ALBERT OF AIX
HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS
LIBER IX

CAPUT PRIMUM. - Quod quidam de Christianis principibus ad propria repedaverint, quibusdam cum rege in Jerusalem remanentibus. [0625C]

Postea conventu Christianorum de die in diem comminuto, aliis redeuntibus navigio, aliis per diversas [0625D] regiones in reditu suo dispersis, Conradus, stabularius imperatoris Romanorum, Albertus de Blandraz, Stephanus Blesensis, Stephanus princeps Burgundiae, Otho cognomine Altaspata, Arpinus de Buduordis, Hugo de Falckenberg, Hugo de Lezenais, Baldewinus de Hestrut, Gutmanus de Brussela, Rudolfus de castello Alos, quod est in Flandria, Hugo de Botuns, Gerbodo de castello Wintine, Rotgerus de Roscit, et caeteri quamplurimi nobiles et egregii viri, qui ad sanctum Pascha celebrandum tunc de universis locis convenerant, et in omni devotione ac charitatis plenitudine feliciter sanctum tempus celebraverant, in civitate Jerusalem cum rege remanserunt.

CAP. II. - De incenso a Babyloniis templo S. Georgii, et de fuga Roberti, episcopi urbis Rames. [0626C]

Appropinquante dehinc festo sanctae Pentecostes, et collectione Christianorum nimium attenuata, aliis navigio, aliis per siccum regressis, exercitus regis [0626D] Babyloniae innumerabilis, et nunquam antea copiosior factus, ab Ascalone alii navigio, alii per aridam in equis et copioso apparatu armorum descendentes, templum S. Georgii, distans milliari a civitate Rames, combusserunt cum universis, quos in eo repererunt fugientes a facie eorum cum armentis et gregibus; quin etiam sata regionis depopulati sunt, novum laborem peregrinorum, et spem totius anni. At Robertus, civitatis episcopus, vir christianissimus, videns tam copiosum exercitum tam repentinis flammis et praedis regioni incumbere, et post captam urbem Rames in civitatem Jerusalem velle descendere ad expugnanda ejus moenia et obsidendum regem cum populo Christiano, subito equum [0627A] ascendens, et ab hostium incursu elapsus praecucurrit Jerusalem ut nuntiaret regi quantus exercitus descendisset a Babylonia, et quomodo omnia sata et vicina loca civitatis Rames jam flamma et praeda consumpsisset.

CAP. III. - Rex Baldewinus contra Babylonios militiam congregat.

Rex itaque et universa domus ducis Godefridi fratris ipsius et caeteri nobiles, qui adhuc cum illo remanserant, audientes supervenisse tot millia adversariorum ad delendos catholicos populos, sine mora ad arma festinant; et jam ad septingentos adunati et loricati, cum rege versus hostiles impetus in tubis et cornibus et vexillis ostreis regia via ferebantur. Vix a montanis Jerusalem rex et sui [0627B] egressi sunt, et ecce in valle et amplissima planitie Rames inimica agmina Sarracenorum, Arabumque et Azopart appropinquabant cum infinitis millibus equitum et peditum, volentes in virtute hac Jerusalem recuperare, regem et fideles Christi expugnare.

CAP. IV. - Rex Baldewinus contra Babylonios congreditur, quibusdam ex suis optimatibus in bello occumbentibus.

Rex igitur et omnis comitatus illius videntes tam propinquas acies inimicorum astitisse, omni timore mortis deposito, et animae suae parcere non curantes, atrociter et unanimiter per medios hostes ad eorum millia irruunt, acies penetrantes in virtute militari, et nimiam caedem suis armis multiplicantes. [0627C] Dum vero hi solum septingenti, pauca quidem manus, sed milites egregii et fortissimi, sic caedendo et hostium muros diruendo, penetrare conarentur, gens intolerabilis Azopart, quae in mediis millibus gentilium constituta erat, cum fustibus, in modum malleorum ferro et plumbo compositis, occurrerunt regi et suis, et non solum milites, sed etiam equos illorum in fronte et caeteris membris fortiter ferientes, gravi ictu eos a praelio absterrebant. Alii vero sagittis et fundibulis viros egregios coronantes, incessanter affligebant, tanquam grando indeficiens quae de coelo cadit, quousque vim ultra sufferre non valentes rex et universi in fugam conversi sunt. Rudolfus de Alos, Gerbodo de Wintino, Gerhardus de Avennis, Gosfridus brevis in statura, Stabulo [0627D] camerarius ducis Godefridi, comes Host de castello Rura, Hugo de Hamach de terra Pictaviensi, Hugo Botuns, Gerhardus Barson et caeteri omnes mediis in hostibus interierunt. Ex his quinquaginta versus Rames fugam arripientes, portae urbis immissi sunt. Lithardus vero Cameracensis, Rotgerus de Roseit, Philippus de Bulon, Baldewinus de Hestrut, Walterus de Berga, Hugo de Burg, Addo de Keresi versus Japhet fugam inierunt, ubi decem millia illis occurrerunt, qui regi ad auxilium festinabant. Sed ab his audito regis infortunio, et suo interitu, ad eamdem civitatem fuga reversi sunt.

CAP. V. - De obsidione urbis Rames, et de fuga vel salvatione regis Baldewini

His itaque civitati cum fugitivis militibus immissis, [0628A] et portis clausis, Sarraceni qui eos insequebantur ad societatem reversi sunt, et urbem Rames, undique positis castris, obsederunt. Rex autem vitae diffisus, propter urbis infirmitatem, per quamdam muri fracturam cum solo Hugone de Brulis in Gezela residens, cum armigero suo versus montana Jerusalem diffugium fecit, et tota die ac nocte errans, frustra iter peregit, donec maxima pars Sarracenorum erranti, et Jerusalem tendenti, occurrit: quibus illi fuga per montana interdicta, graviter insecutione illorum oppressus est, nescius quo vagari coeperit. Rex itaque intelligens, se per montana evadere non posse, jam crastino mane orto, et via aliquantulum recognita, versus Assur civitatem Christianorum secessit, licet sagittis insequentium [0628B] trans loricam paulisper sauciatus: qui per diem et noctem in montanis et deviis multum laboravit, donec tandem in campi planitie sine requie et cibo vel equi pabulo assistens, regionis et viarum coepit reminisci. Mane autem sic facto, Assur intravit. Ubi Rorgius, qui civitatem Caiphas in beneficio acceperat et obtinebat, in laetitia magna illum suscepit: existimabat enim eum cum caeteris corruisse. Sic rex ab obsidione Rames et manu Sarracenorum elapsus, venit Assur. Caeteri vero, id est, Conradus, Arpinus, Stephanus Blesensis, Stephanus de Burgundia et alii milites egregii, turrim quamdam civitatis ejusdem causa protectionis ingressi sunt.

CAP. VI. - Ubi Sarraceni, expugnata turri urbis Rames, quosdam Christianorum principum interficiunt, Conradum stabularium captivantes. [0628C]

Altera autem die Sarraceni, nec non Azopari, ruptis muris civitatis in virtute magna, ipsam turrim infringere et expugnare fortiter coeperunt ferreis uncis et ligonibus, donec tandem turri cavata, ignem et fumum in ea suscitaverunt, ut sic calore et fumo arctati et suffocati milites, aut perirent aut prodirent. Sed milites egregii, eligentes potius honesta defensione consumi, quam misera morte suffocari et exstingui, tertia die invocato nomine Jesu, confisi ejus gratia egressi sunt, et plurimum cum Sarracenis facie ad faciem dimicantes, plurimo sanguine et strage illorum animas [0628D] suas ulti sunt. Conradus vero audacia et viribus incomparabilis, gladio praecipuas Sarracenorum strages exercuit, quoad omnes admirati qui aderant et exterriti, procul ab eo absistentes, continuerunt manus suas, rogantes eum ut cessaret a caede horribili, et eorum dextras susciperet pro vivendi gratia, et sic in regis Babyloniae deditionem redderetur donec placata regis ira tam famosus et mirabilis miles in oculis ejus gratiam inveniret, et post vincula praemia mereretur. Quod et actum est. Arpinus pariter captus et vitae reservatus est, eo quod miles imperatoris Graecorum fuisse a veridicis testibus illic innotuisset. Caeteri vero omnes cum Stephano et altero Stephano, summis principibus, ibidem decollati sunt.

CAP. VII. - Quomodo cives Jerusalem propter fugam Baldewini regis conterriti, consolationem receperint. [0629A]

Interea rex Baldewinus hoc triduo Assur resedit ut audiret eventum rerum. Sed fama haec crudelis Jerusalem transvolans, omnes eam inhabitantes vehementer perterruit, et in luctum ac ploratum tota civitas conversa est. Coeperunt enim adeo omnium corda metu fluxa deficere, ut noctu et in enebris a civitate recedere pararent, nisi Gutmanus quidam ortus de Brussela, qui vix evaserat, plurimum eis consolationis attulisset et saepius admonuisset ne facile a civitate recederent, donec intelligerent si rex Baldewinus adhuc superesset. Tandem post paululum, fama allata est regem [0629B] adhuc esse incolumen: quod audientes universi laetati sunt et confortati. Et ideo abhinc diebus singulis per moenia diffusi, urbem defensabant ab assultibus Sarracenorum, qui huc in superbia victoriae suae per turmas ad lacessendos cives Christianos assidue conveniebant.

CAP. VIII. - Ubi, Conrado stabulario carcerato, Babylonii Japhet civitatem et Baldewini regis uxorem obsidione terruerunt.

His itaque decollatis, sed Conrado et Arpino in dextris eorum susceptis et in urbem Ascalonem in carcerem transmissis, Meravis et cuncti potentes Babyloniae in virtute magna, et manu robusta, ad civitatem Japhet profecti sunt ac plurimo assultu, instrumento et tormentis lapidum ac bellico apparatu [0629C] et impetu viros in ea repertos vexaverunt. Caput vero Gerbodonis et ejus crura pretioso ostro calceata et induta amputantes, defensoribus urbis ostenderunt, asserentes regis esse Baldewini, eo quod similis ejus esset: et ideo eos ab urbe exire, et in potestatem regis Babyloniae sanis membris et vita incolumi venire plurimum arctabant. Christiani vero arbitrantes verum, et regis caput et crura procul ostentari, nimia desperatione correpti sunt cum omnibus rebus suis egredi, sibi invicem consulentes, et sic navigio liberari. Erat his diebus regina et uxor Baldewini in ipsa civitate Japhet, quae etiam terroribus attonita et dolore mortis dilectissimi regis, pariter fugam cum caeteris meditabatur inire.

CAP. IX. - Baldewinus rex navigio applicans Japhet, cum gaudio suscipitur a civibus. [0629D]

Verum dehinc septem diebus evolutis, rex ab Assur exiens, navem, quae dicitur buza, ascendit, et cum eo Godericus pirata de regno Anglia, ac vexillo hastae praefixo et elato in aere ad radios solis usque Japhet cum paucis navigavit: ut hoc ejus signo cives Christiani recognito, fiduciam vitae regis haberent, et non facile hostium minis pavefacti, turpiter diffugium facerent, aut urbem reddere cogerentur: sciebat enim eos multum de vita et salute ejus desperare. Sarraceni autem viso ejus signo et recognito, ea pars, quae navigio urbem cingebat, illi in galeis viginti et carinis tredecim, [0630A] quas vulgo appellant Cazh, occurrerunt volentes buzam regis coronare. Sed Dei auxilio, undis maris illis ex adverso tumescentibus ac reluctantibus, buza autem regis facili et agili cursu inter procellas labente ac volitante, in portu Joppe, delusis hostibus, subito adfuit, sex ex Sarracenis in arcu suo e navicula percussis ac vulneratis. Intrans itaque civitatem, dum incolumis omnium pateret oculis, revixit spiritus cunctorum gementium, et de ejus morte hactenus dolentium, eo quod caput et rex Christianorum et princeps Jerusalem adhuc vivus et incolumis receptus sit.

