crimen vocas? Hic tu, sacerdos religiosissime, rhetorque doctissime, exhalas tristius et horridius aliquid, quam vel Amsancti vallis, vel puteus Averni, immo scelestius quam ipsa in his locis idolorum cultura commiserat 58. Deus, ais, ipse qui commendat suam caritatem in nobis 59, qui dilexit nos, et Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit 60, ipse sic iudicat, ipse est nascentium persecutor, ipse pro mala voluntate aeternis ignibus parvulos tradit, quos nec bonam, nec malam voluntatem scit habere potuisse. Post hanc ergo sententiam, tam immanem, tam sacrilegam, tam funestam, si sanis iudicibus uteremur, nihil praeter exsecrationem tui referre deberem. Iusta enim, et probabili gravitate, indignum te disputatione censerem, qui eo usque a religione, ab eruditione, a communibus postremo sensibus aufugisses ut, quod vix ulla barbaries, Dominum tuum criminosum putares.

AUG. Non est magnum, quod vides non habere parvulos propriam voluntatem ad eligendum bonum, vel malum. Illud vellem videres, quod vidit qui scribens ad Hebraeos dixit, filium Israel Levi in lumbis Abraham patris sui fuisse, quando est ille decimatus, et ideo etiam istum in illo fuisse decimatum 61. Ad hoc si haberes oculum christianum, fide cerneres, si intellegentia non valeres, in lumbis Adam fuisse omnes, qui ex illo fuerant per concupiscentiam carnis orituri; quam, post peccatum, quo illi sua nuditas nuntiata est, sensit, aspexit, erubuit, operuit. Unde Ambrosius doc r meus, tui quoque doctoris excellenter ore laudatus: Quod igitur gravius est, inquit, hac se Adam interpretatione succinxit, eo loci, ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset. In lumbis enim quibus praecingimur, quaedam semina generationis esse dicuntur. Et ideo male ibi succinctus Adam foliis inutilibus, ubi futurae generationis non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret 62. Merito etiam dicit, quod paulo ante memoravi: Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt 63. Hoc tu non videns, mihi caecus oblatras; sed in me, quidquid dicis, profecto et in ipsum dicis. Utinam ergo ita mihi cum illo commune sit praemium, sicut abs te audio cum illo commune convicium. Quid est quod clamas, et dicis: Si sanis iudicibus uteremur, nihil praeter exsecrationem tui referre deberem? Possumne tecum largius, beneficentius, liberalius agere, quam ut ipsum inter nos constituam iudicem, de quo tui doctoris Pelagii iudicium iam tenemus? En adest ille, qui inter latinae linguae scriptores, flos quidam speciosus enituit, cuius fidem, et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere 64. Hoc Pelagius de Ambrosio iudicavit. Quid ergo de hoc quod inter nos agitur, iudicavit Ambrosius? Dixi superius eius de peccato originali sine ulla obscuritate vel ambiguitate sententias; sed si parum est, adhuc audi: Om s, inquit, sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est 65. Quid ad ista respondes? Illa de Ambrosio dixit praeclara Pelagius; ista pro me contra te manifesta pronun avit Ambrosius; istum reprehende de quo dicit magister tuus, quod eum ne inimicus quidem ausus est reprehendere; et qui sanos iudices quaeris, istum nega sanum, ut te plane profitearis insanum. Sed indignaris homo piissimus, quod parvuli non renati, si moriantur ante propriae voluntatis arbitrium, propter aliena dicantur peccata damnari ab eo, qui commendat caritatem suam in nobis 66, qui dilexit nos, et Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit 67; quasi non de illo gravius conquerantur stulti et indocti similes tui, qui dicunt: Utquid creat, quos impios futuros et damnandos esse praescivit? Utquid eos postremo, donec ad impietatem damnabilem perveniant, facit vivere, quos antequam tales fierent, ex hac vita posset auferre; si animas amat, si commendat caritatem suam in nobis, si Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit eum? Quibus si dicatur: O homo, tu qui es qui respondeas Deo? 68 Inscrutabilia sunt iudicia eius 69; irascuntur potius, quam mitescunt. Sed novit Dominus qui sunt eius 70. Si ergo sanis iudicibus uti cupis, audi iudicem sanum singulariter a tuo doctore laudatum. Fuit, inquit, Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt 71. Sed peccatis, inquis, alienis non utique perire debuerunt. Aliena sunt, sed paterna sunt; ac per hoc iure seminationis atque germinationis et nostra sunt. Quis ab hac perditione liberat, nisi qui venit quaerere quod perierat 72? In eis ergo quos liberat, amplectamur misericordiam; in eis autem quos non liberat, agnoscamus iudicium occultissimum quidem, sed sine ulla dubitatione iustissimum.

Quis vestrum peior sit aliis aestimandum relinquo.

49. IUL. Pugnasse quidem cum principe tenebrarum deum lucis, Manichaeus finxit, et credidit, addiditque eius captivam teneri in hoc orbe substantiam; sed tantam infelicitatem colore pietatis nititur excusare, affirmans eum quasi bonum pro patria dimicasse civem, atque ideo obiecisse membra, ne perderet regna. Tu qui haec didiceras, quantum ea vel ad tempus deserendo profeceris intuere; dicis, Deum necessitatem non pertulisse belli, sed iniquitatem admisisse iudicii; nec tenebrosis hostibus, sed perspicuis subiacere criminibus; non impertisse postremo substantiam suam, sed aeternam violasse iustitiam. Quo quis vestrum peior sit, aliis aestimandum relinquo. Illud tamen liquet, ad unum vos opinionis nefas redire. Nam et Manichaeus subscribit iniquitatem Deo suo, cum eum allegat damnaturum, in ultimo die membra quae tradidit; et tu per hoc illum asseris infelicem, per quod corrumpit gloriam qua cluebat, et persequendo innocentiam quam creavit, perdidit iustitiam qua sacerrimus fuit. Tantum igitur huic, quem tu inducis Deo ille, quem magister tuus commentus fuerat, antecellit, quantum excusabilius est praelio superatum esse quam vitio.

AUG. Si tibi placet innocentia parvulorum, remove ab eis, si potes, grave iugum quod est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum 73. Sed puto quod Scriptura, quae hoc dixit, melius te noverat quid esset innocentia creaturae, et quid iustitia Creatoris. Quis autem non videat, si habent parvuli, qualem praedicas, innocentiam, in gravi iugo eorum Dei non esse iustitiam? Porro, quia in iugo gravi eorum divina iustitia est; non est in eis talis, qualem praedicas, innocentia. Nisi forte tibi in hac quaestione laboranti, Deus iustus quidem, sed infirmus quodam modo subvenire poterit, quia suis imaginibus, ne innocentes gravis iugi miseria premerentur, subvenire non potuit; ut eum dicas voluisse quidem, quia iustus est, sed non potuisse quia omnipotens non est; atque ita de his angustiis exeas, ut fidei caput perdas, qua fide primitus in Symbolo confitemur credere nos in Deum Patrem omnipotentem. Deus igitur tuus, in tot et tantis malis quae parvuli patiuntur, aut iustitiam, aut omnipotentiam, aut ipsam curam rerum humanarum est perditurus; quodlibet autem istorum dixeris, vide quid eris.

Reus, non Deus.

50. IUL. Amolire te itaque cum tali Deo tuo de Ecclesiarum medio; non est ipse, cui Patriarchae, cui Prophetae, cui Apostoli crediderunt, in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quae conscripta est in caelis 74; non est ipse quem credit iudicem rationabilis creatura; quem Spiritus Sanctus iuste iudicaturum esse denuntiat. Nemo prudentium, pro tali Domino suum umquam sanguinem fudisset; nec enim merebatur dilectionis affectum, ut suscipiendae pro se onus imponeret passionis. Postremo iste quem inducis, si esset uspiam, reus convinceretur esse, non deus; iudicandus a vero Deo meo, non iudicaturus pro Deo. Ut igitur prima fidei fundamenta cognoscas: noster Deus, Ecclesiae catholicae Deus, substantia nobis ignotus est, et ab aspectu similiter remotus; quem vidit nemo hominum, nec videre potest 75; ut aeternus sine principio, ita sanctus iustusque sine vitio; omnipotentissimus, aequissimus, misericordissimus, innotescens solo splendore virtutum; factor omnium quae non erant, dispensator eorum quae sunt, examinator cunctorum qui et sunt et futuri sunt et fuerunt, in ultimo die; terram, caelum, et cuncta simul elementa moturus; excitator cinerum, et corporum restitutor; sed propter solam iustitiam, haec quae diximus, cuncta facturus.

