ST. THOMAS AQUINAS
EXPOSITIO IN ORATIONEM DOMINICAM

Articulus 1
Sanctificetur nomen tuum

Haec est prima petitio, in qua petitur ut nomen eius in nobis manifestetur et declaretur. Est autem nomen Dei primo mirabile, quia in omnibus creaturis mirabilia operatur: unde dominus in Evangelio Marc. ult., 17: in nomine meo Daemonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint non eis nocebit. Secundo est amabile. Act. IV, 12: non est aliud nomen datum sub caelo in quo oporteat nos salvos fieri. Salus autem est ab omnibus diligenda. Exemplum de beato Ignatio, qui intantum nomen Christi dilexit, quod cum Traianus requireret ab eo ut nomen Christi negaret, respondit quod de ore eius removeri non posset; et cum ille minaretur sibi caput abscindere, et Christum de eius ore removere, dixit: et si de ore abstuleris, nunquam tamen de corde eripere poteris: hoc enim nomen cordi meo inscriptum habeo, et ideo ab eius invocatione cessare non valeo. Quod audiens Traianus, et probari cupiens, servi Dei abscisso capite, cor eius extrahi iussit, et inventum est habens nomen Christi in se scriptum litteris aureis. Posuerat enim super cor suum hoc nomen quasi signaculum. Tertio est venerabile. Apostolus, Phil. II, 10: ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum. Caelestium quantum ad Angelos et beatos; terrestrium quantum ad mundanos, qui hoc faciunt ex amore adipiscendae gloriae vel timore fugiendae poenae; et Infernorum quoad damnatos, qui hoc faciunt ex timore. Quarto inexplicabile, quia a narratione eius deficiunt omnes linguae. Et ideo explicatur aliquando per creaturas. Unde dicitur lapis ratione firmitatis: Matth. XVI, 18: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Item ignis ratione purificationis: quia sicut ignis metalla purificat, ita Deus purificat corda peccatorum: unde Deut. IV, 24: Deus tuus ignis consumens est. Item lux ratione illuminationis: quia sicut lux illuminat tenebras, ita nomen Dei illuminat tenebras mentis. Psal. XVII, 29: Deus meus, illumina tenebras meas. Unde istud nomen petimus manifestari, ut cognoscatur, et teneatur sanctum. Sanctum autem tripliciter dicitur. Sanctum enim idem est quod firmum: unde omnes beati qui in caelo sunt, sancti dicuntur, quia sunt aeterna felicitate firmati. In mundo non possunt esse sancti, quia sunt continue mobiles. Augustinus: defluxi, domine, a te, et erravi nimis: devius factus sum a stabilitate tua. Secundo sanctum idem est quod non terrenum: unde sancti qui in caelo sunt, nullum habent affectum terrenum: unde apostolus, Phil. III, 8: omnia arbitratus sum ut stercora ut Christum lucrifaciam. Per terram autem designantur peccatores. Primo ratione germinis: terra enim si non colitur, spinas et tribulos germinat; sic anima peccatoris, nisi colatur per gratiam, non germinat nisi tribulos et punctiones peccatorum. Gen. III, 18: spinas et tribulos germinabit tibi. Secundo ratione caliginis. Terra enim caliginosa est et opaca: sic etiam peccator caliginosus et opacus est. Gen. I, 2: tenebrae erant super faciem abyssi. Tertio ratione conditionis. Terra enim est elementum siccum, quod spargitur nisi contineatur ab aquae humiditate: nam Deus posuit terram super aquam, iuxta illud Psal. CXXXV, 6: qui firmavit terram super aquas, quia ex humiditate aquae continetur ariditas vel siccitas terrae. Sic peccator animam habet siccam et aridam, iuxta illud Psal. CXLII, 6: anima mea sicut terra sine aqua tibi. Item tertio dicitur sanctum, idest sanguine tinctum; unde sancti qui sunt in caelo, sancti dicuntur, eo quod sunt sanguine tincti, iuxta illud Apoc. VII, 14: isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine agni. Item ibid. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

