[an error occurred while processing this directive]
ALBERTANO OF BRESCIA

DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE LIBER IV



De amore et dilectione rerum incorporalium liber IIII.

Premisso tractatu de amore et dilectione rerum corporalium et temporalium,videndum est de amore et dilectione rerum incorporalium, que corde, animoet mente conprehenduntur, nec manibus corporis tangi possunt, nec eciamocculis corporeis videri. Auditu tamen conprehendi possunt, sicut suntiustitia et ius et ratio et virtutes et vitia, que omnia vehementius suntdiligenda, vitiis penitus fugatis et certe.

[Caput I.]

De iustitia.

Iustitiam vehementer diligere debes, quia ut dixit Tullius, "Fundamentumest perpetue commendationis et fame iustitia, sine qua nichil potest esselaudabile." Ideo vero dixit, "Iustitia est omnium domina et regina virtutum."Insuper eciam dixit, "Nichil est honestum quod iustitia vacat." Preclarumest ergo dictum Platonis qui ait,

Non inquid solum scientia que est remota a iustitia et calliditas,potius quam sapientia est appellanda, verum eciam animus paratus ad periculum,si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audatie nomen habetpotius quam fortitudinis.
Et postea idem Tulius subiunxit, "Nullum vero tempus est, quod iustitiavacare debeat." Seneca vero De Formula Honeste Vite dixit, "Iustitiaest nature tacita conventio in adiutorium multorum inventa." In Moraliumvero Dogmate diffinitur: "Iustitia est virtus conservatrix humanesocietatis et communis utilitatis." Secundum vero leges diffinitur, "Iustitiaest constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens." Partes veroiustitie sunt: non violare homines, verecundie non offendere," ut Tuliusdixit. Et nota quod iustitia sine prudentia multum proderit: "Sine iustitianil valet prudentia," ut idem Tulius dixit. Quare eciam ait, "Nemo iustusesse potest qui mortem, qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet,aut qui ea que hiis contraria sunt equitati anteponit." Atque eciam subiuncxitiustitiam necessariam fore dicens
hiis qui vendunt, emunt, conducunt, locant, conprehendisque negotiisimplicantur. Iustitia ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta est vis,ut nec illi qui malefitio aut scelere pascuntur possint sine aliqua particulaiustitie vivere. Nam ille qui archipirata dicitur, nisi equaliter predamdispertiat, aut interficitur a sociis aut relinquitur.
Qui igitur veram gloriam adipisci volet iustitie fungatur offitiis. Namut ait Salomon dixit, "Qui sequitur iustitiam et misericordiam, invenietvitam, et gloriam." Et nota quod per iustitiam omnia reguntur, et per iniustitiamomnia destruuntur, et quandoque eciam regnum amittitur, a gente in gentemtransfertur, Ihesu filio Syrac testante qui ait, "Regnum a gente in gentemtransfertur propter iniustitias, iniurias et contumelias."

Ius est ars boni et equi. Inde precepta iuris oriuntur queque sunt hec:honeste vivere, alterum non ledere, cuique tribuere. Predicta itaque taliterhominem ornant, atque bonis moribus conformant, quod merito illa sicutte ipsum diligere debes. Ratio autem est quidam mentis aspectus, de quaSeneca in epistolis dixit, "Ratio est arbitra bonorum et malorum." "Sequiturautem ratio naturam. Quid est ergo ratio? Nature imitatio." Aliter eciamdiffinitur, "Ratio est vis discretiva boni et mali, liciti et illiciti,honesti et inhonesti," cum electione boni et fuga mali. Inde dicitur ratiocinatio,id est, rationis inquisitio. Que valde est diligenda et omnibus amplectendanegotiis. Nam quod ratione caret non potest esse diuturnum. Qui enim rationemsecum portat totum mundum vincit. Unde scriptum est, "Si vis vincere totummundum, subice te rationi." Ratione enim inhibenda est adholescentia, etbene adhibita ratio cernit quid optimum sit; neglecta vero multis implicaturerroribus. Et ut ait Tullius, "Sicut in reliquis rebus maiora sunt operaanimi quam corporis, sic hee res quas ratione et ingenio persequimur gratioressunt quam ille que viribus."

[Caput II.]

De artibus diligendis.

Si divitie vel opes ut dixi sunt diligende, multo fortius artes quibusdivitie vel opes acquiruntur diligere debes. Nam ut Seneca epistolarumdixit, "Artes serviunt nature, sapientia imperat." Licet enim liberalesartes non dent virtutem, tamen animum preparant ad accipiendam virtutem.Alie vero artes homines ditant, et nota quod ars dicitur ab arcendo, eoquod ad ipsam tamquam ad aliquod certum homo arcetur. Est autem ars infinitoruminfinitum compendium, vel ars est collectio preceptorum ad unum finem tendentium.Artes ergo diligas easque habere studeas, et ex hiis filios instruas. Artibusenim vita hominis instruitur atque defenditur, opes acquiruntur et retinentur,eciam opibus deficientibus artes ita preciose sunt quod non relinquunthominem usque in mortem. Unde Cato dixit,

Cum tibi sint nati nec opes, tunc artibus illos
Instrue, quo possint inopem defendere vitam.
Et alibi,
Disce aliquid, nam cum subito fortuna recedit,
Ars remanet vitamque hominis non deserit unquam.
Et eciam Pamfilus dixit,
Ars animos frangit et firmas diruit urbes,
Arte cadunt turres, arte levatur honus;
Et piscis liquidis deprehenditur arte sub undis,
Et pedibus siccis permare currit homo.
Rebus et in multis ars adiuvat offitiumque,
Pauper sepe suo pascitur officio,
Et quamvis iusta sedatur principi sua.
Et alibi idem dixit,
Cunctarum rerum prudentia discitur usu:
Usus et ars docuit, quod sapit omnis homo.
Et alibi idem dixit,
Desperare nocet, votum labor inprobus implet
Arsque vigil magnas sepe ministrat opes.
Vigilare itaque debes circa artes easque cura et studio exercere. Ait enimCato,
Excerce studium, quamvis perceperit arte:
Ut cura ingenium, sic et manus adiuvat usum.
Usus ergo necessarius est, qui prebet facilem viam in qualibet arte. Undeversus:
Ars dat et usus habet: si iunxerit artibus usum,
Difficilem facilem prebet in arte viam.
Et magister bene dixit,
Rem tria perfitiunt: ars, cuius lege regaris,
Usus, que serves, meliores, quos imiteris.
Ars certos, usus promptos, imitatio reddit
Artifices aptos, tria concurentia summos.
Et Seneca dixit, "Nil plus prodest in pugna et in omni arte quam exercitium."

Et predicta intelligas de artibus bonis et aprobatis, male namque artesnon sunt artes nominande, Tullio testante qui ait, "Minime sunt artes probandeque ministre sunt voluptatum."

[Caput III.]

De virtutibis diligendis et vitiis fugandis.