AUG. Si Deum Patriarcharum colis, quare non credis circumcisionem octavi diei, quae praecepta est Abrahae, prefigurationem fuisse regenerationis in Christo? Hoc enim, si crederes, videres non potuisse iuste animam parvuli exterminari de populo suo, si die non circumcideretur octavo 76, nisi alicui fuisset obligata peccato? Si Deum Prophetarum colis, cur non credis quod per eos totiens Deus dixerit: Reddam peccata patrum in filios 77? Si Deum Apostolorum colis, cur non credis, corpus mortuum propter peccatum 78? Si Deum colis in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quae conscripta est in caelis 79, cur non credis baptizandos parvulos erui de potestate tenebrarum 80, cum eos propter hoc exsufflet atque exorcizet Ecclesia, ut ab eis potestas tenebrarum mittatur foras? Ille vero quem sperat iudicem rationalis creatura, quae in sanctis eius est et fidelibus, lege nobis, praeter regnum bonis et supplicium malis, quem tertium locum praeparaverit et promiserit non regeneratis innocentibus tuis. Quomodo autem dicis, neminem prudentum pro Domino, quem colimus, sanguinem fundere; cum eum coluerit et pro eo sanguinem fuderit gloriosissimus Cyprianus, qui vos in ista quaestione suffocat, dicens parvulum ex Adam carnaliter natum, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere 81? Videsne te potius reum, qui blasphemas istum sanctorum martyrum Deum? Dicis te colere omnipotentissimum, aequissimum, misericordissimum Deum; sed ipse est omnipotentissimus, qui iugum grave, quo premuntur filii Adam ex die nativitatis suae 82, procul dubio ab eis posset auferre, immo ne ullo tali iugo prorsus gravarentur efficere; sed ipse est aequissimus, qui nullo modo illud imponeret, imponive permitteret, nisi peccata in eis, cum quibus nati sunt, inveniret, quorum reatum renatis idem ipse misericordissimus solveret. Si ergo te delectaret divina iustitia, videres profecto quod ex ipsa veniat, non utique iniuste a parvulis incipiens, nota omnibus humana miseria, qua peragitur haec vita, a primis fletibus nascentium, usque ad extremos halitus morientium; sanctis tantum et fidelibus, sed in alia vita, felicitate promissa.

Pro Deo meo!

51. IUL. Pro hoc igitur Deo meo, quem mihi qualem credo omnis creatura et sancta Scriptura denuntiat, rectius dixi facerem, si nec librorum te concertatione dignum putarem. Verum quoniam mihi potissimum hoc a sanctis viris, nostri temporis confessoribus, munus impositum est, ut dicta tua quid habeant ponderis rationisque discutiam, opportunum fuit ostendere prius, non a te credi ei Deo, qui in Catholicorum semper Ecclesia praedicatus est et us e ad finem ubi illa fuerit praedicabitur.

AUG. Ego potius non te ostendisse, quod te ostendisse dicis, ostendi; et ei me Deo credere, qui a Catholicorum semper Ecclesia praedicatus est, si nimium caecus non sis, edocui.

Hi omnes et alii mei sunt.

52. IUL. Nunc vero consequenter inspiciam, quibus hoc, quod expugnat fides piorum, testimoniis affirmare coneris. Sed quoniam institui libro tuo secundo, quem Alypius detulit, obviare, ne confunderetur rescripti series, paucis adhuc, usque dum ad testimonium Apostoli, quo plurimum tibi videris muniri, sermo perveniat, respondendum est. Illis ergo, quae supra posui, verbis tuis haec, quae sequuntur, adiungis: In his itaque quae praetermisit, hoc timuit, quia cuncta Ecclesiae catholicae pectora convenit, fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam, clara quodam modo voce compellat, et adversus eos vehementissime permovet quod diximus, quia "nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur" 83. Omnes enim ad Ecclesiam non propter aliud cum parvulis currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primae nativitatis attractum regeneratione secundae nativitatis expietur. Deinde ad nostra superiora verba revertitur, quae nescio cur repetat: "Eos autem qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere originale peccatum; eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo" 84. Haec verba nostra et paulo ante dixerat. Deinde subiunxit quod de Christo diximus: "Qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit". Sed etiam hic praetermisit quod ego posui: "Ut per eius gratiam eruti de potestate tenebrarum in regnum illius, qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur". Vide, obsecro te, quae nostra verba vitavit, tamquam inimicus omnino gratiae Dei, quae venit per Iesum Christum Dominum nostrum. Scit enim ab illa Apostoli sententia, qua dixit de Deo Patre: "i nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae " 85; improbissime et impiissime parvulos separari; ideo procul dubio verba ista praetermittere quam ponere maluit 86. Egone sum inimicus gratiae Dei, homo omnium impudentissime, qui in primo libro meo, unde tu ista a contextu suo avulsa rapuisti, ut aliquid sine ratione garrires, professione pura et plena os tuum mysteriis Manichaeorum madens tuorumque damnavi?

AUG. Numquid ut habeas causam bonam conviciando facturus es? Dic quorum meorum os, sicut meum damnasse te iactas. Dicturus es: Manichaeorum; sed ut maledicus, non ut veridicus. Ego enim et Manichaeos detestor, et adiutores eorum, in quibus appetis principatum, et utrosque adiuvante ac subve ente Domino Deo nostro catholica veritate redarguo. Sed ostendam meos, quos in me tanto nequius quanto astutius criminaris. In hac enim causa, ubi originalis peccati vertitur quaestio, propter quod me nomine Manichaeorum atrocissimis dignum arbitraris opprobriis, meus est Cyprianus, qui cum peccasse nihil dixerit parvulum, non tamen tacuit, eum contraxisse peccati ex Adam prima nativitate contagium 87. Meus est Hilarius, qui cum exponeret quod in Psalmo legitur: Vivet anima mea et laudabit te 88. Vivere se , inquit, in hac vita non reputat; quippe qui dixerat: "ce in iniquitatibus conceptum sum, et in delictis peperit me mater mea " 89, scit sub peccati origine, et sub peccati lege se natum 90. Meus est a tuo doctore excellentissime laudatus Ambrosius, qui dixit: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est; sicut habes lectum, dicente David: "ce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea ". Ideo Pauli caro, corpus mortis erat 91. Meus est Gregorius, qui cum de Baptismo loqueretur: Venerare, inquit, nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es 92. Meus est Basilius, qui cum ageret de ieiunio: Quia non ieiunavimus, inquit, decidimus de paradiso; ieiunemus ut ad eum redeamus 93. Meus est Ioannes Constantinopolitanus, dicens: Adam peccavit illud grande peccatum, et omne hominum genus in commune damnavit 94. Hi omnes, et alii socii eorum eadem sentientes, quos commemorare longum est, mei sunt; si agnoscis, et tui sunt; sed mei doctores, improbatores tui. Quomodo igitur os meum meorumque damnasti; cum istorum, quos esse conspicis meos, concordissimo et veracissimo potius ore ipse damneris? Istisne tu luminibus civitatis Dei, mente tenebrosissima, fronte impudentissima, lingua procacissima audes crimen obicere Manichaei? Si autem non audes, cur mihi non ob aliud audes, nisi quia hoc dico, quod dicunt quibus non audes?

Baptismatis gratia locupletem credimus.

53. IUL. Ibi namque hic est a me collatus ordo verborum, cum dixissem auctorem Deum caeli et terrae, omniumque quae in eis sunt, ac per hoc et hominum propter quos cuncta facta sunt. Non autem me fugit - inquio - cum haec dicimus, illud de nobis disseminandum esse, quia gratiam Christi necessariam parvulis non putemus. Quod christianos populos laudabiliter et vehementer offendit; si tamen dicti per se nefarii non nos arbitrarentur auctores; eo enim modo nec de fratribus suis falsa credendo crimen incurrerent, et studiosos se circa amorem fidei comprobarent. Munienda igitur nobis ista pars est contra impetum vanitatis, et confessione brevi os obloquentium consuendum. Nos igitur in tantum gratiam Baptismatis omnibus utilem aetatibus confitemur, ut cunctos, qui illam non necessariam etiam parvulis putant, aeterno feriamus anathemate. Sed hanc gratiam locupletem spiritalibus donis credimus, quae multis opima muneribus ac reverenda virtutibus, pro infirmitatum generibus et humanorum statuum diversitatibus, una, tam remediorum collatrice quam munerum, virtute medicatur. Quae cum admovetur, non est mutanda pro causis; iam enim ipsa dona sua pro accedentium capacitate dispensat. Sicut enim artes omnes non pro diversitate materiarum, quas arripiunt excolendas, ipsae quoque aut detrimenta aut augmenta patiuntur, sed idem semper atque uno modo se habentes multiplici decorantur effectu; ita et secundum Apostolum: "a fides, unum Baptisma " 95. Et multiplicantur et dilatantur in donis, nec tamen in mysteriorum mutantur ordinibus. Sed haec gratia non adversatur iustitiae, quae maculas eluit iniquitatis; nec facit peccata, sed purgat; quae absolvit reos, non calumniatur innocuos. Christus enim, qui est sui operis redemptor, auget circa imaginem suam continua largitate beneficia; et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores 96. Hanc igitur gratiam, per quam reis venia, illuminatio spiritalis, adoptio filiorum Dei, municipatus Hierusalem caelestis, sanctificatio atque in Christi membra translatio, et possessio Regni caelorum mortalibus datur, qui aliquibus negandam putat, omnium bonorum exsecrationem meretur.