Articulus 2
Adveniat regnum tuum

Sicut dictum est, spiritus sanctus facit nos recte amare, desiderare et petere; et efficit in nobis primo timorem, per quem quaerimus quod nomen Dei sanctificetur. Aliud donum est donum pietatis. Et est proprie pietas, dulcis et devotus affectus ad patrem, et ad omnem hominem in miseria constitutum. Cum ergo Deus sit pater noster, ut patet, non solum debemus eum revereri et timere, sed etiam ad eum habere debemus dulcem et pium affectum. Hic autem affectus facit nos petere quod adveniat regnum Dei. Tit. II, 12-13: pie et iuste vivamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei. Posset autem quaeri: regnum Dei semper fuit: quare ergo petimus quod veniat? Et ideo dicendum est, quod hoc potest tripliciter intelligi. Primo quia aliquando rex habet ius regni solum, seu dominii: et tamen nondum dominium ipsius regni est declaratum, quia nondum homines regni sunt ei subiecti. Tunc ergo apparebit primo eius regnum seu dominium, quando homines regni erunt sibi subiecti. Deus autem ex se et sua natura est dominus omnium: et Christus secundum quod Deus, et etiam secundum quod homo, habet a Deo quod sit dominus omnium. Dan. VII, 14: dedit ei potestatem et honorem et regnum. Oportet ergo quod sibi sint omnia subiecta. Hoc autem nondum est, sed erit in fine. I Cor. XV, 25: oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Et ideo petimus et dicimus: adveniat regnum tuum. Et hoc quantum ad tria: scilicet ut iusti convertantur, peccatores puniantur, et mors destruatur. Nam homines dupliciter subiiciuntur Christo: aut voluntarii, aut inviti. Cum enim voluntas Dei sit ita efficax quod oporteat penitus illam compleri, et Deus velit quod omnia subiiciantur Christo: alterum duorum erit necessarium: ut scilicet aut homo faciat voluntatem Dei subiiciendo se mandatis eius, et hoc facient iusti; aut Deus faciat de omnibus voluntatem suam puniendo eos, et hoc faciet peccatoribus et inimicis suis. Et hoc erit in fine mundi. Psal. CIX, 1: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et ideo sanctis est datum quaerere quod adveniat regnum Dei, scilicet quod ipsi totaliter subiiciantur ei; sed peccatoribus est horribile, quia nihil aliud est quaerere quod adveniat regnum Dei, nisi quod de voluntate Dei subiiciantur poenis. Amos V, 18: vae desiderantibus diem domini. Sed et ex hoc destruitur mors. Cum enim Christus sit vita, non potest in regno eius esse mors, quae est vitae contraria: ideo dicitur I Cor. XV, 26: novissime autem inimica destruetur mors. Et hoc erit in resurrectione. Phil. III, 21 reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Secundo regnum caelorum dicitur gloria Paradisi. Nec mirum: nam regnum nihil aliud dicitur nisi regimen. Ibi autem est optimum regimen ubi nihil invenitur contra voluntatem regentis. Voluntas autem Dei est salus hominum, quia vult homines salvos fieri; et hoc potissime erit in Paradiso, ubi nihil erit saluti hominum repugnans. Matth. XIII, 41: auferentur de regno eius omnia scandala. In mundo autem isto sunt multa contra salutem hominum. Cum ergo petimus: adveniat regnum tuum, oramus, ut simus participes regni caelestis et gloriae Paradisi. Quod quidem regnum est valde desiderandum propter tria. Primum propter summam iustitiam quae est in eo. Isai. LX, 21: populus tuus omnes iusti. Hic enim mali sunt mixti bonis; sed ibi nullus malus erit, et nullus peccator. Item propter perfectissimam libertatem. Hic enim non est libertas, quanquam omnes naturaliter desiderent eam; sed ibi erit omnimoda libertas contra omnem servitutem. Rom. VIII, 21: ipsa creatura liberabitur a corruptione. Et non solum erunt ibi omnes liberi, sed erunt reges: Apoc. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum. Cuius ratio est, quia omnes erunt eiusdem voluntatis cum Deo, et Deus volet quidquid sancti volent, et sancti quidquid Deus voluerit: unde cum voluntate Dei fiet voluntas eorum. Et ideo omnes regnabunt, quia omnium voluntas fiet, et dominus erit corona omnium. Isai. XXVIII, 5: in die illa erit dominus exercituum corona gloriae, et sertum exultationis residuo populi sui. Item propter mirabilem affluentiam. Isai. LXIV, 4: oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Psal. CII, 5: qui replet in bonis desiderium tuum. Et nota quod homo inveniet omnia in solo Deo excellentius et perfectius omni eo quod in mundo quaeritur. Si delectationem quaeris, summam invenies in Deo; si divitias, ibi omnem sufficientiam invenies, propter quam sunt divitiae; et sic de aliis. Augustinus, in Confess.: anima cum fornicatur abs te, quaerit extra te, quae pura et limpida non invenit, nisi cum redit ad te. Tertio modo, quia aliquando in mundo isto regnat peccatum. Et hoc est quando homo est ita dispositus quod statim sequitur et prosequitur appetitum peccati. Apostolus, Rom. VI, 12: non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore: sed debet Deus regnare in corde tuo. Isai. VII, 7: Sion, regnabit Deus tuus. Et hoc est quando paratus est obedire Deo, et servare omnia mandata sua. Cum ergo petimus quod veniat regnum, oramus quod non regnet in nobis peccatum, sed Deus. Per hanc autem petitionem perveniemus ad beatitudinem, de qua dicitur Matth. V, 4: beati mites: nam secundum primam expositionem, ex quo homo desiderat quod Deus sit dominus omnium, non vindicat se de iniuria sibi illata, sed reservat eam Deo. Nam si vindicares te, non quaereres quod adveniret regnum eius. Secundum vero secundam expositionem, si tu expectas regnum eius, idest gloriam Paradisi, non debes curare si perdis res mundanas. Item secundum tertiam expositionem, si tu petis quod Deus regnet in te et Christus; cum ipse fuerit mitissimus, et tu debes esse mitis. Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis sum. Hebr. X, 34: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.