CAP. X. - Sarraceni Baldewinum regem regressum paululum declinantes, ad obsidionem Japhet denuo revertuntur.

[0630B] Jam dies media flagrabat, et rex mox equum ascendens, portas civitatis cum sex tantum illustrissimis militibus egressus est ut lacesseret tantum Sarracenos circumsidentes, et pateret omnium aspectui quomodo adhuc vivus et sospes haberetur. Cognito autem rege vivo et salvo, universa multitudo gentilium, ablatis tentoriis a Joppe, in campos Ascalonis descenderunt, illic per tres septimanas commorantes donec intelligerent si aliqua virtus regi Baldewino ad subveniendum augeretur. Legatio enim regis ad universos confratres per castella et civitates ac regiones propter auxilium directa est. Sed minime hoc tempore auxilium ferentibus Tankrado, Reymundo, Baldewino de Burg, eo quod [0630C] nimium remoti essent, Sarraceni ab Ascalone venientes, obsidionem circa Japhet iteraverunt, donec quindecim dies evoluti sunt.

CAP. XI. - De classe Christianorum.

Interea dum haec obsidio ageretur, ducentae naves Christianorum navigio Joppen appulsae sunt, ut adorarent in Jerusalem. Horum Bernhardus Witrazh de terra Galatiae, Hardinus de Anglia, Otho de Roges, Hadewerck, unus de praepotentibus Westfalorum, primi et ductores fuisse referuntur. Sarraceni quidem, qui ex adverso urbem in superiore parte navigio obsederant, videntes tot Christianorum acies adesse, constituerunt cum eis navali impetu confligere. Sed Christianorum naves velis et remis [0630D] ac prosperiore vento clementia Dei praevalentes, valide repressis gentilium viribus, in arido constiterunt, et additis civibus cum ipso rege sibi in adjutorium, urbem ingressi sunt; amplior vero pars in aperta camporum planitie ex adverso pariter fixis tentoriis hospitio resedit. Erat autem tertia feria Julii mensis, quando hae Christianorum copiae, Deo protegente, huc navigio angustiatis et obsessis ad opem collatae sunt. Sarracenorum autem turmae, videntes quia Christianorum virtus audacter facie ad faciem vicino sibi hospitio proxime jungebatur, media nocte orbi incumbente, amotis tentoriis, amplius milliari subtractae consederunt, dum luce exorta consilium inirent utrum Ascalonem redirent, aut cives Japhet crebris assultibus vexarent.

CAP. XII. - Qualiter Baldewinus rex cum Sarracenis dimicans, tria millia ex eis prostravit. [0631A]

Ab ipso vero die tertiae feriae dum sic in superbia et elatione suae multitudinis immobiles Sarraceni persisterent, et multis armorum terroribus Christianum populum vexarent, sexta feria appropinquante, rex Baldewinus in tubis et cornibus a Japhet egrediens, in manu robusta equitum et peditum virtutem illorum crudeli bello est aggressus, magnis hinc et hinc clamoribus intonantes. Christiani quoque qui navigio appulsi sunt horribili pariter clamore cum rege Baldewino et gravi strepitu vociferantes, Babylonios vehementi pugna sunt aggressi, saevissimis ac mortiferis plagis eos affligentes, donec bello fatigati et ultra vim non sustinentes fugam versus Ascalonem [0631B] inierunt. Alii vero ab insecutoribus eripi existimantes et mari se credentes, intolerabili procellarum fluctuatione absorpti sunt. Et sic civitas Joppe cum habitatoribus suis liberata est. Ceciderunt hac die tria millia Sarracenorum; Christianorum vero pauci periisse inventi sunt.

CAP. XIII. - Quomodo Baldewinus cum triumpho Jerusalem redierit, et post primam suorum interfectionem auxilia Christianorum principum per legatos impetraverit.

Rex ergo Baldewinus triumphum de inimicis gloriose adeptus, noctem hanc in Joppe in laetitia magna exegit cum universis peregrinis qui convenerant, habentibus spolia multa. Altera vero die clarescente, [0631C] Jerusalem cum omnibus peregrinis profectus est, pacifice et potenter omnia disponens, et peregrinis ad adorandum Christum et vota sua reddenda in Jerusalem templum Dominici sepulcri aperiri jubens. Ante haec omnia, cum nondum auxilium novi et peregrini exercitus adfuisset, Baldewinus rex anxius et nimium desperatus ob interitum suorum, legationem Antiochiam Tankrado et Baldewino de Burg in civitatem Rohas misit, quatenus festinanter sibi auxilio adessent, aut totam regionem Syriae et regnum in Jerusalem in brevi amitteret, Sarracenorum audaciam et contumacem victoriam annuntians, et quantum casum suorum egregiorum militum nuper ab hostibus passus sit. Qui statim collecto exercitu, Tankradus quidem in circuitu Antiochiae, [0631D] Baldewinus Rohas ad septingentos equites et pedites mille, die statuto, unanimiter ad ipsam Antiochiam convenerunt, Willhelmo Pictaviensi principe in eodem comitatu assumpto, qui nuper post Pascha Domini a Jerusalem adorato sepulcro Dominico ad Tankradum redierat: et nunc per convallem Damasci et Camollam descendentes, sed Tabariam praetermittentes ad Caesaream Cornelli pervenerunt, illic positis tentoriis pernoctantes. Mane itaque facto, ad flumen Assur castrametati sunt, non amplius quam solo milliari ab Japhet hospitari constituentes. Descenderant autem tempore autumni in mense Septembri, quando omnium frugum plenitudo redundare solet.

CAP. XIV. - Quod Baldewinus rex advenientibus principibus necessaria subministrans, eis pro Dagoberto patriarcha intercedentibus annuerit. [0632A]

Baldewinus itaque rex in civitate Japhet tunc moram faciens, ac tam fortium virorum adventum intelligens, nuntios egregios illis in occursum constituit, qui omnia vitae necessaria illis procurarent in pane, carne, vino, oleo et hordeo ad refocillandos milites et eorum equos longo itinere fatigatos. Erat autem Dagobertus in eorumdem egregiorum virorum comitatu, reprobatus ab eodem rege: qui patriarchatus dignitatem recuperare arbitrans, cum Tankrado Japhet descendere disposuit. Unde Tankradus et Baldewinus de Burg, Willhelmus quoque comes Pictavii, pariterque Willhelmus Carpentarius, [0632B] consilio inito qualiter patriarcha restituatur, regi legationem direxerunt, videlicet ut patriarcham in suam sedem relocaret, alioqui nequaquam eos in ultionem suorum Ascalonem posse descendere. Rex horum audita legatione, invitus eorum precibus acquievit, nimium indignatus adversus patriarcham propter subterratam pecuniam. Attamen consilio suorum victus, concessit magnificis illius intercessoribus: ut primum Ascalonem descendant adversus arma et milites regis Babyloniae; dehinc se omnia de patriarcha aequo judicio et consilio ipsorum acturum. Decrevit etiam haec omnia fieri examine Roberti parisiensis cardinalis, episcopi et legati; qui Mauritio aliquo tempore mortuo, a Paschali, Romano pontifice missus, venerat [0632C] ad discussionem et correctionem rerum illicitarum sanctae et orientalis Ecclesiae in his orientalibus plagis.

CAP. XV. - Qualiter Baldewinus rex cum principibus ab eo susceptis Ascalonem obsidens, Ammiraldum Babyloniorum bello exstinxerit.

Tankradus autem et Baldewinus de Burg, Willhelmus itemque Willhelmus, hac regis audita promissione, sub obtentu fidei in armis et virtute suorum cum rege Ascalonem profecti sunt, per dies octo ejus moenia obsidentes, vineas et sata et universam spem anni illius devastantes, et crebro assultu muros impugnantes. Dum tandem creberrimis assultibus illic saevirent, turres et moenia oppugnarent, quidam Ammiraldus Babyloniae regis [0632D] nobilissimus, Merdepas nomine, qui ad tuendos cives remanserat, subito in virtute magna ab urbe erupit, et viros Christianorum ferro et sagittarum grandine in manu suorum lacessivit; sed Dei gratia et virtute repente a Christianis occisus et attritus est. Merdepa tam nominatissimo Ammiraldo regis Babyloniae sic exstincto, et universis gentilibus civibus Ascalonis repressis, et ultra repugnare diffidentibus, portas vero in faciem Christianorum claudentibus, rex assultus et labores suorum incassum fieri intuens, ex consilio majorum ab urbe quae ab humanis videtur viribus insuperabilis recessit, et Joppen una cum Tankrado et Baldewino de Burg, Willhelmo et altero Willhelmo divertit, [0633A] ubi in omni gloria et laetitia simul epulati sunt.

CAP. XVI. - De investitura Dagoberti patriarchae, et de concilio super ipso Hierosolymis habito.

Dehinc consilio ibidem habito cum episcopis, abbatibus et universis ordinatis clero, et ex judicio omnium Patrum qui aderant, omni honore et dignitate, qua erat privatus patriarcha a rege, reinvestitus ac Jerusalem reductus, honorifice in cathedram episcopalem relocatus est. Reducto itaque sic patriarcha Dagoberto Jerusalem ac in sede suae majestatis relocato, proxima die in templo Dominici sepulcri concilium statutum est, ubi idonei testes et accusatores in praesentia et audientia domini cardinalis ac totius Ecclesiae convenerunt, Baldewimus Caesareae urbis episcopus, et episcopus de Bethlehem, [0633B] Robertus episcopus de Rama, Arnolfus cancellarius et archidiaconus Dominici sepulcri et clerici multi. Ibi alii hunc ex Simonia; alii ex homicidio Christianorum Graecorum in insula Cephali ejus instinctu a Genuensibus perpetrato; alii ex traditione regis Baldewini; quidam vero ex oblatione et pecunia fidelium subterrata constanter et obnixe criminati sunt. Adfuerunt pariter in eodem concilio Engelhardus episcopus Lauduni, similiter et episcopus Placentiae, episcopus de Tarsa, episcopus de Mamistras aliique episcopi et archiepiscopi ad decem et octo computati; abbas etiam de sancta Maria Latina, abbas de valle Josaphat, abbas de monte Thabor; et alii de terra Galliae circiter sex illic [0633C] sedisse referuntur.

CAP. XVII. - De depositione patriarchae praefati, et de ordinatione Evermeri, in locum ejus subrogati.

Ibidem vero in medio tantorum probabilium virorum conventu, cardinale praedicto residente et aequo judicio rem examinante, patriarcha, victus et confusus ab idoneis testibus de perfidia et caeteris, obmutuit. Qui in satisfactione Deo et cardinali rebellis et inobediens existens, et in pertinacia suae pravae excusationis permanens, sub judicio omnium fidelium depositus ac anathemate percussus est. Tankradus vero et caeteri principes, videntes rem ex puro judicio veritatis finem accepisse, non ultra renisi sunt; sed rege salutato, in terram Antiochiae et Edessae, patriarcha abjecto, utque aiunt, precibus [0633D] tantorum procerum absoluto, secum abducto reversi sunt. Rex quidem in laetitia et gloria magna remansit Jerusalem. Nec mora, consilio ejusdem Roberti cardinalis, cleri quoque ac totius populi electione, Evermerus quidam, vir et clericus boni testimonii, praeclarus ac hilaris distributor eleemosynarum, vice et loco Dagoberti patriarcha constitutus successit, omni studio religionis ac bonae conversationis, in amore fraternitatis et charitate, illic in templo Dominici sepulcri Deo serviens, et regi Baldewino contra Sarracenos et incredulos fidelis adjutor existens.