Virtutes dixi vehementer esse diligendas. Dixit enim Augustinus, "Virtusest habitus mentis bene composite ad modum humane nature consentaneus rationi."De qua Tulius dixit, "Proprium hoc esse statuo virtutis, conciliare animoshominum et ad usus suos, id est, utilitates suos, adiungere." Et enim virtusomnis tribus in rebus fere vertitur. Quarum una in perspiciendo est quidin unaquaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum cuique sit, quidconsequeris ex quoque gregantur, que cuique causa sit. Item, cohibere motusanimi turbatos, appetitionesque obedientes efficere rationi. Tertium, hiisque congregamus uti moderate et scienter. Unde eciam Ovidius dixit,

Est virtus placidis abstinuisse bonis.
Et certe magis curare debes vitia fugere et fugare quam virtutes acquirere.Unde Tullius dixit, "Nec tam enitendum est ut bona, que nobis non sunt,sequamur, quam vitia fugiamus." Nam et beatus Ambrosius dixit, "Egressusvitii virtutis operatur ingressum." Et nota quia ut Tulius De Amicitiadixit, "Nichil est virtute amabilius, nichilque magis alliciat ad diligendum,quippe cum propter virtutem et probitatem eciam eos, quos nunquam vidimus,diligamus." Quidam enim in virtute summum bonum ponunt, ipsa enim virtusamicitiam gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse puto potest.Et nota queque ut Seneca in epistolis dixit, "Sunt virtutibus vitia confinia."Et nullum est vitium sine patrocinio. Vitia enim nostra que amamus defendimuset malumus ea excusare quam exuere. Sed si vis vitiis exui, longe a vitiorumexemplis recedendum est, quia omnia vitia contra naturam pugnant. Et sicutvirtutibus sunt vitia, ita bonis mala sunt coniuncta, et ideo virtus quesepe est in aliquo reputatur ei pro vitio et criminatur inde. Quare Oratiusdixit,
Sunt mala iuncta bonis errori sub illo
Pro vitio virtus crimina sepe tulit.
Et alius philosophus dixit, "Huius seculi bona sunt commixta: non enimcomedes mel sine veneno."

Errore itaque depulso semper virtutes assequi debes, que sole danteDomino te beatum facere possunt. Quare Martialis cuidam qui vocabatur Carinodixit,

Credis opes solas te posse, Carine, beare;
Virtus est que te sola beare potest.
Prius ergo removenda sunt vitia que obstant virtutibus, postea que ad virtutesaccedendum est. Nam idem dixit, "Nichil prodest dare precepta, nisi priusammoveas obstatura preceptis." Ad virtutes ergo adipiscendas in primisnecessaria est ut cor et animum mentemque tuam ab omnibus vitiis mundesac purges ingenio tuo. Magni namque ingenii est revocare mentem a sensibuset cogitatione et consuetudine. Gravissimum est enim consuetudinis imperium.Cogitationes enim prave pravos mores inducunt, et homines coinquinant atquepolluunt. Unde Dominus in evangelio dixit,
Non quod intrat per os, coinquinat hominem, sed prave cogitationesa corde descendunt: de corde enim exeunt cogitationes male, homicidia,adulteria, furta, fornicationes, falsa testimonia, blasphemie: hec suntque coinquinant hominem.
Spiritu ergo ambulare debes, et desideria carnis non perficietis, Apostolotestante qui ait, "Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis."Et ut generaliter tibi dicam, omnia vitia vitare poteris atque fugare sivitaveris sceleratos et certaveris contra vitia quibus homines corrumpunturet scelerati efficiuntur. Quos tibi dixi vitandos per epistolam ad Timotheumsecundam capitulo; hic autem scito quod positum est supra in titulo DeAmicitia Malorum Hominum Vitanda, et eciam in titulo supra De AmicitiaAvari vel Cupidi Vitanda. Unde eciam Salomon dixit, "Eice irrisorem,et eicietur cum eo iniuria, cessabuntque cause et contumelie." Purgatoigitur corde atque mundato a vitiis et cogitationibus malis illud roboraredebes virtutibus, et ita melius corpus tueri quam per arma bellica, Ysopotestante qui ait,
Non ope lorice nec egebit acumine sice
More nec ostili cuiusque iuvamine pili,
Solo virtutum quis constat robore tutum.
Pectus itaque tuum virtutibus taliter armare debes ut amorem Dei et caritatemque dicitur dilectio Dei et proximi omnibus aliis rebus preferas, de quibussatis supradixi. Dilectionem vero proximorum et maxime tuorum sed animoponas. Nam ut ait Apostolus in epistola ad Timotheum, "Qui suorum et maximedomesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior."Sollicitudinem et diligentiam portarias tui pectoris facias.

[Caput IV.]

De superbia.

Humilitatem vero contra superbiam semper opponas, ut contumeliam vitarepossis, bonaque humilitatis assequi. Nam ut sapiens dixit, "Ubi fueritsuperbia, ibi et contumelia; ubi autem humilitas, ibi sapientia," simulcum gloria. Dixit enim alibi Salomon, "Timor Domini disciplina sapientie,et gloriam precedit humilitas." Et iterum, "Superbum sequitur humilitas,et humilem spiritum suscipiet gloria." Est autem superbia amor proprieexcellentie, et fuit initium peccati superbia. Unde Ihesus Sirac dixit,"Initium superbie hominis, apostatare Deo; quoniam ab eo, qui fecit illum,recessit cor eius; quoniam initium peccati est omnis superbia." Et certe,"Contrictionem precedit superbia; et ante ruinam exaltatur spiritus," utidem Salomon dixit. Et Ihesus Syrac dixit, "Odibilis est coram Deo et hominibussuperbia, et execrabilis omnis iniquitas." Et iterum, "Obiurgatio et iniurieannullabunt substantiam; et domus, que nimis locuplex est, annullabitursuperbia." Et eciam Iob dixit, "Si ascenderit usque ad celos superbia,et capud eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur."

Et nota superbiam alias habere radices, quod et omnibus vitiis fugatisadhuc remanent reliquie superbie. Unde dicitur,

Cum bene pugnaris,
Que nimis infestat, vincenda superbia restat.
De qua superbia et superbis plus nos in titulo De Amicitia Superbi velPerversi Hominis Vitanda. Et debes fugere superbiam eciam in prosperisrebus. Unde Tullius dixit,
Eciam in prosperis rebus ad voluntatem nostram fluentibus superbiammagno opere fugiamus. Nam ut adversas res, sic et secundas immoderate ferrelevitatis, preclara est equalitas in omni vita et idem vultus eidemquefrons, ut de Socrate dicitur.
[Caput V.]

De invidia.