Articulus 3
Fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra

Tertium donum quod efficit in nobis spiritus sanctus, dicitur donum scientiae. Ipse enim spiritus sanctus non solum efficit in bonis donum timoris et donum pietatis, quae est dulcis affectus ad Deum, ut dictum est, sed etiam facit hominem sapientem. Et hoc petebat David in Psal. CXVIII, 66, dicens: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Et haec est scientia qua homo bene vivit, quam docuit nos spiritus sanctus. Inter alia autem quae faciunt ad scientiam et sapientiam hominis potissima sapientia est, quod homo non innitatur sensui suo. Prov. III, 5: ne innitaris prudentiae tuae. Nam illi qui praesumunt de sensu suo, ita quod non credunt aliis, sed sibi tantum, semper inveniuntur et iudicantur stulti. Prov. XXVI, 12: vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit insipiens. Quod autem homo non credat sensui suo, procedit ex humilitate: unde et locus humilitatis est sapientia, ut dicitur Prov. XI. Superbi autem sibi ipsis nimis credunt. Docet ergo hoc spiritus sanctus per donum scientiae, ut scilicet non faciamus voluntatem nostram, sed voluntatem Dei. Et ideo propter hoc donum petimus a Deo ut fiat voluntas sua sicut in caelo et in terra. Et in hoc apparet donum scientiae. Unde hoc modo dicitur Deo, fiat voluntas tua, sicut si esset unus infirmus, et vellet aliquid a medico, non praecise vult, sed de voluntate medici; alias si tantum de voluntate sua vellet, esset stultus. Sic nos a Deo nihil petere debemus nisi quod fiat de nobis voluntas sua, idest ut voluntas sua compleatur in nobis. Tunc enim est rectum cor hominis quando concordat cum voluntate divina. Hoc Christus fecit: Ioan. VI, 38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed eius qui misit me. Christus enim, secundum quod Deus, eandem voluntatem habet cum patre; sed, secundum quod homo, habet aliam voluntatem a patre: et secundum hanc dicit se non facere voluntatem suam sed patris. Et ideo docet nos orare et petere: fiat voluntas tua. Sed quid est quod dicitur? Nonne in Psal. CXIII, 3; dicitur: omnia quaecumque voluit fecit? Si omnia facit quae vult in caelo et in terra, quid est hoc quod dicit: fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra? Ad hoc sciendum est, quod Deus tria vult de nobis, et nos petimus quod haec impleantur. Primum quidem quod Deus vult de nobis, est quod nos habeamus vitam aeternam. Quicumque enim facit aliquid propter aliquem finem, vult de illa re illud pro quo facit eam. Deus autem fecit hominem, sed non pro nihilo: quia, sicut dicitur in Psal. LXXXVIII, 48: numquid vane constituisti omnes filios hominum. Fecit ergo homines propter aliquid, sed non propter voluptates, quia et bruta habent eas, sed ut habeant vitam aeternam. Vult ergo dominus ut homo habeat vitam aeternam. Quando vero aliquid consequitur illud ad quod factum est, dicitur quod salvatur; quando vero non consequitur, dicitur quod res illa perditur. Deus autem fecit hominem propter vitam aeternam. Cum ergo consequitur vitam aeternam, salvatur; et hoc vult dominus: Ioan. VI, 40: haec est autem voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Haec autem voluntas iam completa est in Angelis et in sanctis qui sunt in patria, quia vident Deum et cognoscunt, et fruuntur eo; sed nos desideramus quod sicut voluntas Dei completa est in beatis qui sunt in caelis, ita compleatur in nobis qui sumus in terra: et hoc petimus cum oramus: fiat voluntas tua in nobis qui sumus in terra, sicut in sanctis qui sunt in caelo. Alia voluntas Dei de nobis est ut servemus mandata eius. Quando enim aliquis desiderat aliquid, non solum vult illud quod desiderat, sed omnia per quae venitur ad illud; sicut medicus ut consequatur sanitatem, vult etiam dietam et medicinam et huiusmodi. Deus autem vult ut habeamus vitam aeternam. Matth. XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Vult ergo ut servemus mandata. Rom. XII, 1: rationabile obsequium vestrum, ib. 2: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta. Bona, quia utilis: Isai. XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia. Beneplacens amanti; et