AUG. In his omnibus quae commemorasti gratiae Dei muneribus illud, quod prius posuisti, dari per illam reis veniam, non vis ad parvulos pertinere, quos ullum reatum negas ex Adam trahere. Cur ergo cetera multis negat Deus parvulis, qui sine hac gratia in illa aetate moriuntur? Cur, inquam, non eis datur illuminatio spiritalis, adoptio filiorum Dei, municipatus Hierusalem caelestis, sanctificatio atque in Christi membra translatio, et possessio regni caelorum? Haeccine tot munera tam necessaria, tot imaginibus suis nullum secundum vos peccatum habentibus negaret Deus, penes quem summa potestas est, cum hoc beneficium non a se prohibeat voluntas contraria parvulorum? Tu certe ut hanc a vobis amolireris invidiam, qua dicimini parvulis Baptismi gratiam denegare, dixisti quod eam gratiam, qui aliquibus negandam putat, omnium bonorum exsecrationem meretur. Non igitur eam Dei omnipotentis aequitas negaret innumerabilibus parvulis, qui sine hac sub eius omnipotentia moriuntur, si mali nihil in eius occulto iudicio mererentur. A quo iudicio de stirpe Adam venientibus omnibus debito, quicumque secundum gratiam, non secundum debitum liberantur, non in suis meritis, sed in Domino glorientur. Vos ergo si carere vultis opprobrio, quo Ecclesiae catholicae detestabiles facti estis, sinite Christum parvulis esse Iesum. Quod omnino non erit, si non eis conferet propter quod hoc nomen accepit, id est, si non eos salvos faciet a peccatis eorum 97. Hoc igitur de ista gratia dicite, ut offensione Christianorum, de qua conquerimini careatis, quod dixit catholicus doctus doctorque Gregorius: Venerare nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es 98. Nullo itaque modo ad istam gratiam pertinere parvulos confitemini, quamdiu negatis eos nativitate caelesti a terrenae nativitatis vinculis liberari.

Mysteria non debent mutari pro causarum varietate.

54. IUL. Quae quoniam, ut locus interim hic patiebatur, munivi, revertamur illo unde digressi sumus; de hoc ipso, ubicumque opportunum fuerit, plenius locuturi. Ecce quanta confessionis luce, et eos qui Baptisma parvulis denegarent, et vos qui eius praeiudicio iustitiam Dei audetis maculare, reprobavi; protestans aliud me non tenere, quam instituta mysteria iisdem, quibus tradita sunt verbis, in omni prorsus aetate esse tractanda, nec pro causarum varietate debere mutari; verum fieri peccatorem ex malo perfecte bonum; innocentem autem, qui nullum habet malum propriae voluntatis, ex bono fieri meliorem, id est, optimum; ut ambo quidem in Christi membra transeant consecrati; sed unus deprehensus in mala vita, alter in bona natura. Ille enim innocentiam, quam exortus acceperat, prava actione corrupit; hic vero sine laude, sine crimine voluntatis, hoc solum habet, quod a Deo conditore suscepit, qui infucata primaevitate felicior, bonum simplicitatis suae vitiare non potuit, nullum habens de actibus meritum, sed hoc solum retinens, quod tanti opificis dignatione possedit.

AUG. Quare ergo grave iugum super eum a die exitus de ventre matris eius 99? Cur tanta corruptibilitas corporis, ut hac aggravetur anima eius 100? Cur tanta mentis obtunsio, ut etiam plagis erudiatur tarditas eius? Quousque, Iuliane, gravis es corde? Quousque diligis vanitatem, et quaeris mendacium 101, quo vestra haeresis fulciatur? Numquid si nemo peccasset, si natura humana in ea qua condita est bonitate mansisset, etiam in paradiso ad istas homo miserias, ut alia taceam, nasceretur?

Infantes quoque sunt veteres homines.

55. IUL. Aetas igitur illa sicut misericordiam Christi praedicat innovata, id est, innovantis mysterii virtute provecta; ita iniquitatem iudicis, infamiam iustitiae, aut accusata, aut aggravata convincit.

AUG. Ex qua vetustate aetas illa dicitur innovata, cum sit ortu nova? Labia dolosa sunt ista; si vis agnoscere vetustatem, ex qua parvuli christiana gratia renovantur, audi fideliter quod ait homo Dei Reticius ab Augustoduno episcopus, qui cum Melchiade Romano Episcopo quondam iudex sedit, Donatumque damnavit haereticum. Hic enim cum de christiano Baptismate loqueretur: Hanc igitur, inquit, principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiae nostrae facinora prisca delemus; ubi et veterem hominem cum ingenitis sceleribus exuimus 102. Audisne non postea perpetrata, sed etiam ingenita scelera veteris hominis? Numquid Manichaeus fuit iste Reticius? Quomodo ergo non dolose innovari parvulos dicitis in christiana regeneratione, qui mala, quae ingeneravit antiqui criminis pondus, in vetere homine non vultis agnoscere? Deinde, si aggravata aetas illa iniquitatem iudicis convincit, ut dicis, itane non est aggravata gravi iugo super filios Adam? Et tamen non est hinc iniquus Deus; ac per hoc merito est aggravata. Nullum est autem huius aetatis meritum malum, si non est originale peccatum.

Dic quare exsufflentur.

56. IUL. Non ergo unitate sacramenti rea monstratur infantia, sed veritate iudicii nihil aliud quam innocens approbatur.

AUG. Invenisse te putas quare baptizetur; dic quare exsuffletur. Certe Pelagii auctoris vestri magna et invicta est putata sententia, ubi ait: Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest 103. Quid ergo de parvulis dicitis quando baptizantur? Credunt, an non credunt? Si dixeritis: Non credunt, quomodo non eis Christi iustitia etiam non credentibus prodest, ut Regnum caelorum possideant? Aut si prodest, ut cogimini confiteri; sic igitur eis nocuit Adae peccatum nondum peccandi habentibus voluntatem, quomodo eis prodest iustitia Christi nondum credendi habentibus voluntatem? Si autem dixeritis: Per alios credunt, sic etiam per alium peccaverunt. Et quoniam verum est quod per alios credunt (propter hoc enim et fideles per totam Ecclesiam nuncupantur), profecto pertinent ad illud quod ait Dominus: Qui autem non crediderit, condemnabitur 104. Condemnabuntur ergo si per alios non credant, cum per se ipsos non valent credere; condemnari autem iuste nullo modo possent, si non sub peccato, ac per hoc et sub peccati principe nascerentur. Propter hoc ergo et exsufflantur. Removete ab eis deceptoriam vanitatem vestram; sinite parvulos venire ad Iesum 105, qui salvum facit populum suum (in quo utique et ipsi sunt) a peccatis eorum 106.

Potest Deus dimittere maioribus peccata propria et parvulis imputare aliena.

57. IUL. Quamquam mihi, ut de statu explicando immorer parvulorum, consequentia rationis indicit, quae res sua lege coniunctas dividi non sinit. Ceterum facilior esset iactura nascentium, si non eis compericlitaretur ipsa maiestas. Excusa igitur Deum, et accusa parvulum; iustum doceatur ille quod facit, qui sine iustitia Deus esse non potest; et quaevis suscipiat persona supplicium. Ceterum nunc extra sacrilegium res, quas putas esse consertas, mutuo sibi vehementer repugnant. Dicis enim, quoniam unis mysteriis, idololatrae ac parricidae, imbuuntur et parvuli, omnes scelestos posse convinci; et addis rem multo absurdiorem, a Sacramenti huius, de quo agimus, auctore aliena peccata innocentibus imputari. Hoc est quod pugnare dixi, quia non capit rerum natura ut uno tempore et adeo sit misericors Deus, ut propria unicuique confitenti peccata condonet; et adeo crudelis, ut innocenti impingat aliena. Horum prorsus cum alterum dederis, alterum sustulisti; si donat veniam reis, non calumniatur innoxiis; si calumniatur innocuis, numquam parcit obnoxiis.

AUG. Tu potius facis iniustum Deum, cum tibi videtur iniustum peccata patrum reddere in filios, quod se ille facere et verbis saepe testatur et rebus ostendit. Tu, inquam, facis iniustum Deum, sub cuius omnipotentis cura, cum videas gravi iugo miseriae parvulos premi, nullum eos peccatum habere contendis, simul accusans et Deum, et Ecclesiam; Deum quidem, si gravantur et affliguntur immeriti; Ecclesiam vero, si exsufflantur a iure diabolicae potestatis alieni. Ubi autem somniasti, idololatris et parricidis originalia parvulorum nos aequare peccata? Verum tamen mysteriis indita remissio peccatorum, in peccatis, et maioribus, et minoribus, et pluribus, et paucioribus, et singulis, vera est; in nullis vero peccatis, sicut esse parvulorum dicitis, falsa est. Sic autem aliena sunt originalia peccata propter nullum in eis nostrae voluntatis arbitrium, ut tamen propter originis contagium esse inveniantur et nostra. Quid est ergo quod clamas, et dicis non posse Deum et dimittere peccata maioribus propria, et imputare parvulis aliena; nec vis attendere, quod nonnisi in Christo renatis utraque; non renatis autem in Christo, neutra dimittat? Ipsa sunt enim christianae gratiae sacramenta abscondita sapientibus et prudentibus, et revelata parvulis 107. In quibus o si esses, nec quasi magnus in tua virtute confideres, profecto intellegeres, sic imputari generatis parvulis iniustitiam primi hominis ad subeundum supplicium, quemadmodum imputatur parvulis regeneratis iustitia secundi hominis ad obtinendum Regnum caelorum; quamvis voluntate atque opere proprio nec illum in malo, nec istum in bono reperiantur imitati.

Obscaenitas tua.

58. IUL. Nihil itaque in verbis tuis, coactus, ut dicis, timore praeterii. Quid enim in tam elegantis ingenii possem pavere monumentis, nisi forte hoc solum, quod horrorem de obscaenitatis tuae impugnatione perpetior?

AUG. Si emeres ista convicia, prodigum te dicerem; gratis tibi adiacent; cur non eis fruaris, quibus maledicum animum pascis?

Concilium malignantium qui credunt peccatum originale.