Invidiam enim omnino fugias. Pocius enim ledit ferentem quam illum contraquem portatur. Qui enim invidiam secum portat, nunquam letus est, niside proximorum detrimento, et nunquam tristis nisi de eorum commodo. Undedescribitur: "Invidia est odium aliene felicitatis, vel dolor animi exalienis commodis." Et ita, "Quanta sunt felicium hominum gaudia, tantisunt invidorum gemitus," ut Socrates dixit. Unde quidam sapiens dixit,"Dignos esse invidos, si fieri posset, in omnibus civitalibis oculos etaures habere, ut de bonitatibus omnium torquerentur." Et certe notabilisest regula quam tradit Cassiodorus, dicens, "Quicquid ex invidia dicitur,veritas non reputatur." Quam invidiam secum portant plerumque paupereset detractores et ydiote qui invident aliene scientie, unde Salustius dixit,"Semper in civitatibus quibus nulle opes sunt bonis invident, malos extolluntvetera odiunt, nova expectant, odio suarum rerum mutari omnia student."Sapientes autem aliis non invident. Unde scriptum est, "Non invident alienescientie vel virtuti qui confidit de sua."

Sed mali semper invident bonis. Nam ut beatus Ambrosius dixit, "Si nonesset claritudo sanctorum invidia non surgeret impiorum." In tantum certedicitur invidia nocere, ut ferens illam dicatur inde comburi. Quare dixitOratius,

Invidus invidia comburitur intus et extra.
"Invidiosus ego, non invidus esse laboro."
Invidia livet qui recitanda silet.
Crimine se fedat qui, quod sapit utile, celat.
Non ergo debes celare utilia propter invidiam, sed illa cuilibet ostendere,quia hoc faciendo tua scientia tibi et aliis prodest et tui ingenii fructumcapis. Nam dixit Tulius, "Fructus ingenii et virtutis omnisque prestantietum maximus habetur, cum in proximum quemque confertur." Si autem celaverisutilia, tua scientia nec tibi nec alteri proderit. Dici enim consuevit,"In mundo duo sunt, que abscondita prosunt: fossus humi census, clausussub pectore sensus."

Invidia itaque taliter fugias, quod tacendo vel loquendo vel faciendote vel alium non ledas, sequendo dictum Catonis qui dixit,

Invidiam nimio cultu vitare memento;
Que si non ledat, tamen hanc sufferre molestum est.
Et non solum a corde tuo invidiam repellere debes, sed eciam ab alioruminvidia quantumcumque potes precavere, et maxime ab invidia amicorum quefrequenter magis hominem ledit quam inimicorum insidia. Nam ut dixit quidamsapiens, "Cavere nos magis amicorum invidiam quam innimicorum insidiasoportet. Illud enim apertum, hoc celatum malum." Quia fraus que non speraturpotentior est. Contra invidiam ergo dilectionem Dei et proximi opponas,conpatiendo proximorum detrimentis, et congaudendo de illorum commodis.

[Caput VI.]

De sapiencia.

Sapienciam et meditationem dapiferas tuas constituas. Eruditio et studiumcibos tuos spirituales decoquat. Sapiencia enim sine doctrina et meditationeet assiduitate boni studii et luminatione et eruditione et vigilia vellectione non bene acquiritur nec pertinetur. Ait enim Cassiodorus, "Egrescitprofecto ingenium, nisi iugi lectione reparetur." Quare ut ait Seneca,"Acuit animum intenso, frangit remissio." Quod ad bonam continuationemstudii nec tantum scribere debemus, nec legere tantum; altera enim resconstringit vires et exarduit, altera solvit et diluit. "Invicem ergo hocet illo comeandum est et alterum altero temperandum," ut quidam sapiensdixit. Et de predictis plene notavi supra in principio huius libri DeDoctrina. Memoriam vero thesauris sapiencie tue instanter preferas.Solet enim plus prodesse si pauca sapiencie tue precepta memorie teneas,et illa impromtu et in usu sint tibi, quam si multa didiceris sed illamemorie non commendaveris. Quam memoriam iuvare debes cogitatione et ingeniiexercitatione. Enim Tullius De Senectute, "Exercende memorie gratia,quid cotidie dixerim, audierim, egerim, conmemoro vesperi." Hec sunt exercitationesingenii.

Videndum est ergo quod sit initium sapiencie et quid sapiencia. "Initiumsapiencie," secundum prophetam, "est timor Domini," de quo quidam philosophusdixit: "Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore."Est enim timor Domini elatus ad omne bonum, ad percipiendam gloriam conductum.Nam qui timet Deum, omnia timent eum. Qui vero timet Deum et omnia quitimet Dominum diligit illum, et qui diligit Deum obedit Deo. Sapienciavero est scientia sapore virtutum condita. Vel aliter diffinit Seneca inepistolis sapienciam dicens, "Sapiencia est perfectum bonum mentis humane;divinarum humanarum rerum scientiam." De qua eciam Salomon in Proverbiisdixit, "Melior est sapiencia cunctis preciosis oppibus, et omne desiderabileei non poterit comparari." Et in Proverbiis eciam dixit, "Dic sapiencie:Soror mea es, et prudentiam invoca amicam tuam." Et iterum, "Posside sapienciam,quia auro melior est, et acquire prudenciam, quia melior est argento."Et Ihesus filius Syrac dixit, "Vinum et musica letificant cor; et superutraque dilectio sapiencie."

Et pro certo sciendum est sapienciam talem esse virtutem quod sine studiosapiencie nemo beate vivere potest, et sine sapiencia animus eger dicitur.Nam dixit Seneca in epistolis, eger animus est sine sapiencia: "Sapienciaanimum firmat et fabricat, vitam disponit, regit actiones, agenda et omittendademonstrat."

Sapiencia nos tueri debet. Hec docebit, ut Deum sequaris, feras casus.Hec exigit, ut ad legem suam quisque vivat nec a ratione vita dissentiat.Hominem sapientem facit, ita ut a philosopho dicatur, "Sapiens contra omnesfert arma, cum cogitat." Et eciam dixit Seneca in epistolis, "Sapiens vincitfortunam virtute."

[Caput VII.]

De fortuna.

Licet alius idem dixerit, "Errant qui dicunt, fortunam tribuere nobisaliquid boni vel mali." Quare idem dixit, "Male geritur, quicquid fortunegeritur fide." "Fortuna enim vitrea est et, cum splendet, frangitur." Etidem dixit, "Nec vita nec fortuna perpetua hominibus." Et iterum, "Hominescum se fortune naturam dediscunt." Et Cassiodorus dixit, "Nichil enim sinecausa agitur nec modus fortuitis casibus implicat."

"Stulti ergo timent fortunam, sapientes ferunt," ut Seneca dixit. Etnota quod "Neminem fortuna occupat nisi adherentem sibi," ut quidam dixit.Et nota quod "Fortuna quem nimium fovet, facit stultum," ut alius dixit.Et nota quod "Fortuna lubrica est, invita detineri non potest." Et aliusdixit, "Fortuna, sicut medicus imperitus, multos necat." Et nota ut dixitIhesus Syrac, "Sapiens in omnibus metuit, et maxime inimicos." Unde Salomondixit, "Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero mentis est dure,corruet in malum."

[Caput VIII.]

De timore.

Et Seneca dixit, "Qui omnis insidias timet, in nullas incidit insidias."Iterum idem ait, "Semper metuendos sapiens evitat malum." Unde alibi idemdixit, "Non cito petit ruinam, qui ruinam timet." Et alibi iterum dixit,"Caret periculo, qui eciam tutus cavet."