si aliis non sit grata, amanti tamen est delectabilis. Psal. XCVI, 11: lux orta est iusto, et rectis corde laetitia. Perfecta, quia honesta: Matth. V, 48: estote perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est. Sic ergo cum dicimus, fiat voluntas tua, oramus ut impleamus mandata Dei. Haec autem voluntas Dei fit in iustis, sed in peccatoribus nondum fit. Iusti autem designantur per caelum, peccatores autem per terram. Petimus ergo ut fiat voluntas Dei ita in terra, idest in peccatoribus, sicut in caelo, idest in iustis. Notandum autem, quod ex modo loquendi datur nobis doctrina. Non enim dicit, fac, nec etiam faciamus; sed dicit, fiat voluntas tua: quia ad vitam aeternam duo sunt necessaria, scilicet gratia Dei et voluntas hominis; et licet Deus fecerit hominem sine homine, non tamen iustificat eum sine eo. Augustinus, super Ioan.: qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te, quia vult quod homo cooperetur. Zach. I, 3: convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Apostolus, I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit. Non ergo praesumas de te, sed confidas de gratia Dei: nec negligas, sed adhibeas studium tuum: et ideo non dicit, faciamus, ne videretur quod nihil faceret gratia Dei; nec dicit, fac, ne videatur quod nihil faceret voluntas et conatus noster; sed dicit, fiat per gratiam Dei, adhibito studio et conatu nostro. Tertium quod vult Deus de nobis, est, ut restituatur homo ad statum et dignitatem in qua creatus fuit primus homo; quae tanta fuit ut spiritus et anima nullam repugnantiam sentiret a carne et sensualitate. Quandiu enim anima subiecta fuit Deo, caro ita subiecta fuit spiritui ut nullam corruptionem mortis seu infirmitatis et aliarum passionum sentiret; sed ex quo spiritus et anima, quae erat media inter Deum et carnem, rebellavit Deo per peccatum, tunc corpus rebellavit animae, et tunc mortem et infirmitates sentire coepit, et continuam rebellionem sensualitatis ad spiritum. Rom. VII, 23: video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Sic est continua pugna inter carnem et spiritum, et homo continue deterioratur per peccatum. Est ergo voluntas Dei ut homo restituatur ad statum primum, ut scilicet nihil sit in carne contrarium spiritui: I Thess. IV, 3: haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Haec autem voluntas Dei non potest impleri in vita ista, sed complebitur in resurrectione sanctorum, quando resurgent corpora glorificata, et erunt incorruptibilia et nobilissima: I Cor. XV, 43: seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Est tamen voluntas Dei in iustis quantum ad spiritum per iustitiam et scientiam et vitam. Et ideo cum dicimus, fiat voluntas tua, oramus ut etiam fiat in carne. Nam hoc modo per caelum accipimus spiritum, per terram carnem; ut sit sensus: fiat voluntas tua ita in terra, idest in carne nostra, sicut fit in caelo, idest in spiritu nostro per iustitiam. Per hanc autem petitionem pervenimus ad beatitudinem luctus, de qua Matth. V, 5: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et hoc secundum quamlibet trium expositionum. Nam secundum primam desideramus vitam aeternam: unde per eius dilectionem inducimur ad luctum: Psal. CXIX, 5: heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Et hoc desiderium sanctorum est ita vehemens quod propter hoc desiderant mortem, quae secundum se fugienda est: II Cor. V, 8: audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum. Item secundum secundam expositionem, illi qui servant mandata, sunt in luctu: quia licet sint dulcia animae, tamen carni sunt amara, quae continue maceratur: Psal. CXXV, 6: euntes ibant et flebant, quantum ad carnem; venientes autem venient cum exultatione, quantum ad animam. Item secundum tertiam expositionem, ex pugna quae continue est inter carnem et spiritum, provenit luctus. Non enim potest fieri quin anima saucietur ad minus per venialia a carne: et ideo ut expietur, est in luctu: Psal. VI, 7: lavabo per singulas noctes, idest obscuritates peccati, lectum meum, idest conscientiam meam. Et qui sic plorant, perveniunt ad patriam, ad quam nos perducat Deus.

