[an error occurred while processing this directive]
ALBERTANO OF BRESCIA

DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE LIBER II



De amore proximi et dilectione liber.

Habito tractatu de amore Dei et dilectione ipsius, tractandtum est deamore et dilectione proximi, que illi coheret et sine qua Dei amor haberinon potest. Ut sanctus Iohannes in epistola sua dixit, "Et omnis qui diligitfratrem, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novitDeum: quoniam Deus caritas est." Et alibi eciam dixit,

Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum odit, mendaxest. Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum, quem non videt, quomodopotest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo: qui diligit Deum diligatet fratrem suum.
Et beatus Paulus dixit, "Qui diligit proximum, legem implevit." Et a sapienteeciam dictum est,
In tribus placitum est spiritui meo, que sunt probata coram Deo ethominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et uxor sibi consencientes.Tres autem species odivit anima mea: pauperem superbum, divitem mendacem,et senem fatuum et insensatum.
Et eciam cum Dominus dixisset, "Diligens Deum tuum ex toto corde tuo, etex tota anima tua, et ex tota mente tua," statim subiunxit, "Et proximumtuum, sicut teipsum," dicens, "In hiis duobus mandatis tota lex pendet,et prophete." Diligas ergo proximum sicut te ipsum, ut istud "sicut" notetsimillitudinem et non quantitatem. Nemo enim potest tantum alium diligerequantum ad ipsum diligit; sufficit enim si diligis proximum ad id ad quodte ipsum diligis, id est, ad vitam eternam.

Omnes ergo homines generaliter et universaliter in proximo sunt diligendi.Nam voluntatem debes habere et eciam in actu prout potes complere ut hominesboni sint et Deo serviant, et bona opera in paradisum vadant. Recto igituramore omnes diligas, non pravo. Amor enim alius est rectus qui diciturcaritas, de quo supra dixi in titulo De Amore et Dilectione Dei;alius vero pravus, qui cupiditas potest nuncupari. De quo Valterius tractavitillumque difinivit dicens:

Amor est passio quedam innata procedens ex visione et inmoderata cogitationeforme alterius sexus, ob quam quidem aliquis super omnia cupit alteriuspotiri amplexibus, et omnia de utriusque voluntate in ipsius amplexu amorisprecepta conpecti.
Diligas ergo homines in bonum et non in malum. Nam Apostolus dicit, "Nolivinci a malo, sed vince in bono malum." Et alibi in epistola ad Romanos,"Unusquisque vestrum proximo suo placet in bonum."

Qui enim diligit alium consentiendo malo non illum diligit, sed pociusodit, se ipsum dampnat. Bis enim peccat qui peccato obsequium accommodat,qui enim peccat, ut sanctus Prosper dixit, "Homines sic sunt diligendi,ut erores non diligantur." De amore igitur hominis in hominem dic ut pleniusnotavit Augustinus in sermone suo qui legitur in Dominica post Pentecostem,qui sic incipit "Non solum in novo," et cetera.

[Caput I.]

Unde oriatur amor et qualiter.

Et nota quod amor ad modum cristali oritur, coagulatur, vel gelatur,zelatur, in amicitiam convertitur, et per bonam conversationem et longamconsuetudinem quasi in naturam deducitur, adeo ut quasi lapis clarus efficiatur.Amor hominis velud lacrima ab oculis oritur et in pectus cadit. Orituret quandoque ab auribus. Nam si audieris tibi filium esse natum quem nunquamvidisti, per solum auditum aurium concipitur amor in corde tuo, ut eumincipias diligere. Idem eciam est cum de aliquo bono homine multa bonaaudis, vel servitia ab eo percipis. Concipis enim amorem per aures ad illumdiligendum. Coagulatur autem et celatur itaque in amicitiam convertiturper fidem, per convivium, per locutionem sive loquelam, et per bona servitiainvicem data et accepta.

Per fidem coagulatur, secundum Senecam qui ait, "Amici fides coagulatumest amicitie, sapientia firmamentum." Per convivium autem inter bonos hominescoagulatur amor, ut dixit quidam sapiens: "Convivium est coagulum amicitieinter bonos; inter malos autem discensio." Unde dixit Seneca in epistolis,"Ante circumspiciendum est cum quibus edas et bibas, quam quid edas etbibas. Epulatio sine amico leonis ac lupi vita est."

Superbo oculo et insaciabili corde cum hoc non edebam, licet autem sitconvivium coagulum amicitie. Non tamen frequentandum est multis rationibus,et quia in convivio multi mali homines quandoque congregantur, et quiadiscensiones maxime inde quandoque oriuntur, et quia superfluitates multeillic fiunt, et quia per convivia frequentia substantia hominum valde minoratur.Unde Salomon dixit, "Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivare."Et Cato dixit, "Raro convivare."