59. IUL. Audi igitur, contra ea quae dixisti, breviter: non sunt Ecclesiae catholicae pectora, quae sermo tuus convenit, si a pietate et ratione discordant. Quod utrumque committunt, cum nec de Dei aequitate bene aestimant, nec mysteriorum, quae criminantur, sapientiam et divitias intellegunt. Non est haec fides antiquitus tradita atque fundata, nisi in conciliis malignantium, inspirata a diabolo, prolata a Manichaeo, celebrata a Marcione, Fausto, Adimanto, omnibusque eorum satellitibus, et nunc a te in Italiam, quod graviter gemimus, eructata.

AUG. Quo ore, qua fronte concilium malignantium dicis, consensionem tot catholicorum, qui doctores Ecclesiarum fuerunt ante nos? Quasi vero, si in concilio episcoporum, quod non salubriter, sed iactanter, propter vestras quaestiones debere dicitis congregari, sederent episcopi, quos supra memoravi, ut alios omittam, Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Basilius, Ioannes Constantinopolitanus, aliquos eorum qui nunc manent facile inveniretis, quos eis in doctrina ecclesiastica antiquitus tradita aequare, nedum praeferre possetis. Cum ergo ipsi contra vos de peccato originali proferant apertas clarasque sententias, et quas paulo ante posui, et alias plurimas; horumne in catholica veritate consensum audetis malignantium appellare concilium? Et cogitatis, quid istis contradicatis, ac non potius quo fugiatis, si eis consentire non vultis? Sed quoniam me dixisti eructasse in Italiam quod gematis, eumdem illum episcopum Italiae a tuo doctore laudatum in tuam frontem replico Ambrosium. Omnes homines, inquit, sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est; sicut habes lectum, dicente David: "ce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea " 108. Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: "is me liberabit de corpore mortis huius? " 109. Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam 110. Hanc ergo fidem antiquitus traditam dico atque fundatam; tu renuis, et cui relucteris, non respicis. Numquid huic eam a diabolo dicere poteris inspiratam? Numquid iste Manichaeus est? Numquid Marcion, Faustus, Adimantus? Non utique, sed longe his dissimilis, longeque contrarius. Pelagius certe dicat quis iste sit. Ille, ille est, cuius fidem, et puris mum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Quid est, Iuliane? Ubi te vides? Ille, cuius ne inimicus quidem reprehendere ausus est fidem, hanc habebat fidem, quam tu ita reprehendis, ut eam tribuas conciliis malignantium. Ecce non est eorum, sed est Ambrosii; quia vera est, quia sana est, quia ut dixi, antiquitus tradita atque fundata est, haec et mea est. Non ergo hanc in Italiam (quod vos gemere dicitis) eructavi; sed potius ab isto episcopo Italiae hanc praedicante et docente lavacrum regenerationis accepi. Quoniam fides ista catholica est, et tamen tua non est; tu ergo ubi es? Vide, obsecro, et redi. Videre tibi expedit, non invidere; redire cupimus, non perire.

Voluntas assensus, contagium.

60. IUL. Nihil est peccati in homine, si nihil est propriae voluntatis vel assensionis; hoc mihi hominum genus, quod vel leviter sapit, sine dubitatione consentit. Tu autem concedis nihil fuisse in parvulis propriae voluntatis; non ego, sed ratio concludit: nihil igitur in eis esse peccati. Nequaquam ergo propter hoc ad Ecclesiam deferuntur, ut infamentur, immo ut infament Deum: sed deferuntur, ut laudent Deum, quem et bonorum naturalium et donorum spiritalium protestantur auctorem.

AUG. Non infamantur, cum exsufflantur, sed eruuntur de potestate tenebrarum; nec infamant Deum, sed quo creatore nati sunt, hoc indigent salvatore; et ideo renascendo, ex Adam transferuntur ad Christum. Ubi autem dixisti: Nihil est peccati in homine, si nihil est propriae voluntatis, vel assensionis, plenius verum diceres, si adderes: Vel contagionis.

Quod innascitur perseverat.

61. IUL. Originale autem peccatum, si generatione primae nativitatis attrahitur, nuptias quidem a Deo institutas damnare potest, ceterum auferri a parvulis non potest; quoniam quod innascitur, usque ad finem eius, cui a principiorum causis inhaeserit, perseverat.

AUG. Nec nuptias damnat, quia non ipsae sunt causa eius; et aufertur ab Omnipotente illo, qui et homo nasci potuit sine illo.

Omnia sunt consequenter dicta.

62. IUL. Nullam itaque tibi calumniam commovemus, quasi damnes nuptias, et quasi hominem, qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicas; nec infideliter hoc obicimus, nec imperite colligimus; sed qui sit consequentium sententiarum effectus, sollicite et simpliciter intuemur. Numquam sunt enim sine commixtione nuptiae corporales. Tu dicis, quicumque ex illa commixtione nascuntur, ad diabolum pertinere; dubio procul pronuntias nuptias ad ius daemonis pertinere.

AUG. Numquid nos dicimus, sine commixtione corporis nuptias in paradiso esse potuisse, si nemo peccasset? Sed non ibi esset malum, quo nunc bene utitur pudicitia coniugalis. Illud autem malum est a vulnere, quod diabolica inflixit astutia. Hinc rea tenetur propago mortalium; hinc est qui nascitur sub principe peccatorum, donec renascatur in Christo, qui nullum habuit omnino peccatum; a quo solo vinculum solvitur mortis, quia solus fuit liber in mortuis.

Crudelis misericordia.

63. IUL. Dicis trahi naturae conditione peccatum, qui vis hoc malum a voluntate primi hominis accidisse. Differo hic responsionem, qua convincendus es quod sine verecundia mentiaris. Sed quod ad praesentem locum spectat, colligo, et sapientiae ratiocinanti credo, quod naturam videlicet diabolicam sine ambiguitate definias. Nam si in ea vel per eam est, propter quod homo a diabolo possidetur; irrefutabiliter diaboli est, per quod Dei imaginem sibi potuit vindicare. Immo nec imago Dei est, quae per exortum suum in regno diaboli est.

AUG. Credis, sed opinanti stultitiae, non ratiocinanti sapientiae. Sine parvulos erui de potestate tenebrarum, ut Christi transferantur in regnum. Nam dicendo eos veteris delicti non habere contagium, et sic removendo a misericordia Salvatoris, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum 111, unde vocatus est Iesus; nihil agis, nisi ut ira Dei maneat super eos, de qua locutus est Iob, dicens: Homo natus ex muliere, brevis vitae, et plenus irae, et sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra, et non stabit; nonne et huius curam fecisti, et hunc fecisti intrare in conspectu in iudicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiamsi unius fuerit diei vita eius super terram 112. Sed videlicet, homo misericors, miseraris imaginem Dei, ne dicas eam sub peccato carnaliter nasci. O quam crudelis est ista vana misericordia tua, quae parvulis negat misericordiam Salvatoris sui; qui venit quaerere quod perierat 113! Per illas igitur sordes, sine quibus homo Dei dicit esse neminem, etsi unius diei sit vita eius super terram, sibi vindicat diabolus imaginem Dei, non per substantiam, quam creavit Deus. Vitiata est enim natura, non vitium est. Sed tu: Nec imago Dei est, inquis, quae per exortum suum in regno diaboli est. Quid, si tibi alius dicat: Non est imago Dei, quae nullo rea peccato, non tamen intrat in regnum Dei? Nonne, quid respondeas non habebis, si vana respondere nolueris? Et certe propterea est homo imago Dei, quia factus est ad similitudinem Dei 114. Cur ergo et vanitati similis factus est, propter quod dies eius velut umbra praetereunt 115? Non enim ab hac vanitate separaturus es parvulos, cum dies eorum velut umbra praetereant. Postremo numquid eos et a viventibus separabis? Audi ergo eum qui dicit in Psalmo: Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihil ante te; verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens 116. Cum ergo sit imago Dei omnis homo vivens, dic unde sit etiam vanitas omnis homo vivens . Sed quid dicturus es, qui non vis agnoscere, aliud horum esse ex conditione Dei, aliud accidisse ex conditione peccati? Permittite, quaesumus, ut homo vivens, qui ad Dei similitudinem factus est, eruatur a potestate tenebrarum, sub qua vanitati similis factus est; eruatur autem nunc interim a reatus obligatione; post hanc vero corruptibilem vitam, ab omni etiam vanitate.

Novus Calliphons.

64. IUL. Si igitur legas opus meum, desines mirari, cur ad verba tua, quae supra posueram, reverterim. Promiseram quippe me de scriptis tuis probaturum, quoniam tu inter impietatem quam biberas, et eius invidiam quam time s, pariter utrumque dixisses, et quod a Catholicis, et quod a Manichaeis asseri solet. Est itaque ibi talis ordo verborum admotus tuo capiti, quod nunc fronte sycophantae interpolatum fuisse mentitus es. Scio me magna pollicitum, id est, ut de adversarii sermonibus approbarem et eos, qui homines opus Dei negant, iure damnari, et istum ipsum, qui hoc confitetur, nihil aliud agere, quam ut peculium diaboli confirmet esse quidquid de nuptiarum fecunditate procedit. Hoc enim genere, patrocinii sui quoque legibus, Manichaeorum opinio destruetur. Verum id tota libri eius exordia publicarunt. Ait enim opus esse divinum homines, qui ex nuptiis, id est, ex maribus nascuntur et feminis; qua sententia omne quod erat acturus evertit, nobisque assentitur dicentibus esse impios, qui haec audeant denegare. Absoluta igitur iam una pars est: superest ut ostendam id eum, quod nuper impugnarat, astruere. Quibus dictis partem tui capitis retractavi, in qua dixeras: Eos, qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere originale peccatum, eosque de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, et per eius gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur 117. Cur ergo putes hinc te excusari posse ab errore Manichaeorum, quia ausus es sententiam, cum qua omnibus ingenii tui viribus luctabaris, inserere; cum hoc non patrocinium erroris tui, sed testimonium sit stultitiae singularis, qui putas Calliphontis more virtutem et vitia, iustitiam et iniquitatem oratione tua posse in foedera convenire? Quod autem ait Apostolus: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae 118; lege quartum operis mei librum, et tunc tibi quid Magister Gentium senserit, innotescet.