Articulus 4
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie

Multoties accidit quod aliquis ex magna scientia et sapientia efficitur timidus; et ideo est ei necessaria fortitudo cordis, ne deficiat in necessitatibus. Isai. XL, 29: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. Hanc autem fortitudinem spiritus sanctus dat: Ezech. II, 2: ingressus est in me spiritus (...) et statuit me super pedes meos. Est autem haec fortitudo quam spiritus sanctus dat, ut cor hominis non deficiat timore rerum necessariarum, sed credat firmiter quod omnia quae sunt ei necessaria, ministrentur sibi a Deo. Et ideo spiritus sanctus, qui hanc fortitudinem dat, docet nos petere a Deo: panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Unde spiritus fortitudinis dicitur. Sciendum est autem, quod in tribus praecedentibus petitionibus petuntur spiritualia, quae hic inchoantur in hoc mundo, sed non perficiuntur nisi in vita aeterna. Cum enim petimus quod sanctificetur nomen Dei, petimus quod cognoscatur sanctitas Dei; cum vero petimus quod adveniat regnum Dei, petimus quod simus participes vitae aeternae; cum autem oramus quod fiat voluntas Dei, petimus quod compleatur voluntas eius in nobis; quae omnia etsi inchoentur in hoc mundo, non tamen possunt haberi perfecte nisi in vita aeterna. Et ideo necessarium fuit aliqua petere necessaria quae perfecte possent haberi in vita praesenti. Et inde est quod spiritus sanctus docuit petere necessaria in vita praesenti, quae perfecte hic habentur: simul etiam ut ostendat quod etiam temporalia providentur nobis a Deo. Et hoc est quod dicit: panem nostrum quotidianum da nobis hodie. In quibus quidem verbis docuit nos vitare quinque peccata quae consueverunt contingere ex desiderio rerum temporalium. Primum peccatum est quod homo per immoderatum appetitum petit ea quae statum et conditionem eius excedunt, non contentus his quae decent eum: sicut si desiderat vestes, non vult eas ut miles, si est miles, sed sicut comes; non ut clericus, si est clericus, sed sicut episcopus. Et hoc vitium retrahit homines a spiritualibus, inquantum nimis inhaeret eorum desiderium temporalibus. Hoc autem vitium docuit nos vitare dominus, docens nos petere panem tantum, idest necessaria ad praesentem vitam secundum conditionem uniuscuiusque; quae omnia sub nomine panis intelliguntur. Unde non docuit delicata petere, non diversa, non exquisita, sed panem, sine quo vita hominis duci non potest, quia omnibus communis est. Eccli. XXIX, 28: initium vitae hominis panis et aqua. Apostolus, I Tim. VI, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Secundum vitium est quod aliqui in acquisitione rerum temporalium alios molestant et defraudant. Hoc vitium est adeo periculosum quod est difficile bona ablata restitui. Non enim dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, secundum Augustinum. Quod quidem vitium docuit nos vitare, docens nos petere panem nostrum, non alienum. Raptores enim non comedunt panem suum, sed alienum. Tertium est superflua sollicitudo. Aliqui enim sunt qui nunquam sunt contenti de eo quod habent, sed semper plus volunt; quod quidem immoderatum est, quia desiderium debet moderari secundum necessitatem. Prov. XXX, 8: divitias et paupertatem ne dederis mihi; sed tantum victui meo tribue necessaria. Et hoc monuit nos vitare, dicens: panem nostrum quotidianum, idest unius diei, vel unius temporis. Quartum vitium est immoderata voracitas. Sunt enim aliqui qui tantum volunt consumere uno die quod sufficeret pluribus diebus; et isti petunt non panem quotidianum, sed decem dierum; et ex hoc quod nimis expendunt, contingit quod omnia consumunt. Prov. XXIII, 21: vacantes potibus, et dantes symbola, consumentur. Eccli. XIX, 1: operarius ebriosus non locupletabitur. Quintum vitium est ingratitudo. Nam cum aliquis ex divitiis superbit, et non recognoscit a Deo ea quae habet, hoc est valde malum: quia omnia quae habemus, sive spiritualia, sive temporalia, a Deo sunt. I Paral. XXIX, 14: omnia tua sunt, de manu tua accepimus. Ideo ad removendum hoc vitium, dicit: da nobis, et panem nostrum, ut sciamus quod omnia nostra a Deo sunt. Sed de hoc habemus unum documentum: quia aliquando aliquis habet multas divitias, et ex eis nullam utilitatem consequitur, sed damnum spirituale et temporale. Nam aliqui propter divitias perierunt. Eccl. VI, 1: est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines. Vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. Item ibid. V, 12: divitiae congregatae in malum domini sui. Debemus ergo petere ut divitiae nostrae sint nobis ad utilitatem. Et hoc petimus cum dicimus: panem nostrum da nobis; idest, fac divitias nobis utiles. Iob XX, 14-15: panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Divitias quas devoravit, evomet; et de ventre illius extrahet eas Deus. Aliud vitium est in rebus mundi, scilicet superflua sollicitudo. Nam aliqui sunt qui hodie solicitantur de rebus temporalibus quae erunt usque ad unum annum: et qui hoc habent, nunquam quiescunt. Matth. VI, 31: nolite soliciti esse, dicentes: quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Et ideo dominus docet nos petere quod hodie detur nobis panis noster, idest ea quae sunt nobis necessaria ad praesens tempus. Invenitur quidem alius duplex panis: scilicet sacramentalis, et panis verbi Dei. Petimus ergo panem nostrum sacramentalem, qui quotidie in Ecclesia conficitur; ut sicut illud accipimus in sacramento, ita detur nobis ad salutem. Ioan. VI, 51: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. I Cor. XI, 29: qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Item alius panis est verbum Dei. Matth. IV, 4: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Petimus ergo ut det nobis panem, idest verbum suum. Ex hoc autem provenit homini beatitudo quae est fames iustitiae. Nam postquam spiritualia habentur, magis desiderantur; et ex hoc desiderio provenit fames, et ex fame satietas vitae aeternae.