Et timere debes non solum magna sed eciam modica et parva. Unde aliussapiens dixit, "Inimicum, quamvis humilem, docti est metuere." Inde eciamOvidius De Remedio Amoris dixit,

Parva necat morsu spatiosum vipera taurum;
A cane non magno sepe tenetur aper.
Eciam Pamfilius dixit,
Res tamen interdum grandia parva movet;
Ex minima magnus scintilla nascitur ignis,
Sed generat parvum grandia principium.
Et alibi,
Causa pusilla nocet, sapiensque nocentia vitat.
Et Martialis dixit,
Quem leo non tetigit, dum mordet arinea ledit.
Evole, non tamen grandia, parva cave.
Sed licet timere semper debeas non solum, sed eciam parva, non tamen debesesse nimis timidus. Nam ut Seneca dixit, "Pericula timidus eciam que nonsunt, videt." Et alibi idem ait, "Cotidie dampnatur, qui semper timet."Et alibi scriptum est, "Quidam fallere docuere, dum falli timent." Et notaquod "Studium sapientie phylosophia dicitur," ut Tullius dixit. De quaeciam Seneca epistolarum ait: "Phylosophia dividitur in tres partes: inmoralem, et in naturalem, et in rationalem. Prima conponit animum, secundarerum naturam scrutatur, tertia proprietates verborum exigit ac straturam."

Ad quam phylosophiam nemo pervenit occupatus, Martiali Coco eciam hoctestante qui ait,

Dedita mens curis futuri nescia iuris.
Est autem phylosophia perfecta cognitio hominis de se ipso. Summum igiturin vita solamen est studium sapientie, quam qui invenit felix est, et quipossidet beatus.

[Caput IX.]

De pietate.

Justa sapientiam pietatem non deseras sed illam exercendo benigne eamsemper ante occulos habeas. Ait enim beatus Paulus in epistola secundaad Timotheum, "Excerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio,ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habensvite, que nunc est, et future." Et nota quod culpe sunt causa pietatiscausam pietatem inducunt. Nam ut Cassiodorus ait, "Nisi culparum occasionesemerges, eciam locum pietas non haberet." Et nota quod pietas est causabenignitatis.

[Caput X.]

De benignitate.

Benignitas enim habet species septem: religionem, pietatem, reverentiam,misericordiam, amicitiam, concordiam. Benignitas est virtus ad benefaciendumdisposita sua cunctis dulcedine. "Religio est virtus coram Deo, cerimoniamqueafferens." Pietas est virtus "per quam sanguine iunctis et patrie benivolisofficium et diligens tribuatur cultus." Innocentia est virtus "omnem iniurieillationem abhorrens." De qua dictum est, "Suum semper lumen sequitur innocentia.""Reverentia est virtus gravibus personis vel aliqua prelatione sublimatisdebite honorificationis cultum exibens." Misericordia est virtus que "movetursuper calamitate afflictorum." "Amicitia est bona voluntas erga aliquemcausa illius" qui diligitur, vel dic secundum Tullium, "Amicitia nichilaliud est nisi omnium divinarum humanarumqueque rerum cum benivolentiaet caritate summa consensio." "Concordia est virtus cives et patriotasin eodem iure et cohabitatione spontanee vincens."

Cum pietate vero habeas in corde tuo benignitatem, et ita habebis omnisalias predictas virtutes que dicuntur species benignitatis. Disciplinamvero contra servos et degeneres exerceas, conpunctionem vero ergo spontepenitentes diligas.

[Caput XI.]

De gulositate et ingluvie.

Tenperantiam vero et abstinentiam et parsimoniam contra gulositatemet ingluviem statuas. De qua gulositate Ihesus Syrac dixit, "Qui amat vinumet pinguia non ditabitur." Et alibi, "Pessima est paupertas que a gulaprocedit." Et alibi, "Operarius ebriosus non locuplextabit; et qui spernitmodica paulatim decidet." Et, "Qui diligit epulas in egestate erit." Etalibi, "Sanitas est corporis et anime sobrius potus. Vinum multum potatumirritationem, et iram, et ruinas multas facit." Inde et Cato dixit,

Hoc bibe, quod possis, si tu vis vivere sanus:
Morbi namque mali causa est quecumque voluptas.
Et Apostolus dixit, "Nolite inebriari vino, in quo est luxuria." Sicutet de cibis idem Ihesus dixit, "Noli esse avidus in omni epulatione, etnon effundas te super omnem escam; in multis enim escis erit infirmitas."Quare Seneca in epistolis dixit, "Bone valitudini contraria alimenta variaet nostris corporibus aliena." Unde ait, "Fames reddet malum panem bonumet tenerum, et ideo non est ante edendum quam illa imperet." Et SenecaDe Formula Honeste Vite dixit, "Ede citra crapulitatem. Bibe citraebrietatem. Victus tibi ex facili sit, nec ad voluntatem, sed ad cibumaccedat. Palatum tuum fames excitet, non sapores." "Hanc ergo sanam acsalubre vite tene formam, ut tantum corpori indulgeas quantum bone valetudinisatis est," ut idem in epistolis dixit. Et ita habebis censum salutis corporis,qui est super omnem censum. Nam ut ait Ihesus Syrac, "Non est census supercensum salutis corporis, nec est oblectatio supra cordis gaudium." Censumergo salutis corporis habebis, vitamque tibi adicies si cum tenperantiaet abstinentia vitaveris comessationes, crapulam, ebrietatem, nimias etmaximas et frequentes atque delicatas comestiones. Hec namque gravant stomachum,turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent, guttas inducunt,per annum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, occulos lacrimososfaciunt, catarrum inducunt, narres et os et aures faciunt fectore, atqueputredine habundare. Per hoc insuper peccatum acquiritur, luxuria ducitur,Deus offenditur. Hec deinque substantias minuunt, honores tollunt, animamsimul cum corpore post multas infirmitates ad inferna perducunt. Meritoigitur contra gulam et gulositatem et ingluviem ut eas vincas opponeredebes tenperantiam cum suis speciebus, que sic diffinitur:

[Caput XII.]

De tenperantia.

"Tenperantia est dominium rationis in libidinem et alios motus et inportunos,"et habet in se tenperantia species novem, videlicet: parsimoniam, modestiam,verecundiam, pudititiam, moderantiam, abstinentiam, honestatem, parcitatem,sobrietatem. Parsimonia est scientia vitandi sumptus et cultus supervacuos,aut ars res familiari moderate utendi. "Modestia est motum et cultum etomnem namque occupationem citra excessum et ultra defectum sistere." "Verecundiaest," ut congrue dicetur, est

in gestu et verba honestatem servare. Pudititia est dominio rationisrevocare. Abstinentia est statum tempus prandendi non pervenire. Honestasnon lautiores cibos querere, nec in apparatu operam dare. Parcitas estmensuram refectionis non excedere. Sobrietas est excessum in potu cohibere.
Habeas itaque tenperantiam et alias predictas virtutes, que dicuntur speciestenperantie et gulositatem vinces ac superabis.

[Caput XIII.]

De paciencia et impacientia.