Per locutionem autem bonam coagulatur amor et in amicitiam cadit. Undequidam sapiens dixit, "Principium amicitie est bene loqui; maledicere veroexordium inimicitiarum." Et eciam Pamfilius dixit, "Excitat et nutrit facundiadulcis amorem." Per bona autem obsequia invicem data atque recepta, zelaturamor et cadit in amicitiam. Et efficitur homo zelosus, unde dicitur: "Zelosusdomus tue comodit me." Et alibi, "Noli emulari in malignantibus, nequezela eris facientes iniquitatem." Quare Regula Amoris dicit, "Quinon zelat, amare non potest," et: "Ex vera zelotypia affectus semper cressitamandi mutua."

Per mutua eciam servitia invicem data atque recepta, acquiritur amicitiaet conservatur et retinetur. Unde dici consuevit, "Audio sic dici: dandoretinentur amici." Et Cato dixit,

Obsequio quoniam dulces retinentur amici.
Ne dubitas cum magna petas impendere parva:
His etenim rebus coniungit gratia caros.
Et alibi, "Dapsilis interdum notis caris amicis."
Quod donare potes, gratis concede roganti!
Nam recte fecisse bonis, in parte lucrorum est.
Et Terentius dixit, "Obsequium amicos, veritas odium parit." Si enim abamico tamen modo sumpseris, nunquam illi tribuendo, illius amicitiam meritoperdes. Cum autem semper dampna suscipiat, nunquam autem lucra amicus enimutilitatis causa assumitur, et si parte semper dampna patitur. Tua amiciipsi non placebit. Nam ut dixit philosophus, "Qui utilitatis causa assumptusest, tamdiu placebit quamdiu utilis fuerit." Et certe si amicus tibi sepedederit, decuit te illi reddere. Unde quidam philosophus dixit, "Beneficiumsepe dare, docere est reddere." Licet enim Seneca epistolarum dixit, "Beneficiorumusum gratum homines esse putant: illa crescunt mora et tanto plus solvendumest, quanto tardius. Ingratus est, qui beneficium reddit sine usura."

Sed licet beneficia per moram crescant; non tamen congrua mora in hiisest reprehendenda. Nam dixit quidam philosophus, "Tene rectam iustitiaminter homines, et diligunt te; et non properes ulli reddere mutuum bonivel mali, quia diutius expectabit te amicus et diutius timebit te inimicus."Reddere debes ergo beneficium amico cum usuris si potes. Alioquin in memoriafrequenter habeas beneficium tibi collatum, et benefactorem inde collaudes.Ait enim Seneca, "Satis magna est usura pro beneficio memoria." Et eciambenefactorem reverearis et timeas. Nam ut idem ait, "Optime positum estbeneficium, ubi meminit, qui accipiunt."

Et diligenter caveas, ne reddeas malum pro bono, sive beneficio, quodesset iniquum nec tollerandum a Deo. Nam ut Salomon in Proverbiis, "Quireddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius." Et si nunquam amicotribuis, iniuste postea ab eo petis. Et alibi dicitur, "Beneficium quidare nescit, iniuste petit." Immo eciam in odium cadit. Ut Seneca dixit,"Nullum est odium perniciosius quam beneficii violati pudere."

Libentius enim debes beneficium reddere, quam de novo recipere. Indeeciam idem Seneca dixit,

Errat, qui beneficium accipit libentius quam reddeat: quanto ilariorest qui solvit quam qui mutuat, tanto debet esse ylarior, qui se maximohere alieno accepti beneficii exhonorat, quam qui maximo obligatur.
Qui enim de accipiendo cogitat, oblitus est accepti. Nec est amicitia,sed negotiatio, que ad commodum accidit, que quod consuecutura sit, spectat.Quare dictum est, "Dignus decipi qui de recipiendo cogitat dum dat." Quodsi reddere beneficium factis non potes, saltem per confessionem beneficiiretribue. Nam ut ait idem Seneca, "Interdum autem solutio est beneficiiipsa confessio." Que negatio autem beneficii ad malignitatem et ingratitudinemspectat. Unde quidam philosophus dixit, "Benefactum qui denegat, coramoculis omnia cernentis se accusat."

De quibus beneficiis et servitiis dandis et recipiendis plenius notaibidem in titulo De Retinendis Amicis. Placeat autem tibi alteriusamicitiam et amici commodo conservare et non cum alterius incommodo sivesit amicus sive inimicus. Nam ut ait Tullius De Officiis, "Nequedolor, neque mors, neque aliud, quod extrinsecus homini accidere possit,tam est contra naturam, quam ex alieno incommodo suum augere commodum."Unde Seneca dixit, "Satius est sua mala quam aliena tractare." Et alibi,"Miserius est nocere quam ledi."