Articulus 5
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris

Inveniuntur aliqui magnae sapientiae et fortitudinis; et quia nimis confidunt de virtute sua, non agunt sapienter quae agunt, nec perducunt quod intendunt ad complementum. Prov. XX, 18: cogitationes consiliis roborantur. Sed notandum, quod spiritus sanctus, qui dat fortitudinem, dat etiam consilium. Nam omne bonum consilium de salute hominum est a spiritu sancto. Tunc autem consilium est homini necessarium quando est in tribulatione, sicut consilium medicorum cum aliquis infirmatur. Unde et homo cum spiritualiter infirmetur per peccatum, debet quaerere consilium, ut sanetur. Consilium autem peccatori necessarium ostenditur Dan. IV, 24, cum dicitur: consilium meum placeat tibi, rex. Peccata tua eleemosynis redime. Optimum ergo consilium contra peccata est eleemosyna et misericordia; et ideo spiritus sanctus docet peccatores petere et orare: dimitte nobis debita nostra. Debemus autem Deo illud quod auferimus de iure suo. Ius autem Dei est ut faciamus voluntatem suam, praeferendo eam voluntati nostrae. Auferimus ergo Deo ius suum, cum praeferimus voluntatem nostram voluntati suae; et hoc est peccatum. Peccata ergo sunt debita nostra. Est ergo consilium spiritus sancti ut petamus a Deo veniam peccatorum; et ideo dicimus: dimitte nobis debita nostra. Possumus autem in his verbis tria considerare. Primum est quare fit haec petitio; secundum quando impleatur; tertium est quid requiratur ex parte nostra ut impleatur. Circa primum sciendum, quod ex hac petitione possumus duo colligere, quae necessaria sunt hominibus in vita ista. Unum est quod homo semper sit in timore et humilitate. Aliqui enim fuerunt ita praesumptuosi quod dicerent quod homo poterat vivere in mundo isto ita quod ex se poterat vitare peccata. Sed hoc nulli datum est, nisi soli Christo, qui habuit spiritum non ad mensuram, et beatae virgini, quae fuit plena gratiae, in qua nullum peccatum fuit, sicut dicit Augustinus: de qua scilicet virgine cum de peccatis agitur, nullam volo fieri mentionem. Sed de aliis sanctis nulli concessum est quin ad minus veniale peccatum incurreret: I Ioan. I, 8: si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Et hoc etiam probatur per petitionem istam. Constat enim quod omnibus sanctis etiam hominibus, convenit dicere: pater noster, in quo dicitur: dimitte nobis debita nostra. Ergo omnes recognoscunt et confitentur se peccatores vel debitores. Si ergo peccator es, debes timere et humiliari. Aliud est quod semper vivamus in spe: quia licet simus peccatores, non debemus desperare, ne desperatio ducat nos ad maiora et diversa peccata, sicut dicit apostolus, Ephes. IV, 19: qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis. Ergo multum est utile quod semper speremus: quia quantumcumque homo sit peccator, debet sperare quod Deus, si perfecte conteratur et convertatur, dimittet ei. Haec autem spes firmatur in nobis cum petimus: dimitte nobis debita nostra. Sed hanc spem abstulerunt Novatiani, qui dixerunt, quod qui semel peccabant post Baptismum, nunquam consequebantur misericordiam. Hoc autem non est verum, si verum dixit Christus dicendo, Matth. XVIII, 32: omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. In quacumque ergo die petes, poteris consequi misericordiam, si roges cum poenitudine peccati. Si igitur ex hac petitione consurgit timor et spes: quia omnes peccatores contriti et confitentes, misericordiam consequuntur. Et ideo necessaria fuit haec petitio. Circa secundum sciendum est, quod in peccato sunt duo: scilicet culpa qua offenditur Deus, et poena quae debetur pro culpa. Sed culpa remittitur in contritione, quae est cum proposito confitendi et satisfaciendi. Psal. XXXI, 5: dixi: confitebor adversum me iniustitiam meam domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. Non est igitur desperandum, ex quo ad remissionem culpae sufficit contritio cum proposito confitendi. Sed forte quis dicet: ex quo dimittitur peccatum contritione, ad quid necessarius est sacerdos? Ad hoc dicendum est, quod Deus in contritione dimittit culpam, et poena aeterna commutatur in temporalem; sed nihilominus manet adhuc obligatus ad poenam temporalem. Unde si decederet sine confessione, non contempta tamen, sed praeventa, iret ad Purgatorium, cuius poena, sicut dicit Augustinus, est maxima. Quando ergo confiteris, sacerdos absolvit te de hac poena in clavium virtute, cui te subieceris in confessione; et ideo dixit Christus apostolis, Ioan. XX, 22-23: accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Unde quando semel confitetur quis, dimittitur ei aliquid de poena huiusmodi, et similiter quando iterum confitetur: et posset toties confiteri, quod tota sibi dimitteretur. Invenerunt autem successores apostolorum alium modum remissionis huius poenae: scilicet beneficia indulgentiarum quae existenti in caritate tantum valent quantum sonant et quantum pronuntiantur. Quod autem Papa hoc possit, satis patet. Nam multi sancti multa bona fecerunt, et tamen isti non peccaverunt, ad minus mortaliter; et haec bona fecerunt in utilitatem Ecclesiae. Similiter meritum Christi et beatae virginis sunt sicut in thesauro. Unde summus pontifex, et illi quibus ipse committit, possunt huiusmodi merita, ubi necesse est, dispensare. Sic ergo dimittuntur peccata non solum quantum ad culpam in contritione, sed etiam quantum ad poenam in confessione, et per indulgentias. Circa tertium sciendum, quod ex parte nostra requiritur ut nos dimittamus proximis nostris offensas factas nobis. Unde dicitur: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: aliter Deus non dimitteret nobis. Eccli. XXVIII, 3: homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam. Luc. VI, 37: dimitte et dimittemini. Et ideo solummodo in ista petitione ponitur contritio, cum dicitur: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si ergo non dimittis, non dimittetur tibi. Sed posses dicere: ego dicam praecedentia, scilicet dimitte nobis, sed sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, tacebo. Ergo Christum decipere quaeris? Sed certe non decipis. Nam Christus qui hanc orationem fecit, bene recordatur eius: unde non potest decipi. Ergo si dicis ore, adimpleas corde. Sed quaeritur utrum ille qui non proponit dimittere proximo suo, debeat dicere: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Videtur quod non, quia mentitur. Dicendum, quod non mentitur, quia non orat in persona sua, sed Ecclesiae, quae non decipitur: et ideo ponitur ipsa petitio in plurali. Sed sciendum, quod duobus modis dimittitur. Unus est perfectorum, ut scilicet offensus requirat offendentem. Psal. XXXIII, 15: inquire pacem. Alius est communiter omnium, ad quem tenentur omnes, ut scilicet petenti veniam tribuat. Eccli. XXVIII, 2: relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Ex hoc sequitur alia beatitudo: beati misericordes: misericordia enim facit nos misereri proximo nostro.