CAP. XVIII. - Qualiter principibus cum centum et quadraginta millibus Christianorum in sua de Jerusalem renavigantibus, trecentae ex ipsis naves partim ab hostibus, partim fluctibus interierunt. [0634A]

Regresso itaque Tankrado cum caeteris principibus supra centum et quadraginta millia virorum peregrinorum, qui Jerusalem hoc anno adorare convenerant, taedio diutinae morae affecti, navigio nunc velis et remis aptato, rege vero salutato, alto mari invecti sunt ut ad terram nativitatis suae redirent, aequore ab omni fervore et turbine ventorum sedato. Sed illis vix duobus diebus in tranquillo navigantibus, circa aequinoctium hiemale serenitas coepit turbari, venti horribiles suscitari, naves usquequaque gravi turbine inquietari, et saevis procellis dejici et quassari, dum tandem nautae et homines [0634B] peregrini fessi, et tumidis fluctibus oppressi, alii attritis velis et remis in profundum ferebantur; alii validis ventorum flatibus dispersi, ac per ignotum jactati mare et vagi facti, Accaron pervenerunt; alii apud Sagittam, alii Ascalonem, civitates gentilium consistentes, aut capti, aut trucidati, aut undis suffocati sunt. Fuerunt autem naves Christianorum, qui perierunt, trecentae, quarum decima pars vix salvata fuisse perhibetur. Audito tantae multitudinis casu in Jerusalem, rex et universi viri et feminae civitatis in nimiam lamentationem et complorationem versi sunt, eo quod tam amara morte tot millia confratrum suorum non solum undis, sed et armis gentilium exstincti sunt.

CAP. XIX. - Qualiter tertio regni sui anno Baldewinus rex urbem Accaron obsederit, sed minime devicerit. [0634C]

Post haec anno tertio regni sui rex Baldewinus vehementer indignatus adversus civitatem Accaron, eo quod saepius insidiae et assultus ab ea peregrinis accrevissent, jam hiemis gravi frigore deterso et veris temperie aspirante, post octavas Paschae anni illius praecedentis, quo in campestribus Rames praelia commisit, et omnibus suis attritis, cum paucis reliquis suorum militum vix Sarracenorum vires evasit, exercitum congregans ad quinque millia virorum, ad praefatae civitatis applicuit moenia. Quam, undique posita obsidione, curriculo quinque hebdomadarum sic mangenarum jactu et machinarum [0634D] sublimitate oppugnavit, ut ultra vim et difficiles militum lapidumque creberrimos ictus cives sufferre non valentes, jam in manu regis, impetrata vita, urbem reddere cogerentur. Jam enim tres ab urbe exierant Sarraceni, quod caeteros prorsus latuit, ut sibi regem placarent et parcere animae suae impetrarent, omnem casum et defectionem fortium virorum et civium illi referentes, et universos interius adeo metu concussos ut si semel adhuc valide urbem impugnarent, procul dubio portis apertis, in manu regis traderetur. Vix hi tres sermonem et consilium cum rege expleverant, et ecce vespere facto, de Sur quae est Tyrus, et a Tripla quae est Tripolis, civitatibus de regno Babyloniae, duodecim galeidae descenderunt cum multis armatis militibus, et cum [0635A] quadam ingente nave quingentos viros pugnatores continente, qui eadem tota nocte civitatem introeuntes per moenia et urbem diffusi sunt. Nec mora, minime diem exspectantes, sed rapidum ignem sulphure, oleo, pice, stuppis suscitantes, machinae regis subito injecerunt, ut viros sagittas assidue desuper intorquentes et urbem valide impugnantes ab ea absterrerent.

CAP. XX. - Quod Reinoldo, sagittario regis, in bello pereunte, ipse rex ab obsidione urbis Accaron recesserit.

Verum illorum adventu cognito, et igne jam circa machinam saepius advolante, Reynoldus quidam miles regis, arte sagittandi peritissimus et magister sagittariorum, socios ad defensionem admonet; ipse vero arcu Baleari arrepto, supra centum et [0635B] quinquaginta Sarracenos mortifero vulnere exstinctos percussit. Mane autem facto, bellum utrinque coepit vehementius ingruere et invalescere, ac saepius a portis erumpentes Sarracenorum milites lanceis peregrinos Christi, alios gravi vulnere percusserunt, alios momentanea morte exstinxerunt. Eadem denique die Reynoldus plurimum belli et caedis dum a machina adversus hostes exerceret, incautus et intrepidus nimium in aperto assistens, subito mangenellae impetu lapis emissus illi in verticem venit; et sic mortuus jussu regis sublatus, in monte Thabor a religiosis monachis sepultus est. Videns autem rex, quia virtus Sarracenorum praevalebat prae intolerabili multitudine, quae noviter a praedictis [0635C] civitatibus huic urbi ad auxilium navigio confluxerat, et quia manu suorum non solum bello gravata, sed et longa obsidione ad resistendum deficiebat, ex consilio magnatum suorum ignem machinae jussit immitti, nimium turbatus et dolens inde recedens, eo quod prosperum successum hoc tempore nequiverit habere.

CAP. XXI. - Baldewinus rex venationi aliquantulum vacans cum decem sociis Sarracenos sexaginta aggreditur.

Eodem vero anno, quo rex Acram invictam deseruit, et a Joppe Jerusalem ascendit, ut illic aliquantulum bellis intermissis quiesceret, quadam die circa tempus Julii mensis cum decem tantum militibus in venationem profectus, dum saltus civitati Caesareae [0635D] contiguos a montanis intraret et hujus recreationis studio vacaret, Sarraceni circiter sexaginta ab Ascalone et Acra descenderunt ad insidias Christianorum, ut tam in plano quam in montanis deprehensos detruncarent ac rebus exspoliarent. Tunc quidam forte Christianae professionis illis obviam facti sunt, quos nimia audacia freti gentiles praefati, persequi, occidere et rebus exspoliare decreverunt, ut sic in gloria et victoria cum spoliis fidelium ad suas civitates repedarent. Hac itaque crudeli intentione Sarracenis Christianorum vestigia insequentibus, universa vero regione fama eorum commota ac tremefacta, eo quod vires illorum ampliores quam fuissent aestimarentur, Baldewino regi, omnium horum ignaro, et solummodo [0636A] venationi intento, nuntiatum est, quomodo Sarraceni regionem ingressi fuissent ad insidiandum et trucidandum populum Dei vivi, et ideo citius eum oportere in hac necessitate subvenire. Qui illico hoc audito, decem socios, qui secum erant, nobiliter admonet ut sine intermissione hostes insequantur, et nunquam eos impune a regione exire patiantur; sed fortiter cum eis dimicantes, praedam excutiant et rapinas confratrum suorum. Mox venatoriae artis obliti, Otho Altaspata, Albertus de Blandraz et caeteri, qui cum rege venationi intererant, licet lorica, scuto, lancea inermes, sed tantum gladio accincti et pharetra procul omni timore mortis ablato, equos calcaribus urgent, et recto vestigio Sarracenos persequentes, forte jam visos, sagittis et gladiis eductis, [0636B] subito incurrerunt, et atrociter hinc et hinc praelium commiserunt.

CAP. XXII. - Baldewinus rex a quodam Sarraceno latenter inter fruteta vulneratur, et Jerusalem reportatus, curatur.

Baldewinus vero rex prae cunctis acrius per medios hostes irruens, et caedem gladio multiplicans, ex improviso juxta fruteta humilis silvae in rapido cursu volantis equi astitit: ubi a quodam satellite Sarracenorum, qui inter ramos et opaca folia delituit, furtiva lancea trans femur et renes perforatus est. Nec mora, a tam crudeli vulnere tam potentis regis rivi sanguinis graviter eruperunt, vultusque illius pallescere; animus et virtus deficere, manus a gladii percussione cessare coeperunt, donec tandem [0636C] in terra ab equo corruens, ac si mortuus et exstinctus expirasse crederetur. Quod sui commilitones ut viderunt, statim dolore inaestimabili commoti, amplius et validius coeperunt hostes caedere et persequi, quousque alii occisi, alii in fugam versi, per montana et invia dispersi et elapsi sunt. Dehinc regem circumstantes ac plurimum flentes, gestatorioque eum imponentes, Jerusalem in nimia lamentatione virorum ac mulierum detulerunt medicos peritissimos illi acquirentes, quorum arte et peritia ab hac mortifera plaga rex et fortis athleta posset convalescere.

CAP. XXIII. - Qualiter a Babyloniis obsessa urbs Japhet, et quod Christiani navigio appulsi contra Sarracenos praeliati sunt.

[0636D] Audita hac regis Baldewini vulneratione et aggravatione, rex Babyloniae et Meravis, congregato ab omni regno exercitu, navali expeditione Japhet descenderunt, quam fixis anchoris versus maritima obsederunt. Ascalonitae vero ex praecepto regis per aridam ad auxilium venientes, et pariter hinc et hinc, et ab intus et de foris praelia committentes, diversis assultibus eam expugnare moliti sunt. Interea dum haec obsidio fieret, et diuturnis praeliis ad invicem cives Joppe et hostes Ascalonitae contenderent, duae naves, quarum altera minor, quam vocant Galeidam, et altera major, quam vocant Dromonem, ex improviso cum Christianorum coetu advectae sunt ut adorarent in Jerusalem. Ex his major navis, quem supra quingentos viros absque matronis continebat, [0637A] ignorante exercitu gentilium, clam in obscura nocte repentino remigio advecta, illusis custodibus vigiliarum noctis, in portu et littore urbis Japhet resedit. Sed quassata ex impetu nimio et celeri fuga, et onere rerum et hominum, in partes dissiliens et hiscens, sabulo infixa est. Videntes autem hanc Sarraceni invio cursu et nimium maturata fuga attritam, ac in limo littoris arenosi infixam, velociter navigio advenerunt ut viros naufragantes percuterent, et res illorum et omnia quae vitae erant necessaria diriperent, ac inter se dividerent. Verum Christiani, qui in ipso urbis Japhet littore consistentes, ad eventum rei perspiciendum, et ut subvenirent naufragantibus concurrerant, viso conchristianorum periculo, nimia impugnatione resistentes, [0637B] importunam multitudinem abegerunt, donec Dei auxilio repulsis gentilibus in liberatione fratrum suorum praevaluerunt.

CAP. XXIV. - De altera nave Christianorum, quae naufragium faciens, penitus ab hostibus consumpta sit.