AUG. Sexto nostro responsum est quarto tuo, et nunc ego magis admoneo ut illa tua et mea legant, qui volunt scire quantum ibi fueris a veritate devius, et quanta sis veritate convictus. De hac autem chartula, in qua ex tuis libris quaedam decerpta conscripta sunt, liberum tibi est mihi imputare quod ille fecit, qui eam misit homini, a quo missa est mihi. Ille quippe quod voluit, in ea posuit ex opere tuo, et quod voluit praetermisit; unde tibi iam supra breviter satisque respondi. Quid te obscuris tuis adversus Apostoli manifesta conaris involvere? Ille Deum praedicans ait: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 119; et tu dicis hoc ab illo, exceptis parvulis, dictum. Si ergo non eruuntur parvuli de potestate tenebrarum, non sunt mortui; si non sunt mortui, non pro eis mortuus est Christus; tu autem etiam pro ipsis Christum mortuum confiteris; et idem Apostolus dicit: Unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt 120. Conclusio haec Apostoli invicta est; ac per hoc quia et pro parvulis mortuus est, profecto etiam parvuli mortui sunt. Mortuus est porro Christus, ut evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum 121. Sine igitur parvulos, ut vivant, de potestate erui tenebrarum. Quid est autem, quod mihi Calliphontis morem obicis, vel errorem, in eo quod me putare dicis virtutem et vitia, iustitiam et iniquitatem oratione mea posse in foedera convenire? Ego quidem absit ut hoc vel corde teneam, vel sermone suadeam; sed tam bene te intellexisse istum philosophum gratulor 122. Etenim cum ille putaverit in virtute animi et in voluptate corporis esse hominis bonum; tu eum dicis virtutes et vitia voluisse coniungere; ac per hoc, sicut decuit, vitium iudicasti esse corporalis appetentiam voluptatis; vitium est igitur libido, quam laudas. Subrepsit itaque undecumque tuis sensibus veritas, ut susceptae tuae causam paululum deserens, quod dicimus diceres.

Non sunt nuptiae solum sexus utriusque commixtio.

65. IUL. Argui ergo, et iure argui, deiectam et debilem varietatem, qua fuerat effectum ut et nuptias te non damnare praemitteres, et diceres, ob viri et feminae commixtionem, quam de nuptiarum conditione et natura venire perspicuum est, immo in qua sola (quantum ad conflictum nostrum respicit) nuptiarum veritas est, homines in diaboli iura transcribi.

AUG. Si in sola viri et feminae commixtione est veritas nuptiarum; eadem ergo est veritas adulteriorum quae nuptiarum, quia in utrisque est ista sexus utriusque commixtio. Quod si absurdissimum est; non in sola, ut deliras, commixtione maris et feminae nuptiarum veritas est, quamvis sine illa nuptiae filios propagare non possint; sed alia sunt ad nuptias proprie pertinentia, quibus ab adulteriis nuptiae discernuntur, sicut est thori coniugalis fides, et cura ordinate filios procreandi et, quae maxima differentia est, bonus usus mali, hoc est, bonus usus concupiscentiae carnis, quo malo adulteri utuntur male.

Traducianae nationis primas.

66. IUL. Quam commixtionem ita exsecrabilem persuadere conatus es, ut velis intellegi Christum, non propter signi splendorem, sed propter damnandam sexuum coniunctionem nasci de virgine matre voluisse. Quid ergo umquam a quoquam dici improbius aut impudentius potuit, quam hoc, quod duos velut reges de humanitatis possessione certantes his signis, et duo eorum regna separasti, ut diceres, dia li esse quidquid nuptiae protulissent, Dei vero solum quod Virgo peperisset? Quid est aliud, Virginis fecundatorem et egentissimum ostendere inopia portionis suae, et eumdem negare eorum qui prodeunt de nuptiis hominum conditorem? Teneat igitur verbi tui lector diligens chirographum, sciatque te, discipulum fidelem Manichaeorum et Traducianae nationis primatem, nihil aliud quam commixtionem legitimi damnasse coniugii.

AUG. Non habes exercitatos sensus ad separandum bonum a malo. Et hominum et Angelorum natura atque substantia vel bonorum vel malorum Deo creatore subsistit; sed vitia naturarum atque substantiarum, quae Manichaei naturas dicunt esse atque substantias, veritas autem negat, Deus iustus atque omnipotens ordinatione iudiciaria esse permittit; et ipsa sunt mala, quae nisi ex bonis et in bonis naturis inesse non possunt. Sic sunt autem in diaboli potestate quaecumque illi, Deo iudicante, subduntur, ut a Dei potestate, sub qua et ipse diabolus constitutus est, aliena esse non possint. Cum igitur omnes Angeli et omnes homines sub Dei sint potestate, inanis est loquacitas tua, qua dicis Deum et diabolum divisisse inter se, quis eorum quos habeat sub propria potestate. In quem vero crudo pectore evomas istas, quibus pasceris, contumelias, paulisper attende. En adest ille Ambrosius; de hoc in quod inveheris, quid dicat vide: Quomodo solus, inquit, potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex Virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur? 123 Audi adhuc, audi, et protervam linguam frontis elisione compesce: Non enim virilis coitus, inquit, vulvae virginalis secreta reseravit; sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus Sanctus infudit; solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae, immaculati partus novitate non senserit, et caelesti maiestate depulerit 124. Cernis nempe, quod dico, quis dixerit? Cernis, quidquid contra me dicis, contra quem dicas? Si enim ego hinc sum discipulus Manichaei, hoc est et ille. Non est autem hoc ille, qui haec ante nos dixit. Non est hoc igitur, quisquis haec dicit; sed haereticus manifestus est, quisquis huic antiquo catholico dogmati contradicit.

Ab Apostolo vita hominum, non natura damnatur.

67. IUL. Sed iam pergamus ad cetera. De me itaque scribens, post illa quae supra texui verba tua, haec quae sequuntur adiungis: Post haec illud nostrum posuit, ubi diximus: Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia, nulla esset, nisi homo ante peccasset; nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum. Huc usque ille verba mea posuit. Timuit enim quod adiunxi: Potest in corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius. Et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, illud Apostoli testimonium formidavit, ubi ait: "ser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum " 125. Non enim erat corpus mortis huius in paradiso ante peccatum, propter quod diximus: In corpore vitae illius, quae ibi erat, sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo in corpore mortis huius fieri non potest 126. Tenes tu quidem consuetudinem tuam, equidem in hoc potissimum opere consequenter, ut qui contra veritatem agis, nihil verum loquaris; sed numerosis eruditionis tuae peccatis correptionum multitudo vix sufficit. Ideo hic iam breviter annotabo, te fallere; me autem, vel post hoc opus intelleges, insolentem esse mendacii. Tibi ergo huius vitii vindica totam possessionem, ut ab Evangelio, nec sane iniuria audire possis, quia ab initio mendax es, sicut et pater tuus 127, vel ille ad cuius te dicis dominium pertinuisse nascentem, vel alter secundarius, qui te elegantibus, quae tamen inter honestos nominari non queant, imbuit sacramentis. Totum ergo hoc protuli in opere meo priore, quod tu praetermissum esse confingis; quod quanta sit disputationis veritate ac luce convictum, si prope ultimas primi voluminis mei partes legas, etiam ipse poteris confiteri. Non ergo tua detruncata sententia, sed integra valenti est responsione destructa. Nunc autem audi breviter Apostolus hoc quod ait: Miser ergo homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; non ad mortalitatem nostri corporis rettulit, quam caro animalium de naturae institutione suscepit, sed ad consuetudinem delinquendi; a quo reatu post incarnationem Christi, per Testamentum Novum, quisquis ad virtutis studia migraverit, liberatur. Ibi ergo sub persona Iudaeorum loquens, illecebrarum cupiditate etiam post interdictum sacrae legis errantium, ostendit unicum esse in illa tempestate subsidium, si crederent Christo; qui sic indicebat cautiones de futuris, ut veniam condonaret peractis; nec insistebat reis in tentatione supplicii, sed currentes liberalissimo gremio confovebat; non exanimans terrore depressos, sed reparans benignitate correctos. Quam benignitatem ipse iam senserat, qui dicebat: Humanus sermo, quoniam Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus sum ego; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem patientiam, ad exemplum eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam 128. Quod ut intellegeres ad vitam malam, non ad naturam hominum pertinere; ne per adventus Christi causam, putares ab eo etiam parvulos peccatores pronuntiatos, ait: In me ostendit omnem patientiam. Patientia autem Dei illa est, de qua ad Romanos loquitur: An ignoras quoniam bonitas Dei ad paenitentiam te adducit? Se ndum autem duritiam tuam et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in die irae 129. Exercetur ergo patientia Dei, cum non exiguo tempore exspectatur humana conversio. In parvulis autem non potest apparere patientia. Si enim essent peccata naturae, quae eis Salvator adscriberet; patiens quidem falso, saevus vero certissime diceretur. Non potest autem Deus nisi pius et iustus esse, quod est Deus meus Iesus Christus; cuius patientiam, vel Paulus diu persecutor, vel alii sub quorum persona loquitur, experti sunt; quia diu exspectati sunt, licet sero liberati. Ac per hoc ab Apostolo vita hominum, non natura damnatur. Commendans ergo hanc gratiam Iudaeis, quia lex punit scelestos, nec habet illam efficientiam misericordiae, quam Baptisma, in quo confessione brevi actuum delicta purgantur, ostendit debere illos currere ad Christum, implorare opem huius indulgentiae; et advertere quod lex morum vulneribus comminetur, gratia vero efficaciter celeriterque medeatur. Corpus itaque mortis, peccata dixit esse, non carnem; nam si de membrorum miseria pronuntiasset, quam peccato aestimas contigisse, rectius mortem corporis, quam corpus mortis vocasset. Verum ut scias, secundum consuetudinem Scripturarum peccata membra dici; lege ad Colossenses, ubi ipse Apostolus ait: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus; propter quae venit ira Dei in filios incredulitatis, in quibus et vos aliquando ambulastis, cum viveretis in illis 130. Ecce quomodo membra appellat, quae peccata pronuntiat. Corpus autem peccati hic ipsum ad Romanos: Vetus homo noster, inquit, simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato 131. Hoc itaque more et hic exclamavit sub persona, ut diximus, Iudaeorum: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 132 id est: Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum, quae commisi, cum vitare potuissem? Quae legis severitas non donat, sed ulciscitur? Quis me ab his membris, id est a vitiis, quae improborum imitatione collegi, ut peccati plenum corpus exstruerem, poterit vindicare? Quis, inquam? Et respondit, quasi rerum ipsarum voce commonitus: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 133. Gratia Dei, quae acceptam fert iustitiam fidelium sine operibus, secundum quod David dicit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata; beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum 134. Qui ergo facit hominem beatum, etiam ipse beatus est, iustitia sempiterna, per quam non donat peccatum, nisi quod iure potuit imputare. Non autem iure potuit imputare, si non illud cui imputatur, potuit et cavere. Nemo autem potest cavere naturalia. Igitur nullus prorsus habere potest de naturae necessitate peccatum. Haec breviter dixisse sufficiat.