Paciencia vero arma tua portet ita quod per pacientiam ea que mutarinon possunt, tollerabiliter sustineas, et iacula verborum iniuriarumquetollerabilium et miseriarum que vitari non possunt equo animo feras. Scriptumest enim, "Feras, non culpes, que mutari non possunt." Et alibi, "Qui enimcommutari non potest metuitas vivere quieto animo nequid."

Ad pacienciam ergo in hiis quasi ad portum recurrere debes. Nam dixitSocrates, "Paciencia est portus miseriarum." Paciencia utroque occultashabet divitias;" "paciens enim et fortis se ipsum felicem facit," et "doloricuiusque remedium est paciencia," ut a sapientibus scriptum est enim. Etcerte plus dicitur valere paciencia omnibus alijs virtutibus; unde versus:

Nulla valet tantum virtus paciencia quantum.
Unde eciam dicitur, "Virtus vidua est, quam non paciencia firmat." Et Catodixit,
Maxima enim morum est semper paciencia virtus.
Et certe non bene doctus est qui bene pati non potest, Salomone dicente,"Doctrina viri per pacienciam eius cognoscitur, et gloria eius est iniquapretergredi." Et alibi, "Qui paciens est, multa gubernatur prudentia: quiautem impaciens, exaltabit stultitiam suam." Et alibi, "Vir iracundus provocatrixas: qui paciens est, mittigat suscitatas." Et iterum, "Qui impaciensest, sustinebit dampnum, et cum rapuerit, alliud apponet."

Per impacienciam namque immiset se quis quandoque rei ad se non pertinenti,quod est culpa simul et stultitia; quare regula iuris dicit: "Culpa estimmiscere rei ad se non pertinenti." Nam et Salomon in Proverbiis dixit,"Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit et impaciens commisceturrixe alterius." Unde idem dixit, "Melior est paciens viro forti, et quidominatur animo suo, expugnator est urbium." Licet alius sapiens dixit,"Veterem paciendo iniuriam, invitas novam." Et alius dixit, "Paciendo multavenient, que nequeas pati." Et diffinitur paciencia hic modo: "Pacienciavirtus contumeliarum et omnis adversitatis inpectus equanimiter portans;"vel "Paciencia est remedium iniuriarum," ut in Moralium Dogmatecontinetur, vel brevius: Paciencia est equanimis tollerantia illatorum.Et nota quod paciencia est species fortitudinis.

[Caput XIV.]

De fortitudine.

Que fortitudo habet in se species sex, videlicet: magnanimitatem, magnificentiam,securitatem, fidutiam, patientiam. Fortitudo est considerata periculorumsusceptio et diuturna laborum perpensio.

Magnanimitas est et dificilium rationabilis et spontanea aggressio.Manificentia est preclarorum consumatio. Securitas est incommoditates imminentesvel rerum cohoate affines non formidare. Fidutia est certa spes animi perducendiad finem rem coatam.
Patientiam supra descripta est. Constantia vero, ut et ibi dicetur, eststabilitas animi firma, et in bono proposito perseverans.

Habeas itaque simul cum patientia fortitudinem et omnes alias virtutespredictas que dicuntur species fortitudinis. Liberalitatem super tua dispensationefacias die noctuque opponas. Diffinitur autem liberalitas in MoraliumDogmate hoc modo:

[Caput XV.]

De liberalitate.

"Liberalitas est virtus animi benefactorum erogatrix, illam pro affectubenignitatem, pro effectu beneficitiam dicimus. Hec virtus tota in tribuendoconsistit. Quam liberalitatem non habent avari qui semper volunt accipereet nichil dare." Unde reprehensus fuit Scevola per Martialem qui dixit,

Scevola tu cenas apud omnes, te prope nullus.
Alterius siccas pocula, nemo tuum.
Aut tu redde vices, aut desine velle vocari.
Dedecus est semper sumere nilque dare.
Indulgentiam vero et remissionem semper tecum portes. Simplicitatem sempertuam amicam voces eamque senper tecum habere procures. Nam et leges eamamicam suam vocaverunt, et eciam Dominus homines simplices esse iussitdicens, "Estote prudentes sicut serpentes, et sinplices sicut columbe."

[Caput XVI.]

De pace.

Pax autem atque concordia tua iura pertractent, ita quod nichil cumscandalo vel bello exigas, si commode hoc fieri potest. "Pacem itaque cumhominibus habeas, cum vitiis bellum," ut quidam sapiens dixit. Nam et Apostolusin epistola ad Timotheum dixit, "Non coronabitur nisi qui legittime certaverit."Ut igitur coronam et pacem habeas, cum vitiis te certare oportet, et maximecum vitio impietatis. Impii enim pacem nullatenus habere possunt, Ysaiatestante qui ait, "Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest,reddundant fluctus eius in conculcationem et lutum. Non est pax, dixitDeus meus, impiis." Et si cum vitiis ita certaveris, legemque Dei dilexeris,pacem multam habebis, propheta testante qui ait, "Pax multa diligentibuslegem tuam, et non est illis scandalum." Dei timorem rudibus preesse studeas,eosque Dei timorem instruas, fidem vero et speciem et caritate in pectoretuo semper habeas. De quibus satis supra tibi scribere curavi.

[Caput XVII.]

De constantia.

Contra levitatem et imbecilitatem animi constantiam viriliter opponas.De qua Tullius dixit, "Nichil est quod tam deceat, quam in omni re gerendacapiendoque consilio servare constantiam." Inde et Cato dixit,

Constans et lenis, ut res expostulat, esto:
Temporibus mores sapiens sine crimine mutat.
Que quidem constantia in Moralium Dogmate ita diffinitur: "Constantiaest stabilitas animi firma et in proposito perseverans."

[Caput XVIII.]

De prudentia.

Prudentia denique actionem tuam contemplationemque tuam et omnia dictafactaque tua disponat et regat atque gubernet. Nam ut ait Cassiodorus,"Superavit cuncta infatigabilis et expedita prudentia." Que prudentia sicdescribitur: "Prudentia est rerum bonarum et malarum utrarumque discretio,"cum electione boni et fuga mali. Que quidem prudentia ad beatam vitam satisest, secundum Senecam epistolarum dicentem,

Qui prudens est, temperans est et constans est; qui inperturbatusest sine tristicia est; qui sine tristitia est beatus est: ergo prudensbeatus est, et prudentia ab beatam vitam satis est.
Si vis ergo cum prudentia beate vivere, esto prudens, constans, et temperans,et imperturbatus, sine tristitia.

Et nota quod prudentia habet sub se species sex, scilicet: rationem,intellectum, providentiam, circumspectionem, cautionem, docilitatem. Quidsit ratio, supra diffinitum est. Intellectus est speculatio veri.