Altera autem minor navis non recto gubernaculo sulcans, sed ignaro magistro invecta errans, caeca nocte repentino et facili cursu super naves hostium irruit. Quo agnito, magister navis cum septem sociis suis clam exigua navicula evasit, et navem inter hostes destitutam reliquit. Erant enim in eadem navi homines centum et quinquaginta praeter femineum sexum; equites vero septem cum equis suis et plurima armatura. Gentiles vero sentientes [0637C] hanc Christianorum puppim inter se stulto errore allapsam, eam undique coronantes, tota nocte ejus inhabitatores pravi impugnatione vexaverunt, et illi econtra fortiter restiterunt, donec orto mane, non ultra tot millium jacula et vim sufferre valentes, et a defensione cessantes, universi cum septem equitibus et cunctis mulieribus capti et decollati sunt, praeter solum armigerum, qui temerario ausu inter undosas procellas vix nando evasit. Omnia autem spolia occisorum seu submersorum diripientes, inter se partiti sunt gaudentes et exsultantes hanc fortunam victoriae suae sic ex improviso suis manibus incidisse.

CAP. XXV. - Quomodo Sarraceni, adveniente Baldewino, obsidionem urbis Japhet dimiserint, et utrinque agros suos excoluerint. [0637D]

At Baldewinus rex intellecta hac longa obsidione circa urbem Japhet, et suorum confratrum consumptione, jam paulisper sanitate recuperata, ad Japhet descendere disposuit, ut audito ejus adventu minus Christianos cives Sarraceni terrerent et in urbis obsidione manerent. Sarraceni autem tam potentis regis adventum et vitam incolumem operientes, et illi copias adfuturas aestimantes, nequaquam illic ultra remanere praesumpserunt; sed assumpta occasione Octobris mensis et temporis hiemalis, quo maris procellae amplius intumescunt, reditum suum sine intermissione paraverunt. Rex vero et Christiani urbis Joppe velocibus buzis et remis eos insequi constituerunt, si forte aliqui [0638A] secure et tarde navigantes possent comprehendi. Sed minime opportunitas hoc tempore, aut ulla vindicta sanguinis confratrum Christianorum concessa est. Ipse quidem rex et universi fideles Christi qui Joppe habitabant gavisi sunt super universis quae sibi gloriose acciderant, et exaltati sunt secure dormientes et abhinc agros et vineas excolentes. Ascalonitae vero rege convalescente, minus ultra ausi sunt viros Japhet bello lacessere, sed et ipsi pace gaudentes, et quia manus regis bello vacabat, pariter et ipsi in satis ac vineis hoc anno non parce elaborantes, quieverunt.

CAP. XXVI. - Quod civitas Gibelot, a Pisanis expugnata, Reymundo comiti subjugata sit

Proximo dehinc anno, mensis Martii tempore [0638B] aspirante, anno scilicet quarto regni ipsius Baldewini, rursus Pisani et Genuenses, qui causa adorandi in Jerusalem convenerant, a Laodicea ubi hicmaverant, amoventes, Gibelot navali apparatu applicuerunt. Ubi comes Reymundus illis a Tortosa civitate occurrit, auxilium et vires illorum ad expugnandam ipsam Gibelot quaerens ut, Sarracenis civibus exterminatis, urbs Christianorum haberetur. Qui facile precibus ejus acquiescentes, urbem multitudine copiosa navium obsederunt, fortiter eam oppugnantes. Comes vero in arido eam obsidens, creberrimis assultibus et machinarum ingeniis debellavit, quo usque capta et victa cum civibus suis in manu ipsius Reymundi tradita et subjugata est.

CAP. XXVII. - Pisani regis precibus evocati, cum eo urbem Accaron obsidione vexant. [0638C]

Nec diu post urbis illius captionem ipsis Genuensibus et Pisanis legatio regis Baldewini adfuit, qua nimium ex parte ipsius salutati sunt. Deinde permagna regis precatio ad universos facta est, quatenus causa Dei et sanctorum Jerusalem, civitatem Ptolemaidem, quam nunc vocant Acram, exercitu navali in mari obsidentes oppugnarent; ipso autem auxilio Dei et copiis fidelium Christi in sicco obsidionem locaret. Audita hac regis precatione et admonitione, gavisi universi continuo navigio et manu robusta Acram vel Accaron applicuerunt. Rex autem in arido in circuitu murorum castrametatus [0638D] est. Illic vero aliquot diebus tormenta lapidum et machinas fabricantes, deinde urbem et cives sine modo viriliter et non parce assilientes, usquequaque oppugnabant, donec Sarracenorum et vires et manus ad resistendum fessae nihil ultra ausi sunt.

CAP. XXVIII. - Ammiraldus urbis Accaron consulens civibus suis, Baldewino regi urbem tradere decrevit; rex et patriarcha de obsessis et dextras petentibus, consultant.

Videns ergo Ammiraldus urbis, quia sui a defensione defecerant, et quoniam nulla spe auxilii freti non ulterius adversus virtutem regis stare audebant, pacem et belli dilationem fieri rogavit, ut sic consilium ageret quatenus urbs in regis potestate, civibus salvatis, traderetur. Pax denique ex petitione Ammiraldi, [0639A] utrinque datis dextris, firmata est ac populus ab omni impugnatione quievit. Tunc Ammiraldus universo coetu Sarracenorum in unum convocato, consilium anxie tenuit, et in hunc modum coram omnibus locutus est: Diu hanc civitatem etiam usque ad sanguinem defendimus. Sed nunc nullum nobis auxilium a rege nostro Babyloniae, vel ab illius civitatibus, ut solitum erat fieri, speramus, propter navalis obsidionis infestationem. Quapropter si omnibus nostris nunc foret gratum, in hac ultima necessitate regi Baldewino urbem reddi et aperiri oportet, priusquam armis illius pereamus, et pereuntes nec vitam nec urbem ad extremum teneamus. Unde si utile consilium meum videtur, nec sanius modo reperiri valet, antequam urbs illi aperiatur, si foedus inter nos [0639B] et ipsum firmetur, ut incolumes cum uxoribus et filiis nostris et universis rebus exeamus, ubique viam pacifice, et sine impedimento, insidiisque suorum habentes. Concesserunt universi hoc Ammiraldi consilium: quod et regis auribus sine mora innotuit, scilicet ut sub pura fide datis dextris pacificus exitus civibus daretur, et sic non ultra regi resistentes, portas urbis aperirent. Rex igitur et patriarcha Evermerus consilium cum suis super hoc inierunt quoniam, si petitioni illorum contradicentes, fidem et pactum negarent; cives vero urbem nisi cum salute exire metuerent, non sine interitu et periculo Christianorum eam posse expugnari. Unde et petitioni illorum sic annuerunt ut, urbe reddita et patefacta, cum universis rebus pacifice migrantes, nihil periculi dubitarent. [0639C] Verum Pisani et Genuenses avaritia rerum gentilium inflammati, nequaquam sic fieri responderunt ut divitiae urbis et ejus inaestimabiles thesauri pacifice efferrentur. Tandem ab hac contradictione a rege et domino patriarcha correcti et placati, assensum in universis praebuerunt quae illis ad salutem Christianorum potiora videbantur. Et sic jurejurando a rege Sarracenis promissa pace et firmata, urbs et portae ejus in ipsa sancta et celebri die Dominicae Ascensionis patefactae sunt.

CAP. XXIX. - Qualiter Pisani Sarracenos urbe egredientes in juste occiderint.

Rex autem et exercitus ejus intromissus est; principes vero civitatis et caeteri inhabitatores pacifice [0639D] cum uxoribus et filiis, cum pecoribus et omni substantia egressi sunt. Sed Pisani et Genuenses, videntes eos cum omni supellectile egredi, et gazam illorum inauditam efferri, avaritia vehementer excaecati, fidemque et pactum quod cum rege pepigerant obliti, subito per mediam urbem irruentes cives occiderunt, aurum, argentum, ostra diversi generis et plurima pretiosa rapientes. Populus autem Galileae qui ab arido cum rege urbem intraverat videns Pisanos per urbem discurrere, cives occidere, thesauros inauditos diripere, pariter et ipsi avaritiae flammis aestuantes et jurisjurandi obliti, circiter quatuor millia civium in ore gladii percusserunt, gazam, vestes, pecora, et omnes divitias illorum incomputabiles diripientes. Hac injusta seditione ad extremum [0640A] sedata, rex vehementer indignatus est de illata sibi injuria a Pisanis et Genuensibus propter jusjurandum. Et ideo ne in dolo et consensu ipsius fidem et pactum praevaricari crederentur, admonitis sociis ac domesticis suis, hoc scelus graviter ulcisci voluit, nisi domino patriarcha interveniens et ejus pedibus frequenter advolutus, prudenti consilio regem placatum reddidisset, et utrinque pacem concordiam reparasset.

CAP. XXX. - De quingentis Arabibus qui, Joppen bello aggressi, Othonem jugulaverunt.

Eodem vero anno post captionem Ptolemaidis, quae et Accaron dicitur, vulgariter vero Acra, in mense Septembri jam mediato, ipso die Exaltationis S. crucis, milites Arabes circiter quingenti in equis [0640B] et armis ab Ascalone exsurgentes, Joppen descenderunt; ac jam sole flagrante medio axe coeli, ante urbis januam assistentes, milites catholicos bello lacessere conati sunt. Et ecce Otho, nomine Altaspata, filius sororis Alberti de Blandraz, miles tiro imperterritus, tantum cum viginti qui aderant ad custodiendam urbem, galea et lancea indutus, quingentis occurrit militibus. Quos plurimo equestri luctamine provocantes, et temerario ausu copias illorum impetentes, novissime medio agmine nimiae gentis permisti, nequaquam ab his extorqueri aut redire potuerunt, quousque Otho inimicorum armis exstinctus cum quinque fratribus ibidem fuisse perhibetur. Continuo Sarraceni ac Arabes ab equis descendentes, capitaque occisorum amputantes, secum [0640C] Ascalonem in signum victoriae detulerunt ut, his visis, cives ad quidpiam audendum animarentur.

CAP. XXXI. - De sexaginta Arabibus, urbem Caesaream depraedantibus, quos Baldewinus rex superavit.