Articulus 6
Et ne nos inducas in tentationem

Sunt aliqui qui licet peccaverint, tamen desiderant veniam consequi de peccatis: unde et confitentur et poenitent; sed tamen non adhibent totum studium quod deberent, ut iterato in peccata non ruant. Quod quidem non est conveniens, ut scilicet ex una parte ploret quis peccata dum poenitet, ex alia unde ploret accumulet, dum peccat. Et propter hoc dicitur Isai. I, 16: lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse. Et ideo, sicut supra dictum est, Christus in praecedenti docuit nos petere veniam peccatorum; in hac vero docet nos petere ut possimus vitare peccata, ut scilicet non inducamur in tentationem per quam labamur in peccata, cum dixit: et ne nos inducas in tentationem. Circa quod tria quaeruntur. Primo quid sit tentatio; secundo qualiter homo tentatur, et a quo; tertio vero quomodo liberatur in tentatione. Circa primum sciendum est, quod tentare nihil aliud est quam experiri seu probare: unde tentare hominem est probare virtutem eius. Experitur autem seu probatur virtus hominis dupliciter, secundum quod duo exigit hominis virtus. Unum pertinet ad bene operandum, scilicet quod bene operetur; aliud est quod caveat a malo. Psal. XXXIII, 15: declina a malo, et fac bonum. Probatur ergo virtus hominis quandoque quantum ad hoc quod bene facit, quandoque vero quantum ad hoc quod cesset a malo. Quantum ad primum probatur homo utrum inveniatur promptus ad bonum, ut ad ieiunandum et huiusmodi. Tunc enim est virtus tua magna quando promptus inveniris ad bonum. Et hoc modo Deus probat aliquando hominem; non quod lateat eum virtus hominis, sed ut eam omnes cognoscant, et detur omnibus in exemplum. Sic tentavit Deus Abraham, Gen. XXII, et Iob. Et ideo Deus saepe immittit tribulationes iustis, ut dum patienter sustinent, appareat virtus eorum, et in virtute proficiant. Deut. XIII, 3: tentat vos dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, an non. Sic ergo Deus tentat provocando ad bonum. Quantum ad secundum probatur virtus hominis per inductionem ad malum. Et si bene resistit, et non consentit, tunc virtus hominis magna est; si vero homo succumbit tentationi, tunc virtus hominis nulla est. Hoc autem modo nullus tentatur a Deo: quia, sicut dicitur Iac. I, 13: Deus intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. Sed tentatur homo a propria carne, a Diabolo, et a mundo. A carne dupliciter. Primo quia caro instigat ad malum: caro enim semper quaerit delectationes suas, scilicet carnales, in quibus est saepe peccatum. Qui enim immoratur delectationibus carnalibus, negligit spiritualia. Iac. I, 14: unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua. Secundo tentat caro retrahendo a bono. Nam spiritus, quantum est de se, semper delectaretur in spiritualibus bonis; sed caro aggravans impedit spiritum. Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Rom. VII, 22: condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Sed haec tentatio, scilicet carnis, est valde gravis, quia inimicus noster, scilicet caro, coniunctus est nobis: et, sicut dicit Boetius, nulla pestis efficacior est ad nocendum quam familiaris inimicus. Et ideo contra eam vigilandum est. Matth. XXVI, 41: vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Diabolus fortissime tentat. Nam postquam conculcatur caro, insurgit alius, scilicet Diabolus, contra quem est nobis magna colluctatio. Apostolus, Ephes. VI, 12: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. Unde et signanter dicitur tentator. I Thess. III, 5: ne forte tentaverit vos is qui tentat. In tentatione autem sua callidissime procedit. Ipse enim, sicut bonus dux exercitus qui obsidet aliquod castrum, considerat infirma eius quem impugnare vult, et ex illa parte unde magis est homo debilis, tentat eum. Et ideo tentat de illis vitiis ad quae homines conculcata carne magis proni sunt, ut de ira, de superbia, et de aliis spiritualibus vitiis. I Petr. V, 8: adversarius vester Diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Facit autem duo Diabolus dum tentat: quia non statim proponit illi quem tentat, malum aliquod apparens, sed aliquid quod habeat speciem boni, ut saltem in ipso principio per illud removeat eum aliquantulum a proposito suo principali, quia postmodum facilius inducit ipsum ad peccandum, quando illum vel modicum avertit. Apostolus, II Cor. XI, 14: ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Deinde postquam induxit eum ad peccandum, sic alligat eum ut non permittat eum a peccatis resurgere. Iob XL, 12: nervi testiculorum eius perplexi sunt. Sic ergo duo facit Diabolus: quia decipit, et deceptum detinet in peccato. Sed mundus dupliciter tentat. Primo per nimium et immoderatum desiderium rerum temporalium. Apostolus, I Tim. VI, 10: radix omnium malorum est cupiditas. Secundo per persecutores et tyrannos terrendo. Iob XXXVII, 19: nos quoque involvimur tenebris. II Tim. III, 12: omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Matth. X, 28: nolite timere eos qui occidunt corpus. Sic ergo patet quid est tentatio, et qualiter tentatur homo, et a quo. Sequitur videre qualiter homo liberatur. Circa quod sciendum est, quod Christus docet nos rogare non ut non tentemur, sed ut non inducamur in tentationem. Nam si homo vincit tentationem, meretur coronam; et ideo dicitur Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres cum in tentationes varias incideritis. Eccli. II, 1: fili, accedens ad servitutem Dei (...) praepara animam tuam ad tentationem. Item Iac. I, 12: beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Et ideo docet petere ut non inducamur in tentationem per consensum. I Cor. X, 13: tentatio vos non apprehendat nisi humana. Nam tentari humanum est, sed consentire diabolicum est. Sed nunquid Deus inducit ad malum, quia dicit: et ne nos inducas in tentationem? Dico, quod Deus dicitur inducere ad malum permittendo, inquantum scilicet propter multa peccata subtrahit homini gratiam suam, qua sublata homo labitur in peccatum: et ideo cantamus in Psalmo LXX, 9: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me domine. Regit autem hominem ne inducatur in tentationem per fervorem caritatis: quia quaelibet caritas quantumcumque parva, potest resistere cuilibet peccato. Cant. VIII, 7: aquae multae non potuerunt extinguere caritatem. Item per lumen intellectus, quo instruit nos de agendis: quia, sicut dicit philosophus, omnis peccans est ignorans. Psal. XXXI, 8: intellectum tibi dabo, et instruam te. Hoc autem petebat David, qui dicebat, Psal. XII, 4-5: illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus, praevalui adversus eum. Hoc autem habemus per donum intellectus. Et quia cum non assentimur tentationi, servamus cor mundum, de quo Matth. V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: ideo ex hoc pervenimus ad visionem Dei, ad quam nos perducat.