Providentia est presens notio futurorum pertractans eventum. Circumspectioest contrariorum vitiorum cautela. Cautio est discernere a virtutibus vitijaspeciem virtutum preferentia. Docilitas est virtus docendi imperitos.
Itaque si prudentiam habueris, eciam alias predictas virtutes que speciesprudentie dicuntur tecum portabis. Et si vis prudentiam exercere, cum providentiain futura prospectum intende. Et que possunt contingere animo tuo cunctadispone. Unde Cato dixit,
Prospice qui veniunt hos casus esse ferendos;
Nam levius ledit quicquid previdimus ante.
Et iterum,
Quod sequitur specta quodque minet ante, videto.
Et alius dixit, "Iacula previsa minus feriunt." "Nichil itaque tibi subitumsit, sed totum ante porpenses." Nam ut Seneca De Formula Honeste Vitedixit, "Qui providus est, non dicit ╬non putavi hoc fieri;╠ quia non dubitat,sed expectat; non suspicatur, sed cavet." Et alibi in epistolis dixit,"Nichil autem ordinatum est quod precipiatur et properat providentiam.""Itaque tua," secundum Senecam,
futura provideat, preterita recordetur, presentia ordinet. Nam quinichil de preterito cogitat, perdit vitam; qui nichil de futuro premeditatur,in omnia incautus incidit. Omnia proponas autem in animo tuo et mala futuraet bona, ut illa sustinere possis: ita moderari.
Cuiusque facti causam require, et cum initia inveneris exitus cogitabis.

[Caput XIX.]

De initio.

Initium namque vehementer in inspiciendum est sicut per leges: "Uniuscuiusquerei potentissima pars est principium." Et uniuscuiusque contractus initiumspectandum est. Ita et in omnibus alijs negotijs diligenter circumspiciendasunt. Nam ut Salustius ait, "Omnia mala exempla orta sunt ex bonis initiis."Et quia ut dixit Ihesus Syrac dixit, "In omnibus bonis duplitia mala invenies,"prudenter et cum deliberato consilio in initia pertractabis. "Prudentisenim proprium est consilia examinare, et non cito credulitate ad falsaprolabi."

Nam si in bonis initiis periculum est propter duplicia mala, multo maiuspericulum in aliis tibi rebus male inceptis versatur. Nam ut in decretislegitur, "Vix bono peraguntur exitu que malo sunt inchoacta principio."Et sic eciam Pamfilius dixit,

Principium finemque simul prudentia spectat.
Rerum finis habet crimen et omne decus.
Verbi principium, finemque circumspice verbi,
Ut melius possis premeditata loqui.
Et Seneca in epistolis dixit, "Facilius est initia vitiorum prohibere quaminpetum regere." Et alibi, "Facilius est initia excludere quam admissaconprimere."

Nisi enim initia malorum conprimas, mala crescunt et modum non servant.Quare idem Senaeca dixit: "Nunquam pernitiosa servant modum: initia enimin potestate nostra sunt: de eventu fortuna iudicat." Et Martialis Cocusdixit,

Spina recens et parva tibi, Sejane, putanda,
Dum rudis et parva est culpa putanda tibi;
Firmat humi spinam robusta et plurima radix,
Mens assueta malo, firmus heret ei.
[Caput XX.]

De tristicia.

Circa prudentiam eciam illud nota quod si bene prudens fueris, tristiciamhuius seculi ab animo tuo penitus fugabis. Nam Salomon ait, "Sicut tineavestimento et vermis ligno, ita tristicia nocet hominis cordi." Et iterum,"Non contristabit iustum quicquid ei acciderit; impii autem replebunturmalo." Et Ihesus Sirac dixit, "Multos enim occidit tristicia, et non estutilitas in illa." Et alibi idem dixit, "Animus gaudens floridam vitamfacit, spiritus tristis exicat ossa." Et Seneca in epistolis dixit, "Nichilest stultius quam famam captare tristitie et lacrimas approbare;" "Nichilenim sapienti viro accidere potest, quod eum contristet: stat rectus subquolibet pondere." Et alibi idem dixit, "Nulla res citius ad odium venitquam dolor; recens dolor libenter ad se consolatorem inducit, inveteratusvero deridetur, nec inmerito: aut enim simulatus est aut stultus." Et Pamfiliusdixit,

Ut graviter doleat, non pertinet ad sapientem,
Cum dolor ad dominum premia nulla ferant.
Unde alibi idem dixit,
Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?
Acquirit gemitus premia nulla tuus.
Tenperet ergo tuum modus et prudentia fletum;
Terge lacrimas tuas; prospice quid facias.
Et eciam supradictis Seneca dixit, "Non afligitur sapiens liberorum velamicorum amissione: enim animo fert illorum mortem quo suam expectat.""Malo enim, ut relinquas dolorem quam ab illo relinquaris: et quam primumid facere desiste, quod, eciam si voles, diu facere non poteris." Undequidam sapiens nuntiata sibi filii morte inquid, "Cum enim genui moriturumscivi."

Si ergo moriantur amici tui, non eos plorabis. Nam ut idem ait, "Necsicci sint oculi amissio amico nec fluant: lacrimandum est, et non plorandum."Servias itaque amicis tuis in vita sua, et eos repara, si potes. Nam utidem ait, "Sanctius est amicum reparare quam flere." Et temperatus tamenfletus inter tristes non est prohibitus immo census, secundum beatum Paulumqui dixit in epistola prima ad Romanos, "Gaudete cum gaudentibus et fletecum flentibus," et cetera. Et eciam secundum Cassiodorum, "Piaculum quoddamest inter tristes velle gaudere." Et eciam Tullius De Amicitia dixit,"Proprium est animi bene constituti, et letari bonis rebus et dollere contrariis."

Ideo eciam repellere debes tristitiam huius seculi, quia ut beatus Paulusdixit in epistola secunda ad Corrinthos, circa medium: "Seculi autem tristitiamortem operatur. Que enim secundum Deum est tristitia, penitenciam in salutemstabilem operatur." Et ideo illam a te repellere non debes, sed potiusillam die noctuque studeas habere, quia postea "convertitur in gaudium,"ut Dominus in evangelio dixit. Unde Salomon ait, "Cor sapientum ubi tristitia,et cor stultorum ubi letitia." Et iterum, "Melius est ire ad domum luctusquam ad domum convivii."

Prudentia vero acquisita iustitiam tanquam tibi necessariam semper anteocculos habeas, illam diligendo et usque ad mortem pro illa pugnando. Dequa satis tibi supra dixi in titulo De Amore et Dilectione Rerum Incorporalium.

[Caput XXI.]

De verecundia.

Verecundia insuper tua facta dictaque decoret. Ait enim Salomon, "Antegrandinem preibit corruscatio; et ante verecundiam preibit gracia." Spesenim est salutis. Hominem obiurgat pudor certe quem non flectit, non frangittimor. Nam ut ait sapiens, "Ubicumque pudor, ibi et fides." Et qui timetverecundiam, timet contumeliam; raro accipit iniuriam. Nam et alibi dixit,"Sine verecundia nichil rectum esse potest, nichilque honestum." QuareSeneca in epistolis dixit, "Verecundia bonum est in adolescente signum."