Abhinc diebus septem vix evolutis, sexaginta Arabes, viri militares, nomen pariter gloriae et victoriae aliquo insigni facto sibi acquirere volentes, moverunt iter versus civitatem Caesaream in die natali apostoli et evangelistae Matthaei, si forte illis occurrerent aliqui incauti ex Christianis. Sed nemine illis obviam facto, praedam boum oviumque Christianorum ante urbis moenia in pascuis repertam abduxerunt, ut vel hac occasione Christiani ab urbe egressi, et eos insequentes, ex hostili industria punirentur. Hanc [0640D] itaque praedam illis abducentibus, Christiani cives urbis Caesareae ira commoti, ab urbe ferme ducenti sunt progressi cum solo equite, qui diu etiam febre correptus, vehementer elanguit, et adhuc parum sanitatis recuperaverat, ac milites Arabes in arcu et sagitta et lancea sunt persecuti, ut praedam excuterent et reducerent. Econtra Arabes fortiter repugnantes, ac praedam abducentes, pedites Christianos saepius in fugam remittebant, quin etiam equitem adhuc languidum proximo cursu eos urgentem peremerunt, ipsius capite amputato, et secum deportato in sacculis armigerorum suorum, in quibus equorum pabula ferre consueverant. Nec mora, regi Baldewino Japhet vel Joppe commoranti, divulgatum est quomodo Ascalonitae milites sexaginta Caesaream depraedandi [0641A] causa divertissent. Qui solum quadraginta equites secum habens, divisit eos per triginta ac direxit per montana ut universas semitas praevenirent, per quas sperabat eos reversuros. Ipse quidem, decem assumptis, recto tramite quo ab Joppe itur Caesaream est profectus, si forte sibi obvenirent praefati sexaginta milites, ut eis malum quod fecerant Caesareae digna vice possent rependere. Igitur dum aliquantulum itineris rex et sui peregissent, in armis et lorica armigeri et servi Arabum, praemissi cum praeda et capite Christiani militis, rege nescio ac regis nescii, obviam facti sunt, sexaginta vero milites eadem via loricati et armati a longe subsequebantur. Rex autem suique armigeros apprehendentes ac consulentes unde illis iter sit, sarcinasque eorum aperientes, [0641B] in sacco unius illorum caput Christiani militis invenerunt. Quo viso et cognito, Ascalonitarum crudelitas propalata est: et rex statim apprehensos armigeros coegit minis et terroribus suppliciorum ut omnem rem gestam aperirent; quod si nollent, capitali sententia universos ibidem comminatus est punire. Qui illico professi sunt dominos suos subsequi eodem itinere quo et ipsi venerant, ac per montana Japhet reditum suum constituisse. Rex, hoc audito, protinus obducto pectori clypeo et hasta arrepta, cum decem sociis via cepta ac nimium festinata, in hostes tetendit, metuentes ne forte aliqua fama ab hac via declinarent. Nec multo abhinc spatio sexaginta Arabes appropinquantes, super regem et suos incaute irruerunt, regem nequaquam [0641C] aut aliquas insidias illic in via suspicantes. His vero inter manus regis tam incaute oblatis, rex fortiter tundens latera equi suique non minus tundentes, viros subito clamore ac impetu aggressi, per medios irruperunt, alios lancea perforantes, alios ab equis dejicientes, et non parce in caede illorum gladio saevientes. Tandem omni virtute rege invalescente, et Arabes ut stipulas penetrante ac dispergente, hostes ultra pondus certaminis sustinere non valentes terga verterunt. De quibus decem capti et retenti sunt absque his qui armis interierunt. Equi etiam illorum non minus quadraginta capti sunt, tum arma et spolia eorum cum quibus rex Joppen in gloria magna et ultione sui decollati militis reversus est. Japhet vero et omnes civitates fidelium quae haec audierunt ab ea [0641D] die laetatae et confortatae sunt. Exaltatum est itaque nomen regis in universis finibus Ascalonitarum et omnium gentilium, non parum timentium et admirantium quod rex cum decem sociis sexaginta Arabes tam felici congressu alios attriverit, alios captivos duxit.

CAP. XXXII. - Quod Reymundus contra Tripolin novum praesidium exstruxerit, in quo moriens sepultus sit.

Eodem quoque tempore et anno comes Reymundus, adunata manu Christianae gentis a diversis locis et regnis, civitatem Tripolin, quam vulgo Triplam vocant, obsedit multis diebus et annis, eam machinis et armis expugnare molitus. Sed longo [0642A] tempore dum circa hanc et ejus moenia incassum laboraret, nec famis angustia eos compellere valeret in ejus redditionem, eo quod a Babylonia, Ascalone, Sagitta et Sur auxilium illis frequenter adesset, et navigio rerum abundantia superesset, comes Reymundus, consilio cum suis habito, novum praesidium fieri decrevit, a quo semper urbi adversaretur, et ad quod sui assidue protectionis causa ab hostili impetu repedarent. Appellatum est idem praesidium mons peregrinorum, eo quod peregrinis et Christianis militibus illic munimen contra gentilium vires semper haberetur. Verum biennio evoluto post captionem Ptolemaidis, et aedificationem hujus praesidii novi, quod dicitur mons peregrinorum, comes post Purificationem sanctae Dei genitricis [0642B] Mariae obiit mense Februario, in eodem novo praesidio quod exstruxerat, catholice sepultus.

CAP. XXXIII. - Ubi Alexius imperator pro redemptione Boemundi copiosam promisit pecuniam.

Interea dum praefata longa negotia circa Acram, quae et Ptolemais, in civium redemptione et urbis deditione agerentur, Alexius imperator Constantinopolis, cui semper Boemundus suspectus erat ne eum a regno expelleret, pecuniam ducentorum et sexaginta millium byzantiorum creberrimis legationibus epistolarum obtulit Donimano magnifico principi Turcorum, quatenus Boemundum principem Siciliae, quem adhuc tenebat in vinculis, suae manciparet ditioni, volens eum aut aeterno exsilio aut perpetua damnatione perire, ne ultra regno ejus [0642C] aliqua machinatione nocere posset.

CAP. XXXIV. - Solymanus propter pecuniam ab imperatore promissam Donimanum bello fatigat.

Hujus itaque tam grandis pecuniae massam Solymanus, ante hos annos princeps Nicaeae civitatis, intelligens pro redemptione Boemundi imperatorem polliceri, cauta et privata epistolarum legatione compellat comprimorem suum Donimanum ut eum tantae pecuniae participem faceret, eo quod amici et socii in bellis et plurimis praedis semper fuissent; sed universum hujus thesauri talentum Donimanus inhians indivisum retinere, callida occasione sibi assumpta id fieri prorsus interdixit. Hoc Solymanus graviter accipiens, amicitiam et foedus quod cum eo [0642D] percusserat abrumpens, coepit ei assiduis infestationibus adversari, ac depopulari quae illius erant; quin assumptis copiis jam tertio bello lacessitum, plurimisque insidiis vexatum superavit, ac in fugam misit. Sic calumniatus et humiliatus Donimanus ex industria Solymani, coepit multis lamentationibus ac crebris suspiriis hoc infortunium suum rememorari in audientia universorum amicorum suorum, quatenus eorum adjutorio aliquam vindictam de illatis sibi injuriis consequeretur.

CAP. XXXV. - Ubi Boemundus de omnibus his consilium dedit.

Has itaque Donimani principis urbis Nixandriae, querimonias Boemundus paulatim callida aure auscultans, dum adhuc teneretur in vinculis, coepit [0643A] clanculum a custodibus et procuratoribus requirere quidnam esset quod Donimanus tam magnificus princeps triste ferret ac tota domus ejus plus solito turbata nunc esset. Tandem die quadam dum res Donimano innotuit, quomodo Boemundus de injuriis et calumniis ejus requisivisset, et quomodo nimium super his ingemuisset, ad ipsum locum carceris in quo catenis ferreis astrictus servabatur descendit: quas pertulerit insidias et adversitates a Solymano sibi recensens pro pecunia in ejus redemptione ab imperatore sibi oblata, sed Solymano ejus divisione negata; sciens eumdem Boemundum virum astutum et magni consilii adinventorem ut, eo audito, forte Solymano dignam vicem injuriarum rependere addisceret. Cui Boemundus prudentiori, quo potuit, [0643B] consilio de universis, quae ab eo intellexerat, sic respondit: Ex his omnibus quae tibi adversantur satis sanum consilium capere potes, quo Solymano facile in caput reddes cuncta quae tibi tuisque intulit, si non tam leviter cum imperatore Alexio faedus pepigisses pro hac ingenti pecunia et mei venditione. Ad haec Donimanus nimiis aestuans curis in ultione suae injuriae, Boemundum constantius rogat ut, quod sanius sentiret consilium edoceret. Qui protinus respondit: Quoniam si imperatoris volueris refutare pecuniam, et tam grandis talenti dimidium a me suscipere, me pristinae libertati restituere, a manicis his absolvere in omni, qua placuerit, conditione, in Deo meo jurans, tibi inseparabilis dilectionis et fidelitatis vinculo astringar, imo universi principes Christianorum. [0643C] Amici vero mei et cognati tam qui sunt Antiochiae quam qui Rohas, et qui habitant Jerusalem, et universis locis, sub ejusdem tibi vinculo fidei sociabuntur, semper de honore tuo et salute consulentes et agentes. Si autem pecuniae, quae tibi causa meae perditionis offertur, magis intenderis, quam meae et confratrum fidei, amicitiae et servituti, certus sis, quoniam pecunia de die in diem minuetur ac dividetur, odia, inimicitias, noxia consilia cognatorum et confratrum meorum nunquam dum unus in partibus his vivet et praevalebit, scias tibi et terrae tuae posse deesse. Si vero ad me et ad servitutem meorum et amicitiam animadverteris, pecuniam imperatoris recusaveris, et quantum devovi, licet minus talenti, a [0643D] me receperis, certus sis amicitiae cunctorum confratrum meorum; et militare obsequium eorum in omnibus negotiis tuis procul dubio crede semper tibi in omni fide et subjectione paratum: nam sic foederati utrinque et amici sub jurejurando facti, non solum ipsum Solymanum qui sic adversum te extollitur et inflatur, et te calumniari meditatur, in virtute tua et nostra facile expugnabimus, terram vero, quam possidet, eo expugnato et expulso, subjugabimus; sed etiam imperatoris regnum et terras, quantocius decreveris, nostrae ditioni subjiciemus.

CAP. XXXVI. - Donimanus, accepto consilio amicorum, Boemundum sub pecunia pristinae restituit libertati.

Donimanus his Boemundi verbis et promissis [0644A] acceptis, non parum mente in diversa fluctuans, angustiari coepit quid primum eligeret, quid refutaret. Unde et haec responsa illi dedit: Placent satis universa, quae de ore tuo audivi, si dicta factis inviolabilis fidei compleveris. Sed dextram tibi dare non absque meorum consiliis decet: et ideo in brevi consilium cum illis faciens, eisque tuam intentionem et suggestionem aperiens, aut cito faciam, quod hortaris; aut meorum consiliis acquiescam, utiliora tamen non relinquens. Dehinc post aliquot dies consilio habito, placuerunt universa quae Donimanus a Boemundo audierat et suis retulerat, et idcirco illius petitionem et consilium non ultra debere refutari, sed fieri omnibus bonum et utile visum est; hac tamen rata et firma conditione, ut quique sua lege [0644B] et professione utentes, amicitiam et foedus integre servarent. Quod sic actum est: ac dimidium pecuniae, quod imperator spoponderat, Boemundo remissum est; et solummodo centum millia byzantiorum persolvi et recipi concessa sunt. Hoc itaque firmato et concesso, Donimanus imperatori legationem direxit ad contradicendum auri talentum, quod obtulerat. Boemundus igitur nimium gavisus eo quod jam per biennium vincula et carceres passus, nunc autem quod gratiam in oculis Donimani, Deo miserante, invenisset, et plurimam suae redemptionis clementiam, ad universos cognatos et amicos suos tam Antiochiam quam Rohas et in Siciliam pro congreganda pecunia misit, et ut congregatam designata die afferrent in regionem urbis Malatinae, [0644C] ubi reducendus et restituendus erat, concordia quoque et foedus cum Donimano firmandum. Mox universi de redemptione ejus audientes, gaudio et exsultatione repleti sunt, ejusque mandatum studiose adimplentes, pecuniam undecunque contractam et compositam ad locum praenominatum determinata die deferentes convenerunt. Ubi Donimanum et Boemundum, sicut decretum erat, reperientes, in numero et pondere pecuniam ipsi Donimano suisque reddentes, utrinque pariter amicitia et foedere percusso, ad invicem reconciliati et amici facti sunt. Hac itaque pecunia a privatis et cubiculariis Donimani suscepta et reposita, Boemundus datis dextris in vinculo summae dilectionis [0644D] commendatus, liber ab omni deditione cum suis Antiochiam remittitur. In qua non modico gaudio ab universis conchristianorum civibus susceptus, honorificatus et inductus est.

CAP. XXXVII. - Solymanus propter redemptionem Boemundi inimicas Donimano litteras mittit.