AUG. Conatus es quidem quod ait Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis huius? in sensum vestrum disputando convertere; sed hoc te non posse, ille melius vidit, qui viro illustri chartulam misit; et ideo verba mea commemorans id praetermisit, ne tua rideretur exspectata et prolata responsio. Quis enim non rideat quod nescio utrum vobis persuadere potueritis, et tamen aliis persuadendum putastis, Iudaei Apostolum induxisse personam, nondum sub Christi gratia constituti, atque dicentis: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 135. Itane vero Iudaeus, nondumque Christianus est, qui dicit: Dei gratia me liberabit per Iesum Christum Dominum nostrum? Verum hoc omitto; illud autem quis ferat, de praeteritis suis peccatis putare hominem dicere: Quis me liberabit de corpore mortis huius? ut ei per ignoscentis Christi gratiam remittantur; cum dilucide appareat, unde ad ista verba pervenerit? Ecce verba eius sunt in auribus nostris; videamus ergo, utrum ex eo quod egit volens, an ex eo quod agit nolens, miserum se esse fateatur. Clamat homo: Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio 136. Clamat: Iam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; velle enim adiacet mihi; perficere autem bonum, non invenio. Non enim quod volo, facio bonum; se quod nolo malum, hoc ago 137. Non ait: Feci, sed: facio ; non ait: Operatus sum, sed: operor; non ait: Egi, sed: ago; et hoc: Non quod volo, sed: quod nolo. Postremo, condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem; videt autem aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae; qua lege utique compellitur, non quod vult, facere bonum, sed quod non vult malum, hoc agere. Propter hoc exclamat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 138 Et tu contra clarissimam veritatem oculos claudis, gemitumque eius exponis, non ut omnibus patet, sed ut tibi placet, dicens: Quis me liberabit de corpore mortis huius? hoc est: Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum quae commisi? Ille dicit: Quod nolo malum, hoc ago ; et tu dicis: Quae commisi. Usque adeone desperas de hominibus qui haec legunt, ut non ipsum malint audire quam te, et ipsi potius quam tibi credere? Sine hominem gratiam Dei, non solum quia peccavit, ut absolvatur, verum etiam ne peccet, ut adiuvetur, exposcere: quod isto loco agitur. Qui enim dicit: Quod nolo malum, hoc ago, non est locus ut dicat: Dimitte nobis debita nostra, sed: Ne nos inferas in tentationem 139. Unusquisque autem tentatur , sicut ait apostolus Iacobus, a concupiscentia sua attractus et illectus 140. Hoc malum est de quo ait: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 141. Hoc malum est in corpo mortis huius. Hoc malum non fuit in paradiso ante peccatum; quia nondum erat haec caro corpus mortis huius; cui dicetur in fine: Ubi est, mors, contentio tua? 142 Sed tunc dicetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 143; nunc autem corpus est mortis; quia idem ipse dixit Apostolus: Corpus mortuum est propter peccatum 144. Audi catholicos intellectores Apostoli; accipe eorum verba, non mea, cum quibus accipio convicia tua; audi non Pelagium, sed Ambrosium. Etiam Pauli caro, inquit, corpus mortis erat, sicut ipse ait: "Quis me liberabit de corpore mortis huius?" 145. Audi non Caelestium, sed Gregorium: Intra nosmetipsos, inquit, propriis vitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis huius et corporis mortis urgemur, nunc latenter, nunc etiam palam, provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium illecebris, luto hoc faecis, cui inhaesimus, caeni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris nostris, legi spiritus repugnante 146. His tu luminibus caelestis civitatis oblatrans: Corpus mortis, inquis, peccata dixit esse, non carnem; negans Apostolum hoc ad mortalitatem nostri corporis retulisse: Quam caro, inquis, animalium de naturae institutione suscepit. Hoc enim sapis, quod Pelagius in iudicio Palaestino ficto corde damnavit, Adam scilicet mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Ac sic resistens his viris, et aliis eorum sociis fidei sanae, tot tantisque doctoribus, cogeris implere paradisum, etiamsi nemo peccasset, dolore parturientium, labore nascentium, gemitibus languentium, funeribus morientium, maerore lugentium. Quid igitur mirum, si et de isto paradiso, quod est Ecclesia, foras istis; qui paradisum illum, de quo foras ierunt, qui nos in istas miserias peccando miserunt, talem facitis, qualem non dico Christianorum nullus, sed nec hominum quisquam suspicari audet, si non sit insanus?

Monica meribula vocata est.

68. IUL. In primo enim opere latius disputata sunt. Quamvis nec tu dilucide loquaris, quam mortem intellegi velis, cuius corpus dicis in paradiso non fuisse ante peccatum; quia in libris, quos ad Marcellini nomen edidisti, mortalem Adam factum fuisse professus es 147. Quod vero adiungis morbum esse negotium nuptiarum, leniter audiri potest, si hoc solum de tuis parentibus dicas. Conscius enim forte esse potes matris tuae morbi alicuius occulti, quam in libris Confessionis, ut ipso verbo utar, meribibulam vocatam esse signasti 148. Ceterum in sanctorum connubio, et in omnium honestorum, nullus omnino morbus est. Quia nec Apostolus morbum pro remedio concessit, cum per reverentiam nuptia m a morbo fornicationis, Ecclesiae homines muniebat; qui sensus quomodo et frontem tuam et dogma penitus eraserit, primi voluminis mei prope ultima parte monstratur; quod et in toto ipsius responsionis corpore, prout locorum opportunitas attulit, explicatum est.