"Pudor vero dimissus numquam reintegratur," ut idem ait. Que verecundiaet sic diffinitur: "Verecundia est in gestu et in verbo honestatem servare."Non tamen debet esse nimia verecundia. Nam ut ait quidam philosophus, "Tectaingenie debilitat verecundia, parva confirmat." Et nota quod si vitiispectus tuum purgaveris et illud predictis virtutibus aliisque undique armaveris,facillime poteris de activa vita ad contemplativam transire, et spirituambulando amorem presentis vite quos illaqueatos tenet contempnere.

[Caput XXII.]

De amore vite contempnendo.

Nam ut in Contemptu Mundi legitur,

Fallitur inscipiens vite presentis amore.
Sed sapiens novit, quantum sit plena dolore.
Quidquid formosum mundus gerit aut pretiosum,
Floris habet morem, cui dat natura calorem.
Mox ut siccatur, totus color annichilatur.
Postea nec florem monstrant, nec spirat odorem.
Regia maiestas, omnis terena potestas,
Prosperitas rerum, series longinqua dierum
Transiet absque mora, cum mortis veniet hora.
Quicquid ergo facies referas ad mortem. Nam ut Seneca in epistolis dixit,"Nichil eque produerit tibi ad temperantiam omnium rerum quam frequenscogitatio brevis evi." Operare igitur pro futuro seculo quasi minime sismoriturus, et pro presenti quasi semper victurus. Ut quidam philosophusdixit, "Non ergo ponas spem in longa vita, ne male vivas." Nam ut ait Seneca,"Male vivit qui semper vivere putat." Et Cato dixit,
Tempora longa tibi noli promittere vite:
Quocumque ingredieris, mors sequitur umbram.
Et alius dixit, "Non vivit, cui nichil in mente est, nisi ut vivat." Etquidam philosophus dixit, "Omnis itaque dies velud ultimus ordinandus est."

Et si forte spem posueris in longa vita, recordare frequenter, quodSeneca dixit, "In longa vita pulvis et lutum et pluvia." Sic in longa vitamulta sunt incommoda. Et recordare eciam omnia mundana transitoria foreatque caduca. Dicitur enim in Mundi Contemptu,

Mundi quid sit honor cur nunc tibi scribere conor?
Nosti quippe satis quia nil habet utilitatis.
Predia terrarum, possessio divitiarum,
Fabrica murorum, grandis structura domorum,
Gratia mensarum cum delitiis epularum,
Insignesque thori, cuppe siphique decori,
Resplendens vestis, que moribus obstat honestis,
Grex armentorum, spatios cultus agrorum,
Fertile vinetum, diversa vite repletum,
Gloria natorum, dilectio dulcis eorum,
Cuncta relinquitur, nec post hoc invenientur.
Quod breviter durat quis prudens querere curat?
Non metuens hominem, faciet mors aspera finem
Rebus mundanis, mendacibus et male sanis.
In mentem eciam habeas quod dici consuevit, "Omnia transibunt: nos ibimus,ibitis, ibunt." "Omne quod est genitum, tendit ad interitum." Omnia pretereuntpropter amare Deum.

Predictis itaque pensatis sapienterque cognitis, Salomon reputavit omniaque sub sole sunt vanitatem et afflictionem spiritus, et nichil sub solemanere, dicens:

Magnificavi opera mea, hedificavi mihi domos, plantavi vineas; feciortos et pomeria, consevi ea cuncti generis arboribus; extruxi mihi piscinasaquarum, ut irrigarem silvas lignorum germinantium, possedi servos et ancillas,multamque familiam habui, armenta quoque, et magnos ovium greges, ultraomnes qui ante me fuerunt in Ierusalem; coacervavi mihi argentum et aurum,et substantias regum et provintiarum; feci mihi cantores et cantatrices,et delitias filiorum hominum, sciphos, et urceos in ministerio ad vinafundenda; et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt: sapientiaquoque perseveravit mecum. Et omnia que desideraverunt oculi non negavieis, prohibui cor meum qui omni voluntate frueretur, et oblectaret se inhiis que paraveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.Cumque me convertissem ad universa opera que fecerunt manus mee, et adlabores in quibus frustra inundaveram, vidi in omnibus hiis vanitatem etafflictionem animi, et nichil manere sub sole.
Si ergo Salomon tam sapiens et qui ferre omnia bona quecumque excogitaripossunt habuit, et ea pro nichilo reputavit, nos alii miseri homines quiferre nulla habuimus eaque ipsa cum labore acquirimus, cum timore retinemus,cum tormento amittimus, quare in hiis inheremus et pro illis Deum creatoremnostrum relinquimus, simulque vittam amittimus eternam?

[Caput XXIII.]

De conversione ad Dominum.

Non itaque tardes converti ad Dominum, nec differas de die in diem.Nam ut quidam philosophus dixit, "Si gravatus fueris aliquo modo et facilepossis liberari, non expectes, quia dum expectabis liberari facilius, gravaberisamplius." Et eciam Ihesus filius Sirac dixit, "Nescit homo finem suum;sed sicut pisces capiuntur amo, et sicut aves conprehenduntur laqueo, siccapiuntur homines in tempore." Nam ut Marcialis dixit,

Vivendi recte fatuus procrastinat horam,
Castrina, cras semper dat mihi, numquam hodie.
Castrina lux accepta tibi, dum crastina lux est,
Dum venit, et nondum est; incipit esse, doles.
Das causas, tunc cras alius promittis, et ecce
Dum cras multiplicas, tempus et hora fugit.
Et licet in iudicando et in consiliis et in ira mora sit valde utilis,ut supra dictum est, in conversione tamen ad Dominum est mora multum periculosaet eciam quando mortifera. Et potest dici ut Ovidius epistolarum dixit,
Quecumque equor habet, quecumque pericula tellus,
Tam longe cause suspicor esse more.
Nec credas aliquem in monasterio, vel in aliis religiosis locis tantummodoposse salvari vel Deo servire; non enim religio est tam in loco terrenoquam in hominis corde. Nam cum Deus sit ubique, potest quilibet Deo servire.Quare Marcialis cuidam suo amico qui vocabatur Iovianus et qui causa serviendiDeo sepe mutabat loca dixit,
Cur adeo gaudes motu, Ioviane, locali
Tam sepe sallis an levis es?
Signat enim motum mentis mutatio tanta,
Quod non concordes, nec tibi convenias.
Pondus habe, stabis; sub pondere gleba quieta est,
Diripitur pulvis pro levitate sua.
Nec natura loci tibi recte iuvare donat,
Sed mens discreta propositique tenax.
Inde eciam Seneca epistolarum dixit, "Non convalescit planeta, que sepetransfertur." Et alibi, "Non multum ad tranquilitatem locus confert: animusest, qui sibi commendat omnia."