Haec Solymanus intelligens, moleste nimium accepit eo quod pecuniae particeps esse nequiverit. Unde adversus Donimanum loquens, Soldanum, regem Corrozan et Baldach, quae est civitas et caput regni Turcorum, cum universis principibus gentilium commovit ut ei adversarentur, et ultra auxilio et gratia regis privaretur, quod Boemundum hominem belligerum et tam astutum in omnibus negotiis rei militaris, et qui semper Turcis regnoque [0645A] Turcorum et Graecorum malum et insidias moliretur, ignorante rege absolvisset. Nec diu, dum hae sinistrae legationes ex accusatione Solymani ad regem Turcorum factae essent, ex his vero regis ira et indignatio cunctorum procerum Turcorum in aures Donimani insonuissent, et variis minis eum suosque perterruissent, et plurimum sollicitassent, quadam die Solymanus in hunc modum epistolam scripsit: Donimane, frater et fili de gente Turcorum, nunc usque vir illustris et acceptus regi et omni regno Turcorum fuisti in bellis et victoriis, quas gessisti. Sed ecce nomen tuum vehementer imminutum est; et nunc apud regem Corrozan, et universam gentem tuam, plurimum viluisti, exosus omnibus factus, eo quod Boemundum tam leviter redimi [0645B] permisisti, et consilium nostrum in hac conventione et redemptione vile et pro nihilo habuisti. Verum si id flagitium commutare volueris regisque iram et majorum Corrozan placare, eumdem Boemundum, quem prae omnibus Christianis magis suspectum habemus, in locum, quem signavero, quasi ad auxilium imitabis, et tunc positis insidiis nostris subito circumventus rapietur. Alioqui scias te nunquam regis gratiam recuperare, et effugere manus et indignationem Turcorum. Cui Donimanus nequaquam acquievit, ne fides sua et omnium Turcorum apud Christianos et caeteros gentiles vilescere videretur.

CAP. XXXVIII. - Ubi, Boemundo Antiochiam reverso, Turci Rohas urbem obsidere conantur.

Post haec eodem anno, quo Ptolemaide vel Acra capta, [0645C] in mense Maio, Boemundus Antiochiam ab exsilio et vinculis reversus est, Geigremich, magnificus princeps Turcorum, cognatus Corbahan, frater Sochomani, qui regno Jerusalem, quod injuste invasit, nunc per virtutem regis Babyloniae amisso, in primo adventu Christiani exercitus Damascum aufugit, ut illic a Turcis protegeretur, unus de praepotentibus regni Corrozan, collecto exercitu sexaginta millium Turcorum profectus est in superbia et virtute magna ad obsidendos muros et moenia civitatis Rohas, quae et Edessa nuncupatur.

CAP. XXXIX. - Baldewinus comes, Boemundus et Tankradus peccata sua confitentes, exercitum congregant, et contra Turcos acies ordinant.

Hujus igitur infinitae multitudinis adventu et subito [0645D] rumore Baldewinus de Burg attonitus, princeps ejusdem civitatis a rege Baldewino constitutus, universos, qui secum crant in conventione solidorum, ad defendenda moenia convocat ac disponit; quin ab urbe egrediens Boemundum et Tankradum ad opem et vires augendas, missa legatione, invitavit; rogans eos ac deprecans in nomine Domini, ne Turcorum superbiam Christianis confratribus dominari paterentur. Hujus vero legatione accepta, et protinus collectione facta de omnibus locis et castellis Antiochiae, circiter tria millia equitum, septem vero peditum applicuerunt ad locum praesignatum, in campos scilicet civitatis Aran vel Caran, ubi Baldewinus adventum eorum cum omni populo, quem contraxerat, [0646A] praestolabatur. Illic a quodam Arabe innotuit comiti Baldewino, Boemundo, Tankrado, quomodo illa adunatio Turcorum festinanter appropinquaret ad obsidendos muros et expugnandas munitiones civitatis Rohas. Audientes itaque haec nuntia tot supervenientium adversariorum, moverunt castra et omnem apparatum suum ad flumen Cobar, quod a partibus regni Babyloniae usque ad has partes alveo dirigitur: ubi tentoriis locatis, in crepidine alvei pernoctasse perhibentur. Dehinc primo diluculo castra amoventes, in planitie civitatis Racha constiterunt, ubi de omnibus culpis et commissis apud patriarcham Antiochiae, et Benedictum episcopum civitatis Rohas confessionem facientes, discordiam omnem in charitatem revocantes, et acies viginti conponentes, a dextris [0646B] et sinistris constituerunt ad resistendum inimicis, et subveniendum sociis Christianis, et quo sic levius belli onus sustinerent. Vix acies ordinatae erant, et ecce Sochomanus in dextrum latus cum triginta millibus fortium pugnatorum ac sagittariorum bellum committere audaci impetu, et tubarum horrisono strepitu appropinquabat. Boemundus vero, Tankradus et omnis militia Antiochiae non segnius illi in faciem armis, lorica et galea ac scutorum testudine ad obsistendum in tubis et cornibus fortiter exclamantes properabant. A sinistris vero Baldewinus de Burg, Gozelinus de Cortona, quae et Turbaysel quod dono ipsius Baldewini in beneficio tenebat, loricati occurrerunt in lanceis et gladiis et equis rapidissimis, hinc et hinc fortiter tubis et cornibus intonantes, et [0646C] praelia committentes. Boemundus vero et Tankradus, qui in dextro latere cum hostibus luctabantur, Deo miserante, coeperunt praevalere, hostes invadere et sternere, donec virtus eorum imminuta est, et ipsi fugam inierunt. Ceciderunt Turcorum quingenti milites in eodem praelio, quod in dextro Boemundus agebat; Christiani ferme ducenti interempti sunt. Baldewinus vero de Burg, Gozelinus de Cortona et caeteri egregii milites plus milliari a Boemundo cum sua acie remoti, audientes Boemundum et Tankradum jam bellum committere et praevalere, velocitate equorum densatas et obsistentes acies rapido impetu irrumpere et atterere conati sunt, inter aciem Boemundi et Tankradi sociari, et misceri ad auxilium, ferventes; sed subito decem millia Turcorum [0646D] ab insidiis surgentes, arcu et sagittis ferociter eis in faciem occurrerunt, graviter eos assilientes, et sagittis figentes, donec tota manus in fugam versa est. Ex his alii captivati et occisi sunt, et plures exsilio aeterno abducti.

CAP. XL. - De decollatione octodecim clericorum et de captivitate Baldewini comitis, principis Rohas.

In hoc tam crudeli diffugio clerici octodecim, monachi vero tres, qui ad corroborandos milites Christi spiritualibus armis convenerant, decollati sunt; Benedictus vero episcopus captus et abductus est; quin ipse Baldewinus, princeps Rohas, nimium avidus caedis et incaute accelerans, nec victrices aquilas Boemundi opportune praestolatus, victus, [0647A] captus et abductus est. Ad haec Tankradus a presenti caede Turcorum gloriose descendens, sed sinistro nuntio consternatus, sine mora cum suis advolans, Turcos in Baldewini suorumque strage factos victores insequitur ut captivos excuteret; sed maturata via elapsi sunt. Solus episcopus cum tribus tantum militibus liberatus et reductus est. Nocte denique instante, et die jam recedente, Boemundus et Tankradus in castra sua relati sunt cum universo comitatu suo ad refocillandos artus, nimio bellorum pondere hoc die fatigatos.

CAP. XLI. - Boemundus et Tankradus, captivato Baldewino, fugiunt, et Tankradus in locum Baldewini praeficitur.

Dehinc primo galli cantu absentia Baldewini comperta, momentaneo metu correpti, ad civitatem [0647B] Rohas omnes celeri fuga contenderunt, quatenus ad defendendos muros et moenia praevenirent, ne Turcis in victoria sua praecurrentibus civitas traderetur. Cives autem Rohas, qui et ipsi Christiani, casum et interitum suorum audientes, et tam magnifici principis abductionem, in lamenta et complorationem sunt versi, sed ad protegendum universos milites Christianos plurimum consolati sunt. Erat enim dies illa Dominica populo Christianorum celeberrima. Altera autem die exorta, Armenii cives ejusdem urbis, inito consilio cum universis, qui convenerant ad lamentandum tam illustrem principem, Tankradum loco ejus restituerunt, dum viderent, si Baldewinus redimi aut liberari posset. Boemundus dehinc sic Tankrado ad obtinendam urbem et ejus principatum, [0647C] loco Baldewini constituto, Antiochiam cum suis reversus est.

CAP. XLII. - Turci Rohas urbem obsidione cingunt, quibus Tankradus pro viribus resistit.

Post haec, octo diebus evolutis, et Tankrado praesidium Rohas et ejus moenia vigili custodia procurante, Geigremich et sui, successu victoriae suae et Baldewini captione gloriantes, et adhuc altiora sperantes conari, Tankradum vero et ejus dominium nunc ab urbe Rohas, et omnem Gallorum potentiam facile posse exterminari, nimium adversus eumdem Tankradum indignati, longe majores prioribus contraxerunt copias ab universis locis et regno Turcorum, cum quibus in manu forti in campum Rohas [0647D] ad obsidendas portas et ejus moenia descenderunt, spatiose tentoria sua locantes. Tot itaque millibus et tentoriis, tot diversis hostium armaturis visis, Tankradus non modica angustia coepit aestuare, eo quod tenuis sibi virtus esset militum Gallorum ad occurrendum et resistendum tot Turcorum adunatis et innumeris legionibus. Quapropter accepto consilio, urbem fideli custodia munivit, ac cives confortans, sine diutina mora se cum his adversariorum turmis confligere et viriliter agere promisit. Qui ejus verba consolatoria intelligentes, et eum virum esse grandis fiduciae et audaciae, per muros et moenia diffusi universi urbis cives et milites, hostes excipiebant ac procul repellebant, seras quoque et portas omni solertia munire non differebant.

CAP. XLIII. - Tankradus litteras Boemundo mittit pro redemptione Rohas, ad quem ille cum trecentis properat. [0648A]

Sed dum hinc et hinc diu praelia consererent, Tankradus, vir astutus in omni opere militari, clanculum legationem Antiochiam direxit in hunc modum: Domino et avunculo suo, Boemundo, magnifico Principi Antiochiae a Deo constituto, Tankradus prospere agere et vivere. Ex quo a nobis recessisti, et me tutorem ac defensorem civitatis Rohas, loco fidelis fratris nostri Baldewini, praefecisti, Geigremich et Sochomanus readunatis viribus et copiis suis repentina obsidione civitatem Rohas et ejus muros occupaverunt, ut expugnatis turribus et moenibus, cives trucidantes urbem exspolient, et me, sicut Baldewinum, captum tenentes, in [0648B] barbaras nationes abducant. Quapropter charitatem tuam, quam semper erga fideles Christi habuisti, considerantes, tribulationes et pericula nostra tibi nota facere decrevimus; quatenus mala et angustias nostras intelligens, citius accitis sociis et amicis ab Antiochia et caeteris locis, festinato ad subveniendum nobis obsessis et oppressis viam insistas; Turcorum minas et jactantiam minuas, et in nomine Christi a praesenti obsidione repellas. Considerare enim te oportet, quod in hac terra peregrinationis pauci sumus et ideo nullius consilii causa est, ut facile ullo taedio laborum aut bellorum adversus hostes deficiamus, qui omni cura et studio invigilant ut nos expugnent et deleant: sed opportune et importune alter alterius onera semper portantes, unum sustineamus, in uno proficiamus, adversa [0648C] et prospera tolerando. Si autem nos pigritia ceperit, aut aliquid indignationis tardaverit vel negligentes ad confratrum auxilium effecerit, nihil utilius super hoc prospicio, quam ut a terra exeamus, et hostibus sine intermissione insurgentibus cedamus. Nam aliquando patet, cum pauci sumus, si divisi et taedio affecti defecerimus, vivere et stare ante virtutem inimicorum nequeamus. His auditis, Boemundus, trecentis raptim equitibus collectis, et quingentis peditibus, profectus est ad liberationem nepotis sui, et catholicorum inhabitatorum civitatis Rohas. Sed difficultate locorum et montium, vel itinere dierum septem plurimum tardasse his videbatur, qui quotidianis Turcorum assultibus et oppugnationibus laborabant.