AUG. Nusquam sic apparuit dolus tuus, et per scientiam damnata conscientia. Scis enim, scis omnino; tam quippe apertum est, ut qui libros illos legit, hoc nescire non possit; scis, inquam, in libris quos ad Marcellinum edidi, me vehementer egisse contra incipientem surgere iam tunc haeresim vestram, ne crederetur Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturus. Sed quoniam mortalem hactenus dixi, quia poterat mori, poterat namque peccare; tu eis qui libros illos non legerunt, nec fortasse lecturi sunt, fuco insidioso, si haec tua legerent, subripere voluisti; quasi ego ita dixerim, Adam mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Hoc enim vobiscum agitur, hinc tota de hac re inter nos et vos vertitur quaestio, quod nos dicimus, Adam si non peccasset, nec corporis mortem fuisse passurum; vos autem, sive peccasset, sive non peccasset, corpore fuisse moriturum. Quid est ergo quod ignorare te fingis, quam mortem intellegi velim, cuius corpus dico in paradiso non fuisse ante peccatum; cum scias, in libris illis quid egerim, quamque aperte dilucideque egerim, non fuisse Deum puniendo dicturum peccatori: Terra es, et in terram ibis 149 (quod de morte corporis dictum quis non intellegit?), si Adam etiam nulla iniquitate commissa iturus esset in terram, id est, vel corpore moriturus? Quod autem etiam matrem meam, quae te nihil laesit, nec contra te aliquid disputavit, convicio lacerandam putasti, victus es maledicendi libidine, non timens quod scriptum est: Neque maledici regnum Dei possidebunt 150. Sed quid mirum est quod te inimicum etiam eius ostendis, cum sis inimicus gratiae Dei, qua eam dixi ab illo puellari vitio liberatam? Ego vero parentes tuos tamquam catholicos christianos honorabiles habeo, eisque gratulor quod ante defuncti sunt, quam haereticum te viderent. Non autem dicimus, morbum esse negotium nuptiarum, quod est liberorum procreandorum causa concumbere, non satiandae libidinis; quam tu negas morbum, cum fatearis adversus eam provisum fuisse coniugale remedium. Nam utique ne fornicatio perpetretur, libidini, quam laudas, contradicitur, obsistitur, repugnatur. Ut si eum, qui procreandis filiis constitutus est, transgreditur limitem; saltem qui ei cedit, in coniuge venialiter peccet; coniugibus enim loquebatur Apostolus, ubi cum dixisset: Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad id ipsum estote, ne vos tentet Sa nas propter intemperantiam vestram; continuo subiecit, atque ait: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium 151. Hoc itaque malo sola bene utitur intentione propagandae prolis pudicitia coniugalis; huic malo venialiter in coniuge ceditur, non causa prolis, sed carnalis tantummodo voluptatis; huic malo resistitur, ne appetitus damnabilis voluptatis expleatur. Hoc malum habitat in corpore mortis huius; propter cuius motum, etiam mente non consentiente importunum, dicitur: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 152. Hoc malum non erat in corpore vitae illius, ubi aut voluntati servientibus etiam genitalibus membris, libido nulla erat, aut omnino se umquam contra voluntatis arbitrium non movebat. Huius mali repente exorti puduit eos 153, qui priusquam peccarent nudi erant, et non pudebat eos 154. Huius mali laudes impudenter sparsisti etiam quattuor illis libris tuis, quibus coactus sum respondere sex meis.