Queres enim sive tranquilitas sive quieto animo esse non potest. Undeidem dixit, "Nulla placida est quies, nisi quam ratio composuit." Nam "Interdumquies inquieta est;" nec est tranquillitas in ocio inconcusso iacere. Etalibi idem dixit, "Quid prodest mare traicere et urbes mutares et vitianon mutantur." Et eciam quidam alius philosophus dixit, "Bene vivere omniloco potes, nisi te ipsum destituas." Non ergo destituere vel delinqueredebes, sed animum et cor tuum et mentem tuam predictis virtutibus ornare,et non solum cor amandum est, sed eciam corpus tecum. Ait enim Apostolusin epistola ad Ephesios circa finem,

State succinti lumbos vestros in veritate, et inducti loricam iustitie,et calciate pedes in preparatione Evangelii pacis: in omnibus sumentesscutum fidei, in quo possitis omnia nequissimi tela extinguere: et galleamsalutis assumite: et gladium spiritus quod est verbum Dei.
Et non solum armis predictis est corpus amandum, sed eciam necessariisvestibus ornate induendum, et non negligendum, ne forte mens male conpositavideatur. Dixit enim Seneca, "Malus apparatus exterior male conposite mentisnuntius est." Ornatus autem sive cultus corporis modum non excedat. Aitenim Ovidius epistolarum,
Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti!
Fine coli modico forma virilis amat.
Inde eciam quidam sapiens dixit, "Quid est nequius aut turpius effeminatoviro?" Componas ergo primum mentem tuam et tecum consistas, non vacillandoet stabilitatem servando. Ait enim Seneca in epistolis, "Primum argumentumconposite mentis existimo posse consistere secumque morari." Inde eciamCato dixit,
Conveniet nulli, qui secum disidet ipse.
Postea vero cum bonis hominibus bene utaris, non solitarie vivendo, sedsemper bonam societatem affectando. Nam ut idem Seneca dixit, "Non potestaliquid bonum esse nisi cum homine." Et alibi, "Nullius boni sine socioiocunda possessio est." Si enim bonum socium semper tecum habueris minuspeccabis. Nam ut idem dixit, "Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturistestis assistat." Tu ergo cum peccare cupis, recordare quod Deus cum celesticuria te videt, tuique peccati testis et iudex est affuturus. Et eciamYsoppus dixit,
Sic adeo noli tibimet confidere soli;
Cuilibet ipse pari contempseris ut sociari.
Et Salomon dixit,
Melius est duo simul esse quam unum; habent enim emolumentum societatis.Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Ve soli, quia cum ceciderit, nonhabet sublevantem. Et si dormierint duo, fovebantur mutuo; unus quomodocalefiet? Et si quispiam prevaluerit contra unum, duo resistent ei; funiculustriplex difficile rumpitur.
Et Martialis quasi idem perversus dixit,
Emule, ve soli! quia dum cadit ipse, levantem
Non habet, in se ipso spem sibi conposuit.
Federa dum contempnit, dum spernit habere sodalem,
Perficit, ut sese nemo iuvare velit.
Cum socio socius partitur pondera furti,
Propria partitur vera fides socii.
Nescit amor vehemens, ad queque pericula rumpi,
Nec funis triplex rumpitur ex facili.
Forte quidem velles socium reperire fidelem,
Sed pravi mores zelus et ira negant.
[Caput XXIV.]

De vita activa et contemplativa.

Conversione ante ad Dominum a te facta, poteris de duabus viis unameligere, videlicet activam vel contemplativam vitam, de quibus hominesmulta cogitando pluresque valde dubitant quam eligere velint. Sed Tulliusde activa vita dixit, "Fructuosior autem hominum generi, et ad caritatemamplitudinemque aptior est vita eorum, qui se ad rem publicam et ad magnasres gerendas accomodaverunt. Et iterum de eadem Tullius dixit,

Magis est secundum naturam pro omnibus generibus, si fieri potest,conservandis aut iuvandis maximos labores molestiasque suscipere, quamvivere in solitudine non modo sine ullis molestiis, sed eciam maximis voluptatibushabundare, et omnibus copiis, ut excellas alios pulcritudine et iuribus.Quocirca optimo et splendidissimo quisque ingenio longe illam vitam huicanteponit. Ex quo efficitur hominem nature obedientem homini nocere nonposse.
Nam et alibi scriptum est, "Nichil est tam naturale quam consortem natureiuvare."

De vita autem contemplativa, que otiosa sive tranquilla dicitur, idemTullius dixit,

Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatemexpetentes a negotiis publicis se removerunt, ad ociumque perfugierunt;in hiis et nobilissimi phylosophi longique principes et quidam hominesseveri et graves nec populi nec principum mores ferre potuerunt, vixeruntquenonnulli in agris delectati re familiari sua, et eorum quidam contentisuo et parvo. Neutrorum contempnenda sententia est, sed facilior et tutioraliis gravis aut molesta vita est otiosorum.
Unde Ihesus Sirac dixit, "Filij, ne in multis sint actus tui." "Nec ventileste in omnem ventum." Nec omnis aura moveat te. Et Dominus in evangeliodixit Marthe que in actu erat et satagebat circa frequens ministerium,"Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum estnecessarium. Maria optimam partem elegit, que non auferretur ab ea." Quodideo dixit, quia in contemplatione erat circa pedes Deum et audiebat verbumIhesus. Et Apostolus dixit, "Nemo militans Deo implicat se secularibusnegotiis." Et ideo dixit quidam philosophus, "Qui vult mundum relinquere,videat ne aliquid teneat quod sit illius partium, quoniam tantundem valeret,ac si paleis ignem extingueret." Quare alius philosophus dixit, "Fide firmitermilitaveris, omnia tibi erunt prospera quocumque ieris." Et quidam aliusdixit, "Vende hoc seculum pro futuro et utrumque lucrabis." "Seculum enimhoc quasi pons instabilis: cuius introitus est matris uterus, et eiusdemmors erit exitus," ut alius philosophus dixit. Et ideo ait, "Quis potestin hoc seculo cum mutabile sit aliquid stabile habere, vel quis potestin hac vita aliquid durabile cum sint omnia transitoria habere?"

Hec tibi, fili karissime, de amore et dilectione Dei et proximi et aliarumrerum et de forma vite breviter et summatim scribere curavi, non tamenad plenum propter parvitatem mee scientie. Verum quia ut ait lex, "Quinon subtiliter factum tantum dat laudabilior est quam prius invenit." Tuinvocato Dei omnipotentis nomine ex ingenio ab eo tibi prestito hoc opusculumemendabis et augere studebis, et cum dederit tibi gratiam vitam mutabis,et vitia et peccata ita vinces, atque fugabis, ut merito Vincentius valeasnuncupari. Viriliter ergo age confortetur cor tuum et sustine Dominum etad regnum celorum satage pervenire. Ad quod ille nos conducat qui sinefine vivit et regnat. Amen.

Explicit liber de amore et dilectione Dei et proximi et aliarum rerumet de forma vite, quem Albertanus causidicus Brixiensis de hora SancteAgathe compilavit ac scripsit, cum esset in carcere domini imperatorisFrederici in civitate Cremone. In quo positus fuit cum esset capitaneusGavardi ad defendum ipsum ad utilitatem communis Brixie, anno Domini millesimoducentesimo trigessimo octavo, de mense Augusto in die Sancti Alexandro,quo obsidebatur civitas Brixie per eundem imperatorem indictione. Rubrica.


This text copyright © 1980 Sharon Lynne Hiltzand copyright © 2000 Sharon Hiltz Romino

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page