CAP. XLIV. - Tankradus, nondum veniente Boemundo, ante solis ortum castra Turcorum cum omnibus suis in fugam vertit.

Unde Tankradus et caeteri confratres civesque, dum de die in diem multis suspiriis eum exspectarent, sed Boemundo tempore optato non veniente, prorsus desperarent, devoverunt unanimiter potius mori, quam Corrozan in exsilium deportari, et diversis poenis impie ab impiis cruciari. Et ecce, convocati in unum cives et milites, constituerunt praelium; et ab urbe primo diluculo in armis et turmis procedere, ad castra cum silentio properare, donec appropiantes fortiter in tubis et cornibus tumultuarentur, hostes adhuc sopore depressos et [0649A] secure somniantes, subito improvisos invaderent; ac sic minime ad arma contendere valentes, celerrima strage detruncarent. Quod juxta hoc constitutum adimplentes, mox prima luce orta, egressi ab urbe in omni armatura et virtute, qua poterant, repentino fragore et clamore vehementi agressi sunt castra adversariorum: quos adhuc hesterno vino sepultos et incautos usquequaque in ore gladii percusserunt, donec corporibus exstinctis et sanguinis rivis praesentes campi inundarent. Ut autem plerumque diei processit, manus et virtus Tankradi amplius coepit praevalere, immanior metus hostes invadere, donec prae nimia strage exterriti, usque ad tentoria principum exercitus in fugam cogerentur. Geigremich tandem et Sochomanus videntes [0649B] omnia castra suorum attrita et in fugam conversa, vix in equis cum his omnibus, qui juxta se castra locaverant, residentes, relictis cunctis tentoriis suis cum caeteris rebus, spoliis et stipendiis, fugam acceleraverunt, semper eos Tankrado multa occasione insequente.

CAP. XLV. - Ubi Boemundo Turcis fugientibus obviam facto, nobilissima matrona a sociis Tankradi capta est.

His itaque dispersis et profugis factis, Tankrado semper eos a tergo caedente, Dei nutu et clementia Boemundus ipsa eadem die fugientibus cum omni comitatu suo obviam factus est, sciens quidem, quomodo adhuc in nocte potenter campos occupaverant; sed quomodo Tankradus, cum eis tam matutino [0649C] praelio conflixisset, penitus ignorabat. Nunc autem velut homo cautus et gnarus bellicae artis, ut Turcorum superbiam et virtutem intellexit defluxisse, et nihil praeter fugam meditari, Christianorum vero victrices aquilas cum magna vociferatione insequi plurimum gavisus est; et pariter admistis viribus et copiis suis eosdem fugientes insecutus, per totam diem in caede et captione illorum indeficienter laborasse perhibetur. In hoc diffugio et gravi contritione Turcorum, Geigremich et Sochomanus vix cum paucis evaserunt. Sed matrona quaedam nobilissima de regno Corrozan, quae non modico apparatu opem et vires contulerat, ibidem a Tankrado et sociis ejus capta et retenta est. Dehinc victoria [0649D] hac Dei et Domini Jesu Christi clementia sic habita, Boemundus et Tankradus et universi Christiani milites spolia multa Turcorum pacifice sumpserunt, cum quibus civitatem Rohas in laetitia et gloria magna ingressi sunt.

CAP. XLVI. - Qualiter Turcorum principes et rex Baldewinus pro matrona interpellaverint Boemunum et Tankradum et quid responderint illi.

Transactis aliquot post haec diebus, legatio Geigremich et praepotentium regni Corrozan Boemundum et Tankradum in civitate Rohas de redemptione matronae interpellavit, quatenus Baldewinum de Burg, quem tenebant in carcere, pro ejus restitutione remitterent, aut quindecim millia byzantiorum in ejus redditione ab eis mitterentur. Hac legatione [0650A] Geigremich et tam nobilissimae matronae captione usque in Jerusalem divulgata, regis Baldewini supplex legatio cum multa prece adfuit, ad exorandum Boemundum et Tankradum ut Baldewinus confrater et princeps Rohas per captam matronam restitutam restitueretur, et nullam ante hoc pecuniam bonum esse, nec debere eos concupiscere. Qui regis petitioni benigne super his in hunc modum responderunt: Domino suo Baldewino, regi Christianissimo Jerusalem, Boemundus et Tankradus obsequium sine intermissione. Libenter per omnia tuis parere mandatis de redemptione Baldewini, amici et consocii nostri, decrevimus, et haec sollicitudo nostra semper fuit et est. Sed hoc tempore de hac re dissimulare, et silentio supprimere necesse est, si forte aliquid pecuniae [0650B] cum ipso fratre Baldewino pro hac matrona res ituenda extorquere possimus, qua nimium anxie indigemusad remunerandos milites, assiduis laboribus nobiscum insudantes. Sic blanda et bona satis haec illorum fuere responsa; sed nequaquam in eis fides fuit aut veritas, aut aliqua voluntas virum redimendi, propter ambitionem civitatis et ejus tributorum; quae diversis negotiis et rerum commutatione, quae tantum infra moenia aguntur, ad quadraginta millia byzantiorum singulis annis computantur, absque his reditibus, quos plurima castella et regiones ad eamdem civitatem pertinentes largiuntur. Sic regi amica responsione et promissione satisfacientes, Boemundus quidem Antiochiam rediit, Tankradus vero ad tuendam et muniendam civitatem Rohas remansit.

CAP. XLVII. - Quomodo Boemundo cortra regem Graecorum in Italiam profecto, Tankradus Turcos bello devicerit.

Anno dehinc sequenti post captionem Baldewini de Burg, anno vero Baldewini regis quinto, Boemundo non solum in Italiam sed et Galliam profecto ad exquirendas vires, et commovendos principes adversus regem Graecorum Alexium, Tankrado autem Antiochiae vice avunculi sui relicto ad tuendam civitatem, ejusdemque Tankradi custodia in Rohas disposita, Brodoan, princeps magnificus civitatis Alapiae et frater Turcorum, occasione assumpta, ab amicitia et foedere Tankradi in dolo recedens, loca et civitates ad urbem Antiochiam appendentes graviter depraedatus est; quin episcopo civitatis Albariae [0650D] effugato, et plurimis ecclesiis Dei annihilatis, non tamen praeda ac strage hac saturari potuit; sed ad ultimum decem millia equitum et viginti peditum de terra sua producens ad assiliendam urbem Antiochiam et expugnandum Tankradum in superbia et jactantia magna profectus est. Tankradus autem virtutem et exercitum ejus intolerabilem et copiosum accrevisse intelligens, quantumcunque cum suis perterritus est. Sed tamen sine dilatione Turbaysel, Rohas, et Maresch nuntios dirigens, universos scilicet catholicos viros qui erant in circuitu ad auxilium vocavit, quorum conventum Antiochiae fieri decrevit. Ut autem convenerunt ad mille equitum, et novem millia peditum, sermo episcopi factus est [0651A] ad universos, ne in multitudine adversariorum dubitent; sed in nomine et virtute Dei confidenter hostibus resistant, de victoria certi, Deo auxiliante. Triduano dehinc jejunio indicto et peracto ex pontificis admonitione, Tankradus usque ad pontem Farfar cum decem millibus equitum et peditum descendit, ubi hospitio per noctem remorati sunt. Crastina autem die radiante, Tankradus et sui, factis aciebus et erectis vexillis, Artesiam in loricis, scutis et lanceis profecti sunt, ubi Brodoan cum inaestimabili equitatu et apparatu occupaverat regionem universam. Hic itaque comperto Christianorum et principis illorum Tankradi adventu, acies et cuneos fieri disposuit, ac tertia diei hora insistente, utrinque praelium commissum est. Perdurante autem [0651B] bello et nimia occisione in gladio usque in horam nonam, auxilio Domini Jesu, Christianorum acies invictissimae perstiterunt; gentiles vero attritae et dispersae in fugam pariter versae sunt. Tankradus vero et sui eas insequentes, alios occiderunt, alios captivatos et vinctos cum spoliis armorum et equorum tenuerunt. Altera autem die Tankradus spoliis et armis inimicorum acceptis et divisis, in gloria magna et laetitia victoriae Antiochiam reversus est. Universi vero fideles Christi et cives Antiochiae una cum domino patriarcha et episcopo civitatis ejusdem gavisi sunt gaudio magno, Deo et Domino Jesu Christo gratias agentes, cujus pietate et protectione ab hostium multitudine salvatus tam catholicus princeps triumphavit.

CAP. XLVIII. - De praeparatione belli inter Baldewinum regem et ammiraldum Babyloniorum. [0651C]

Anno dehinc secundo postquam Acra civitas capta est, virtus et apparatus magnus regis Babyloniae mense Augusto tam in mari quam in arido profectus est ut urbem Japhet vel Joppe obsideret, et abhinc navali exercitu expugnaret; a campestribus vero civitatis Ascalonis castrametati sunt ut hinc et hinc a terra et mari subito regionem invaderent, et sic ex improviso regem Baldewinum suosque facilius debellarent. Rex Baldewinus interdum Japhet moram faciebat: qui statim viso navali exercitu, dolos et machinamenta Babyloniorum intellexit; nempe hac de causa a parte maris eos urbem praeoccupasse, ut ipso rege cum suis contra hos ad defensionem [0651D] versus aquam laborante et intento, caeterae copiae gentilium a campestribus Ascalonis irruentes, urbem Japhet subito expugnarent. Sed rex fraudem illorum cognoscens, ac virtutem illorum in campis Ascalonis curriculo trium hebdomadarum accubuisse, adventum vero et pugnam adversus Japhet dissimulare, ac minime diffamare, nec ipse socios invitare ac arma congregare obdormivit, quatenus per totum id temporis spatium paratus et munitus haberetur; et illis quocunque die descendentibus, et ipse cum suis copiis ad resistendum occursare valeret. Hugo de Tabaria, Rorgius de Caiphas, Gunfridus de turri David, Hugo de S. Abraham, Eustathius Granarius, Gutmanus de Brussella castello Brabantiae, Lithardus [0652A] de Cameraco civitate Galliae, Pisellus de Tuorna, Baldewinus de Hastrut, castellis Flandriae, hi omnes a rege invitati ad auxilium, undique contractis copiis equitum et peditum Christianorum, convenerunt. Adfuit in eodem regis comitatu quidam Turcorum adolescens strenuus, Mahumet nomine, in armis et numero centum sagittariorum Turcorum, qui vitrici sui avaritia et industria a paterna sede et a terra Damascenorum expulsus, nunc cum rege foedus percussit, quatenus in omni militari auxilio fidelis et promptus illi haberetur. Videntes autem legiones Sarracenorum quomodo regi doli et insidiae innotuissent, et nunc se praevidens manum Christianorum undecunque ad opem contraxisset, moverunt castra a campis Ascalonis, et usque ad locum, qui [0652B] dicitur Abilin, in superbia multitudinis suae profecti sunt.