Articulus 7
Sed libera nos a malo. Amen

Supra docuit nos dominus petere veniam peccatorum, et quomodo possumus vitare tentationes: hic vero docet petere praeservationem a malis. Et haec petitio est generalis contra omnia mala; scilicet peccata, infirmitates et afflictiones, sicut dicit Augustinus. Sed quia de peccato et tentatione dictum est, dicendum est de aliis malis, scilicet adversitatibus et afflictionibus omnibus huius mundi; a quibus Deus liberat quadrupliciter. Primo ne superveniat afflictio. Sed hoc raro contingit: quoniam sancti in mundo isto affliguntur, quia, ut dicitur II Tim. III, 12: omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Sed tamen alicui Deus concedit aliquando ut non affligatur a malo; quando scilicet cognoscit eum impotentem, et non posse resistere; sicut medicus infirmo debili non dat violentas medicinas. Apoc. III, 8: ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem. In patria autem erit generale hoc, quia nullus affligetur ibi. Iob V, 19: in sex tribulationibus, scilicet praesentis vitae, quae per sex aetates distinguitur, liberabit te; et in septima non tanget te malum. Apoc. VII, 16: non esurient neque sitient amplius. Secundo liberat quando in afflictionibus consolatur. Nam nisi Deus consolaretur, non posset homo subsistere. II Cor. I, 8: supra modum gravati sumus supra virtutem nostram; et ibid. VII, 6: sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus. Psal. XCIII: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Tertio quia afflictis tot bona facit quot tradunt mala oblivioni. Tob. III, 22: post tempestatem tranquillum facis. Sic ergo afflictiones et tribulationes huius mundi non sunt timendae, quia facile tolerantur et propter consolationem admixtam, et propter brevitatem. Apostolus, II Cor. IV, 17: id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis: quia ex his pervenitur ad vitam aeternam. Quarto quia tentatio et tribulatio convertitur in bonum: et ideo non dicit, libera nos a tribulatione, sed a malo: quia tribulationes sunt sanctis ad coronam; et inde est quod gloriantur de tribulationibus. Apostolus, Rom. V, 3: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur. Tob. III, 13: in tempore tribulationis peccata dimittis. Liberat ergo Deus hominem a malo et tribulationibus, eas in bonum convertendo; quod est signum maximae sapientiae, quia sapientis est malum ordinare in bonum; et hoc fit per patientiam, quae habetur in tribulationibus. Ceterae vero virtutes bonis utuntur, sed patientia malis; et ideo solum in malis, idest in adversitatibus, est necessaria: Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Et ideo spiritus sanctus per donum sapientiae facit nos petere: et per hoc pervenimus ad beatitudinem ad quam ordinat pax, quia per patientiam pacem habemus et in tempore prospero et adverso: et ideo pacifici dicuntur filii Dei, qui sunt similes Deo, quia sicut Deo nihil nocere potest, ita nec eis, quia nec prospera nec adversa; et ideo beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, Matth. V, 9. Amen est confirmatio universalis omnium petitionum. Compendiosa expositio totius orationis pater noster. Ut in summa exponatur, sciendum est, quod in oratione dominica continentur omnia quae desiderantur, et omnia quae fugiuntur. Inter omnia autem desiderabilia illud plus desideratur quod plus amatur, et hoc est Deus; et ideo primo petis gloriam Dei, cum dicis: sanctificetur nomen tuum. A Deo autem desideranda sunt tria, quae pertinent ad te. Primum est quod pervenias ad vitam aeternam; et hoc petis cum dicis: adveniat regnum tuum. Secundum est quod facias voluntatem Dei et iustitiam; et hoc petis cum dicis: fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Tertium est ut habeas necessaria ad vitam; et hoc petis cum dicis: panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et de his tribus dicit dominus, Matth. VI, 33: primum quaerite regnum Dei, quantum ad primum; et iustitiam eius quantum ad secundum; et haec omnia adiicientur vobis, quantum ad tertium. Illa autem quae vitanda sunt et fugienda, sunt illa quae contrariantur bono. Bonum autem quod primo desiderabile est, est quadruplex, ut dictum est. Et primum est gloria Dei, et huic nullum malum est contrarium. Iob XXXV, 6: si peccaveris, quid ei nocebis (...) si iuste egeris, quid donabis ei? Nam et de malo in quantum punit, et de bono inquantum remunerat, resultat gloria Dei. Secundum bonum est vita aeterna; et huic contrariatur peccatum, quia per peccatum perditur: et ideo ad hoc removendum dicimus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Tertium bonum est iustitia et bona opera; et huic contrariatur tentatio, quia tentationes impediunt nos a bono operando: et ad hoc removendum petimus: et ne nos inducas in tentationem. Quartum bonum sunt bona necessaria; et huic contrariantur adversitates et tribulationes; et ad hoc removendum petimus: sed libera nos a malo. Amen.

St. Thomas Aquinas Christian Latin The Latin Library The Classics Page