1 - AMBROSIUS, De paenitentia 1, 3, 13; cf. C. duas epp. Pelag. 4, 11, 29.
2 - Ps 143, 4.
3 - Cf. Lev 12, 6-8.
4 - Cf. Gen 17, 14.
5 - Cf. Ios 6, 21; 10, 32.
6 - Ps 143, 4.
7 - 1 Cor 15, 22.
8 - Iob 14, 4-5 (sec. LXX).
9 - Cf. De nupt. et concup. 1, 1.
10 - Cf. Mt 23, 27.
11 - 2 Cor 5, 20.
12 - Cf. De nupt. et concup. 2, 2.
13 - De nupt. et concup. 2, 2.
14 - Cf. De nupt. et concup. 2, 2.
15 - Cf. De nupt. et concup. 2, 2.
16 - Rom 5, 12.
17 - Cf. De nupt. et concup. 1, 1.
18 - De nupt. et concup. 2, 3s.
19 - Cf. CICERO, Catil. 1, 1.
20 - Cf. C. Iul. 6, 75.
21 - Cf. Confess. 5, 6-7. 13.
22 - Cf. Rom 5, 12.
23 - Deut 32, 4.
24 - Ps 10, 8.
25 - Ps 118, 172.
26 - Cf. Eccli 40, 1.
27 - Cf. Mt 1, 21.
28 - Cf. Ezech 13, 18.
29 - Eccle 9, 18.
30 - Eccle 1, 2-3.
31 - Ps 143, 4.
32 - Cf. Ps 143, 4.
33 - Rom 10, 3.
34 - Cf. Mt 20, 1-10.
35 - Rom 9, 16.
36 - Rom 11, 33.
37 - Cf. 1 Cor 1, 27.
38 - Ps 48, 7.
39 - 1 Cor 1, 20.
40 - Cf. De duab. anim. 15.
41 - Ibidem.
42 - Eccli 15, 14. 17-18.
43 - Isa 1, 19-20.
44 - 1 Cor 15, 34.
45 - Gal 6, 7-8.
46 - Phil 2, 13.
47 - Prov 4, 27.
48 - De duab. anim. 15.
49 - Ibidem.
50 - Rom 7, 19.
51 - Mt 23, 26.
52 - Sap 2, 21.
53 - Ps 68, 24.
54 - Cf. Rom 8, 10.
55 - AMBROSIUS, In Luc. 7, 234.
56 - Cf. De nupt. et concup. 1, 22.
57 - 1 Cor 8, 5-6.
58 - Cf. VERG., Aen. 7, 565.
59 - Rom 5, 8.
60 - Rom 8, 32.
61 - Cf. Hebr 7, 9-10.
62 - AMBROSIUS, De paradiso 13, 67.
63 - AMBROSIUS, In Luc. 7, 234.
64 - PELAGIUS, De lib. arb. 3.
65 - AMBROSIUS, De paenitentia 1, 3, 13.
66 - Rom 5, 8.
67 - Rom 8, 32.
68 - Rom 9, 20.
69 - Rom 11, 33.
70 - 2 Tim 2, 19.
71 - AMBROSIUS, In Luc. 7, 234.
72 - Lc 19, 10.
73 - Cf. Eccli 40, 1.
74 - Cf. Hebr 12, 23.
75 - 1 Tim 6, 16.
76 - Cf. Gen 17, 12-14.
77 - Ex 34, 7; Ier 32, 18.
78 - Cf. Rom 8, 10.
79 - Cf. Hebr 12, 23.
80 - Cf. Col 1, 13.
81 - Cf. CYPRIANUS, Ep. ad Fidum 64, 5.
82 - Cf. Eccli 40, 1.
83 - De nupt. et concup. 1, 1.
84 - Ibidem.
85 - Col 1, 13.
86 - De nupt. et concup. 2, 4-5.
87 - CYPRIANUS, Ep. ad Fidum 64, 5.
88 - Ps 118, 175.
89 - Ps 50, 7.
90 - HILARIUS, In Ps 118, 175.
91 - AMBROSIUS, De paenitentia 1, 3, 13.
92 - GREGORIUS NAZ., Orat. in Christi Natalem 38, 17.
93 - BASILIUS, Serm. I de ieiunio 4.
94 - IOANNES CONSTANTINOP., Ep. ad Olymp. 3, 3.
95 - Eph 4, 5.
96 - C. Iul. 3, 8 ss.
97 - Cf. Mt 1, 21.
98 - GREGORIUS NAZ., Orat. in Christi Natalem 38, 17.
99 - Cf. Eccli 40, 1.
100 - Cf. Sap 9, 15.
101 - Cf. Ps 4, 3.
102 - C. Iul. 1, 7.
103 - Cf. De pecc. mer.et rem. 3, 2.
104 - Mc 16, 16.
105 - Mc 10, 14; cf. Mt 19, 14; Lc 18, 16.
106 - Mt 1, 21.
107 - Cf. Mt 11, 25.
108 - Ps 50, 7.
109 - Rom 7, 24.
110 - AMBROSIUS, De paenitentia 1, 3, 13.
111 - Mt 1, 21.
112 - Iob 14, 1-5 (sec. LXX).
113 - Lc 19, 10.
114 - Cf. Gen 1, 26; 5, 1.
115 - Ps 143, 4.
116 - Ps 38, 6.
117 - De nupt. et concup. 1, 1.
118 - Col 1, 13.
119 - Ibidem.
120 - 2 Cor 5, 14.
121 - Hebr 2, 14.
122 - Cf. CICERO, De fin. 2, 11, 34; 5, 25, 73; LACT., De falsa sap. 3, 7.
123 - AMBROSIUS, De Arca Noe 3, 7.
124 - AMBROSIUS, Lib II in Lc 2, 23. 56.
125 - Rom 7, 24-25.
126 - DE NUPT. ET CONCUP. 2, 6.
127 - Cf. Io 8, 44.
128 - 1 Tim 1, 15-16.
129 - Rom 2, 4-5.
130 - Col 3, 5-7.
131 - Rom 6, 6.
132 - Rom 7, 24.
133 - Rom 7, 25.
134 - Ps 31, 1-2.
135 - Rom 7, 24-25.
136 - Rom 7, 15.
137 - Rom 7, 17-19.
138 - Rom 7, 24.
139 - Mt 6, 12-13.
140 - Iac 1, 14.
141 - Rom 7, 18.
142 - Cf. 1 Cor 15, 54-55.
143 - 1 Cor 15, 53-54.
144 - Rom 8, 10.
145 - AMBROSIUS, De paenitentia 1, 3, 13; Rom 7, 24.
146 - GREGORIUS NAZ., Orat. I de fuga sua 2, 9.
147 - Cf. De pecc. mer. et rem. 1, 3-4.
148 - Cf. Confess. 9, 18.
149 - Gen 3, 19.
150 - 1 Cor 6, 10.
151 - 1 Cor 7, 5-6.
152 - Rom 7, 18.
153 - Cf. Gen 3, 7.
154 - Cf. Gen 2, 25.
155 - Rom 7, 23.
156 - Rom 7, 24-25.
157 - Rom 6, 19.
158 - Rom 7, 5.
159 - GREGORIUS NAZ., Orat. I de fuga sua 2, 9.
160 - Cf. Gal 5, 17.
161 - AMBROSIUS, De paenitentia 1, 3, 13.
162 - GREGORIUS NAZ., Orat. in Natalem Domini 41, 14.
163 - GREGORIUS NAZ., Orat. in Pentecosten.
164 - HILARIUS, In Ps. 118, 75.
165 - De nupt. et concup. 2, 6.
166 - AMBROSIUS, In Luc. 7, 142-143.
167 - AMBROSIUS, In Luc. 7, 141.
168 - AMBROSIUS, In Luc. 7, 141.
169 - Gal 5, 17; CYPRIANUS, De Orat. Dominica 16.
170 - Gal 5, 16.
171 - Gal 5, 17.
172 - Gal 3, 2.
173 - Cf. supra 71.
174 - Mt 26, 41.
175 - Cf. Ps 48, 7.
176 - De nupt. et concup. 2, 6-7.
177 - De nupt. et concup. 2, 8.
178 - Io 8, 36.
179 - 2 Pt 2, 19.
180 - Rom 5, 12; De nupt. et concup. 2, 8.
181 - Cf. supra 42.
182 - Rom 6, 20.
183 - Io 8, 36.
184 - CICERO, De officiis 1, 7.
185 - Cf. Rom 10, 3.
186 - Prov 2, 12 (sec. LXX).
187 - 2 Cor 3, 5.
188 - Ps 48, 7.
189 - Ps 17, 2.
190 - 2 Tim 2, 13.
191 - Cf. supra 28. 67.
192 - Rom 5, 5.
193 - Io 8, 36.
194 - Rom 6, 22.
195 - Rom 5, 5.
196 - Io 15, 5.
197 - Io 8, 31-32.
198 - Io 8, 33.
199 - Rom 8, 21.
200 - Io 8, 34-36.
201 - Io 8, 34.
202 - Cf. Lc 13, 28-29.
203 - Cf. Rom 6, 12-13. 17-19.
204 - Ps 118, 133.
205 - Io 8, 37.
206 - Io 8, 37-38.
207 - Cf. Lc 24, 27.
208 - Cf. Act 16, 14.
209 - Io 8, 39-41.
210 - Mt 6, 13.
211 - Io 8, 36.
212 - Cf. 2 Cor 4, 2.
213 - Cf. supra 69.
214 - Rom 7, 15. 19.
215 - Rom 7, 19.
216 - Eccli 40, 1.
217 - Ps 143, 4.
218 - Io 5, 43.
219 - Mt 12, 33.
220 - Io 10, 38.
221 - Mt 23, 37.
222 - Mt 23, 38.
223 - Isa 1, 19-20.
224 - Cf. AMBROSIUS, In Luc. 7, 27.
225 - Mt 6, 13.
226 - Isa 1, 20.
227 - Cf. Act 9, 1.
228 - Cf. Act 9, 4-5. 20.
229 - Io 3, 8.
230 - Io 8, 36.
231 - Rom 6, 20.
232 - Rom 6, 20-22.
233 - Rom 7, 25.
234 - Io 1, 12; C. duas epp. Pelag. 1, 2, 4.
235 - C. duas epp. Pelag. 1, 6-7.
236 - Isa 8, 20 (sec. LXX).
237 - Cf. Io 1, 14.
238 - Cf. Rom 5, 8.
239 - Rom 8, 32.
240 - Cf. Rom 8, 17.
241 - Cf. 1 Tim 1, 8.
242 - Cf. 2 Cor 3, 6.
243 - Phil 2, 13.
244 - Prov 8, 35 (sec. LXX).
245 - 1 Io 4, 7.
246 - Cf. Eph 3, 19.
247 - 2 Cor 5, 10.
248 - Rom 8, 10-11.
249 - Cf. De gestis Pelag. 11, 23-24.
250 - IOANNES CONSTANTINOP., Ep. ad Olymp. 3, 3.
251 - Rom 7, 14-15.
252 - C. duas epp. Pelag. 1, 7.
253 - Io 15, 5.
254 - Prov 8, 35 (sec. LXX).
255 - Phil 2, 13.
256 - Ps 36, 23.
257 - C. duas epp. Pelag. 1, 7.
258 - Mt 6, 12.
259 - Cf. 1 Io 1, 8.
260 - Io 15, 5.
261 - Cf. Act 10, 1-3.
262 - Cf. Act 8, 9-13. 18-24.
263 - Ps 35, 7.
264 - Cf. Rom 11, 6.
265 - Rom 6, 20.
266 - Rom 6, 18.
267 - Rom 7, 19.
268 - Cf. supra 28.
269 - Cf. Rom 8, 23.
270 - Mt 6, 12.
271 - 2 Tim 2, 13.
272 - Mt 6, 12-13.
273 - Rom 7, 19.
274 - Ps 24, 7.
275 - Iob 14, 17 (sec. LXX).
276 - Cf. C. Iul. 6, 54.
277 - Cf. supra 69.
278 - Mt 6, 12-13.
279 - Mt 6, 13.
280 - Ps 24, 17.
281 - Iac 1, 14.
282 - Cf. CYPRIANUS, Ep. ad Fidum 64, 5.
283 - Rom 5, 12.
284 - Rom 6, 20.
285 - Rom 6, 21.
286 - Rom 6, 16.
287 - 2 Pt 2, 19.
288 - Rom 6, 20.
289 - Mt 6, 13.
290 - 2 Cor 13, 7.
291 - Rom 6, 19-20.
292 - Cf. supra 73.
293 - De nupt. et concup. 1, 26.
294 - Rom 5, 12.
295 - AMBROSIUS, De paenitentia 1, 3, 13.
296 - Cf. supra 74.
297 - Io 5, 21.
298 - Cf. Io 6, 44.
299 - Mt 11, 30.
300 - Cf. Lc 19, 10.
301 - Cf. Mt 1, 21.
302 - 2 Pt 2, 19.
303 - Cf. AMBROSIUS, In Luc. 7, 234.
304 - C. Lc 19, 10; Rom 5, 12.
305 - Rom 9, 21; De nupt. et concup. 2, 8.
306 - Ps 100, 1; De nupt. et concup. 2, 8.
307 - Cf. Isa 45, 9.
308 - Cf. infra 2, 20.
309 - C. Iul. 6, 75.
310 - PROSPERUS, Excerpta 296. 8.
311 - AMBROSIUS, De paenitentia 1, 3, 13.
312 - Cf. Eccli 40, 1.
313 - Cf. Col 1, 13.
314 - 2 Cor 5, 14-15.
315 - Cf. Ez 16, 48. 51. 55.
316 - Cf. Lc 19, 10.
317 - Cf. Sap 4, 11.
318 - Cf. Gen 1, 31.
319 - AMBROSIUS, In Luc. 1, 37.
320 - 1 Tim 2, 5.
321 - 2 Cor 4, 13.
322 - Eph 2, 8.
323 - Eph 6, 23.
324 - Cf. Rom 5, 16.
325 - Cf. Rom 5, 12.
326 - Rom 9, 21.
327 - AMBROSIUS, De paenitentia 1, 3, 13.
328 - Cf. Rom 5, 12.
329 - Rom 9, 20.
330 - Rom 5, 16.
331 - Io 3, 36.
332 - Rom 9, 23.
333 - Rom 9, 20.
334 - Cf. 1 Cor 1, 31.
335 - Rom 9, 20-21; cf. Isa 45, 9.
336 - Ps 100, 1.
337 - Rom 11, 34; cf. Isa 40, 13.
338 - Rom 9, 20.
339 - Cf. Rom 2, 12; 3, 29-31.
340 - Cf. Rom 3, 29.
341 - Rom 4, 4.
342 - Rom 9, 11-12.
343 - 1 Io 4, 19.
344 - Cf. Ex 3, 6; Mt 22, 32; Hebr 12, 16-17.
345 - Cf. 2 Cor 13, 3.
346 - Rom 9, 18.
347 - Rom 9, 20.
348 - Isa 45, 9; Rom 9, 20.
349 - Rom 9, 21.
350 - Cf. Act 9, 4. 8s.
351 - Rom 11, 5-6.
352 - Ez 36, 22.
353 - Ez 36, 27.
354 - Cf. De gestis Pelag. 13, 30.
355 - Rom 9, 11-12.
356 - Rom 11, 5-6.
357 - Rom 9, 12.
358 - Cf. supra 132.
359 - Rom 11, 6.
360 - Rom 9, 22-24.
361 - 2 Tim 2, 20-21.
362 - Prov 8, 35 (sec. LXX).
363 - Cf. supra 133.
364 - 2 Tim 2, 21.
365 - AMBROSIUS, In Luc. 7, 27.
366 - Rom 9, 20-21.
367 - Rom 5, 16.
368 - Isa 1, 16-18.
369 - Isa 45, 8-13.
370 - Isa 45, 13.
371 - AMBROSIUS, In Isa.; cf. De nupt. et concup. 1, 40.
372 - Io 1, 1.
373 - Io 1, 14.
374 - AMBROSIUS, In Luc. 7, 27.
375 - Isa 45, 8-9.
376 - Cf. Num 21, 6-9.
377 - 1 Cor 1, 30-31.
378 - Isa 45, 9.
379 - Rom 9, 6-9.
380 - Rom 9, 10-13.
381 - Rom 9, 14.
382 - Rom 9, 15-16.
383 - Rom 9, 16.
384 - Ibidem.
385 - Prov 8, 35.
386 - Ps 36, 23.
387 - Rom 9, 13. 16-17.
388 - Rom 9, 18.
389 - Rom 9, 19-21.
390 - Rom 9, 24; Osea 1, 9.
391 - Isa 10, 22; cf. Rom 11, 5.
392 - Isa 1, 9.
393 - Rom 10, 13.
394 - Rom 10, 1-3.
395 - Rom 11, 1-6.
396 - Rom 11, 7.
397 - Rom 9, 11.
398 - Rom 11, 7.

Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page