CAP. XLIX. - Quod advocato patriarcha Jerusalem, rex Baldewinus in Domino confortatus de Babyloniis triumphaverit.

Quorum adventum rex ut persensit, et procul dubio jam eos appropiasse, direxit legationem domino patriarchae in Jerusalem, ut sine mora convocata manu fidelium, ad augendas vires et opem contra inimicos properaret. Hic denique regis audito nuntio, pedites centum et quinquaginta colligens, arma aptavit, iter versus Rames insistens, sicut ex mandato regis illi constitutum erat. Post haec rex et universi fideles ad id belli negotium adunati, et communione Dominici corporis et sanguinis muniti, ad [0652C] sex millia in sexta feria urbem Japhet egressi sunt, Lithardo Cameracensi, quia prudens et fidelis erat, cum viris trecentis contra virtutem navalem in ipsa civitate relicto. Rex itaque cum omni comitatu suorum et signis ad Rames descendens, Sabbato illic moram fecit, praestolatus dominum Evermerum patriarcham cum omni manu Jerusalem. Patriarcha vero jam suscepto et caeteris fidelibus Jerusalem, orto mane Dominicae diei, rex quinque * ex equitibus et peditibus ordinavit, ad committenda praelia cum hostibus; ipse vero rex in extrema acie inter equites ad corroborandos et exhortandos suos imperterritus mansit. Pauci quidem equites, numero scilicet centum et sexaginta circumsteterunt illum. Nec mirum si pauci, propter assiduam equorum in [0652D] terra hac defectionem. His ita a rege ordinatis, et signo S. crucis cunctis Christianis a domino patriarcha sanctificatis, signa et vexilla tolluntur; tubae et cornua incessanter perstrepunt, rex et sui ad castra adversariorum contendere parant; quatenus anticipantes bellum, non ultra infidelium turmas impune descendere paterentur. Gentiles quoque jam regem tam proximum adesse et ejus copias comperientes, pariter et ipsi a castris in armis, signis et equis, et intolerabili stridore tubarum processerunt, in multitudine gravi quadraginta millium occurrentes, nec minus et ipsi bellum committere festinantes. Nec mirum, dum sic uterque exercitus in campo appareret, tubae hinc et hinc fortiter insonuerunt, [0653A] et agmina haedum ac infidelium atrociter commiserunt a primo mane Dominicae diei, quae est extrema mensis Augusti usque ad horam nonam. Tunc Dei gratia et misericordia Sarraceni infirmati, fugam arripientes a facie Christianorum caedentium se et persequentium, Ascalonem repedare et intrare contenderunt.

CAP. L. - De septem millibus gentilium coesis, et de Willhelmo comite.

In hoc quidem praelio ceciderunt septem millia gentilium; cecidit et ammiraldus Ascalonis: ammiraldus vero Acrae et ammiraldus Assur qui vita a rege impetrata et civitatibus deditis, Ascalonem ante hunc annum confugerant, cum omnibus exuviis suis capti sunt. Rex autem, hac Dei et Domini [0653B] Jesu Christi opitulatione victoria accepta, cum universis spoliis inimicorum in gloria magna Joppen ingressus est. De cujus comitatu tantummodo centum perierunt cum milite egregio Reinardo Verdunense, quem rex et universa Ecclesia planxerunt planctu magno, catholicas illi exsequias exhibentes. Erat vero navalis exercitus in latere urbis: qui victoriam suorum adfuturam sperantes et peregrinorum fugam atque contritionem, urbem subito irrumpere devoverant. Sed viso capite decollati ammiraldi et primi Ascalonis, et fuga et strage Ascalonitarum et Babyloniorum comperta, tristes et desperati a statione urbis Japhet velocibus remis amoverunt, Triplamque in spe refugii navigantes ac inibi pernoctantes, facto mane, Ascalonem et Babyloniam [0653C] navigio reversi sunt. Comes autem de Sartengis, Willhelmus nomine qui, mortuo Reymundo comite et avunculo suo, terram et civitates de Camolla haereditario sanguine possidens, successit; et nunc post avunculi obitum plurimo assultu eamdem urbem Triplam vel Tripolin debellabat de novo praesidio, quod dicitur Mons peregrinorum, quod et ipse Reymundus multo robore firmaverat: nihil huic navali exercitui, Triplae hospitato, adversari aut contradicere potuit, propter aquarum fiduciam quam habebant, et urbis intolerabilem multitudinem quae illis in littore ad auxilium semper affluebat. Plurimo tamen conatu et infestatione reditum illorum idem comes impedire moliebatur nunc fundibulariis, nunc sagittariis, sed hi aquis nimiis [0653D] freti, sine contradictione et laesione Ascalonem potenter applicuerunt.

CAP. LI. - Quomodo rex Baldewinus, devictis Babyloniis, sata Ascalonia succenderit, bestiis silvarum clamore exercitus perterritis.

Igitur post bellum et victoriam quam rex ad Abilin, quae est inter Ascalonem et Rames, adeptus est, siluit terra regis, et metus magnus corda Ascalonitarum et Babyloniorum concussit; quoniam toties a rege in manu paucorum victi ceciderunt ac fugerunt, et nulla eis spes ultra resistendi et vivendi in conspectu ejus fuit. In hoc itaque moerore et desperatione dum sederent; et jam curriculo octo mensium quiescerent. vineas excolerent, regemque [0654A] interdum cessare ab armis gauderent, et ipsum mutua pace et donis placare ferverent, sed omnia frustra tentarent, nisi urbem Ascalonem in manu ejus redderent: verni menses processerunt quando sata, fruges, vineae et omnis spes anni in florem et fructus parturiunt, et messem adfuturam in proximo promittunt. His ita in commodum et plenitudinem omnibus apparentibus, atque in campis omnibus Ascalonis jam ad messem properantibus, rex a Jerusalem et omnibus locis sibi auxiliantibus milites atque arma copiosa contraxit, ac tempore Rogationum, quo illis in regionibus omnia sata festinant ad messem, occupavit terram Ascalonitarum, vineas, ficus et cujusque generis arbores succidens in manu robusta; quin et sata, quae equorum, camelorum [0654B] caeterorumque armentorum pabulo non suffecere, flamma combussit, ut vel hoc saltem incommutabili damno gens dura et indomabilis ad subdenda colla molliretur. Sic universa regione non solum populari manu, sed et incendio vastata, rex reditum Jerusalem cum parte exercitus aptavit; viamque per montana universi insistentes, qui erant in comitatu, immenso stridore tubarum et cornuum intonantes, universa loca montium et vallium non parvo terrore concusserunt, per quae in virtute sua transituri erant. Hoc inaestimabili fragore tanti exercitus plurimae ferae ab antris suis et a desertis montium stupefactae et exterritae insolito errore viarum hac et illac vagabantur. Nec mirum: cum nec avium volatus tumultum populi vociferantis sufferret, sed [0654C] altis vocibus attonitae ac lapsae ab aere in medium vulgus a volatu deficiebant. Itaque, dum sic ab antris diversae ferae pavidae errarent et hanc vociferationem inauditam mirarentur, contigit infelici casu quamdam timidam damulam de montanis exire, et caeco errore inter populum fugam maturare: quam mox anteriores exercitus ut viderunt, graviter eam circumquaque equorum velocitate oppresserunt, hi ut praeventam caperent, hi ut participes venationis haberentur

CAP. LII. - De Arnolfo, nobilissimo juvene, in montibus interempto, cujus caput Ascalonitae cum litteris regi Baldewino remiserunt.

Inter hos dum feram hanc ad montana festinantem armiger nobilissimi juvenis Arnolfi, probi equitis [0654D] ac principis de castello Aldenardis, acrius urgeret et feram assequi ferveret, cingula equi illius in eadem cursus contentione rupta sunt, et sic ab equo corruens prostratus humi ab insecutione quievit. Equus vero illius circum vociferantium strepitu attonitus, ad montana rapido cursu et immoderato tetendit, nullius approximationem aut comprehensionem patiens, donec inter fauces montium evadens, non ultra comparuit. Ad haec contenderunt complures ad quaerendum caballum fugitivum, contendit et Arnolfus. Sed diu quaesito et minime reperto, taedioque per montium difficultates affecti, repedaverunt universi. Solus Arnolfus, quem cura caballi sollicitabat, et qui armigeri administratione et officio [0655A] carere non potuit, longius prosecutus est ad quaerendum equum, ut inventum forte reduceret. Sed gravi fortuna adversante, equus quidem repertus est; sed juvenis gloriosus non ultra ad suos rediit. Adfuerunt enim illic latentes Arabum insidiae, qui ab Ascalone descenderant in montium latebrosa cacumina videre et intelligere de combustione et populatione regionis, et aliquibus adversari sibi incaute de exercitu occurrentibus in ultione praedarum et flammarum quas passi sunt. Hi nobilissimum juvenem per montium juga ac declivia solum ac inermem vagari considerantes, subitis clamoribus et armis sunt aggressi. Quem frustra diu, gladio educto, resistere ac se defensare conantem, tandem longa et assidua impugnatione vexatum ac defatigatum [0655B] transjecur et praecordia lanceis et sagittis confixum, et in multo sanguine ab equo cadentem, peremerunt; et caput ejus in signum victoriae Ascalonem intulerunt. Caballus denique illius per fauces et abrupta montium discurrens, nequaquam comprehendi a gentilibus potuit, donec montana egressus ad exercitum regis repedavit, domini ac sessoris sui sanguine foedatus, patenter mortis illius omnibus indicio factus. Hunc enim ut rex et universi de coetu Christianorum viderunt sanguine madentem, Arnolfum procul dubio armis Ascalonitarum incaute cecidisse retulerunt. Nec mora, per montana diffusi ad persequendos et investigandos hostes, solum [0656A] Arnolfum mortuum ac sine capite jacentem repererunt, Arabes nequaquam persentire potuerunt. Qui corpus exanime suscipientes, Jerusalem detulerunt, catholicas iili exsequias exhibentes in valle Josaphat apud ecclesiam Latinam S. Mariae, matris Domini Jesu, ubi et honorifice sepultus est. Elevit super cum rex fletu magno in die exsequiarum; fleverunt et universi principes exercitus; flevit et amarissimis lacrymis super eum nobilis uxor comitis Baldewini Hamaicorum, eo quod socius et conviator de terra longinqua Galliae descendisset ad adorandum in Jerusalem. Non sit mirum, si tot magnorum fletum et planctum hic adolescens meruerit, qui omnibus affabilis et notus habebatur, et qui nunquam ab aliqua militari actione sinistra laude declinavit. Tertia ab [0656B] hinc die orta, postquam tam illustris miles sepulturae traditus est, Ascalonitae per internuntios requisitum caput illius Jerusalem remiserunt, cum litteris in uno crine illius dependentibus, et verba in hunc modum continentibus: Ascalonitae regi Baldewino caput exstincti, militis et viri nobilissimi, non alia amoris causa remittunt, nisi ut dolor ejus et illud intuentium renovetur et augeatur; et ut recognoscant quomodo tanti viri perditio omni eorum damno et combustioni nequaquam possit comparari et appretiari, et in tanti militis decollatione non ultra Ascalonitas damna sua velle recordari aut dolere.

Albert of Aix Medieval Latin The Latin Library The Classics Page