Per bonam autem conversationem et longam consuetudinem in naturam convertitura Deo, ut quasi lapis efficiatur, quia consuetudo est altera natura. Sicutenim aqua funtis et putei assidua et longa consuetudine semper melior efficitur,ita amor inveteratus semper novo melior invenitur. Unde Ihesus filius Siracdixit, "Vinum novum et amicus novus; invetrescant, et cum suavitate bibesillud." Et alibi, "Amicum tuum et amicum natris tui non derelinquas; novusenim non erit similis illi." Et nota quod sicut antiqua amicitia per longamconsuetudinem in habitum mentis sumpta ita congelatur quod quasi lapisclarus efficiatur, ita ira inveterata odium dicitur, et odium inveteratuma Deo in naturam convertitur. In inimico antiquo numquam confidere possis.Unde quidam philosophus dixit, "Ne associes te inimicis tuis, cum aliospossis reperire socios; que enim mala egeris notabunt, que vero bona fuerint,deviabunt." Plus vero dixit alius philosophus, videlicet: Ignotos quasiinimicos esse vitandos et in eis non esse confidendum ante cognitionem.Ait enim:

Non aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum prius agnoveris! Si quisquamtibi in via ignotus se associaverit iterque tuum investigaverit, dic tevelle longius ire quam disposueris; et si detulerit lanceam, vade ad dextram;si ensem, ad sinistram.
Salomon vero de inimio antiqua dixit, "Inimico antiquo ne credas in eternum;et si humiliatus vadat curvus." "Ne credas ei; captus enim utilitate, nonamicitia, revertitur voluntate, ut capiat fugiendo, quod non potuit persequendo."Et alibi, "In oculis tuis lacrimabitur inimicus, et si viderit tempus,non satiabitur sanguine tuo." Quare Seneca dixit, "Pro amico potius occidiexpedit, quam cum inimico vivare." Et eciam Ysoppus dixit,
Ne confidatis secreta nec his retegatis,
Cum quibus egistis pugne discrimina tristis.
Et alibi idem dixit,
Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosi,
Prorsus et hostilia tibi sit persuasio vilis.
Fraude necis dire, nec sic videare perire.
Nam et quidam philosophus dixit, "Cum inimico nemo tute in gratiam redit."Quia ut ait Seneca, "Numquam ubi fumat diu ignis deficit vapor," enim odiisemper latet in pectore inimici. Et odium secundum Tullium est venenumamicitie, quare amicitia eius vel gratia quesita, de facili non bene potestdurare. Et alius dixit, "Inimici ad animum nulle preces conveniunt."

[Caput II.]

De incommodis amoris pravi.

Et nota quod amoris multa sunt incomoda, si in pravam partem inclinet.Nam ut ait Seneca, "Semper in amorem causa dampni quere." Et alius dixit,"Cum amas, non sapies; cum sapies, non amabis." Et Regule Amorisdicunt, "Minus dormit et edit, quem amoris cogitatio vexat." Et: "Quilibetamantis actus in coamantis cogitatione finitur." "Verus amans nil beatumcredit nisi quod cogitet coamanti placere." Et: "Amor nil posset amantidenegare." Et: "Non solvet amare, quem nimia voluptatis habundantia vexat."Et: "Amans coamantis solatiis satiari non potest." Et: "Amorosus et omnisconsuevit amans in coamantis aspectu pallescere." Et: "In repentina coamantisvisione contremescit amans." Et: "Verus amor assidua sine intermissionecoamantis ymaginatione detinetur." Et poeta dixit, "Res est solliciti plenatimoris amor."

Hiis itaque pensatis et multis aliis que vix possent enarrare vel cogitari,Ovidius epistolarum appellat amorem orbum et non videntem dicens,

Victa precor genibusque tuis regalia tendo
Brachia quid deceat, non videt ullus amans.
Et lex vocat amorem furiosum dicens, "Amoris furore nichil est vehementius;quem retinere perfecte est philosophie." Retinere ergo amorem tuum et restringeredebes, ne amor qui rectus esse debet pravus efficiatur.

Sicut enim puer nisi per virgam et baculum castigaretur, stultus fieret,ut ait sapiens: "Stultitia colligata est in corde pueri, virgula et baculusfugabunt eam." Et propheta eciam dixit, "Virga tua, et baculus tuus, ipsame consolata sunt. Ita amor nisi restringeretur efficeret vagus, et incupiditatem et in libidinem caderet, que vitia non sunt immitanda, sedpenitus fugienda." Nam dixit sapiens, "Post concupiscentias tuas non eas,"in derisum inimicorum tuorum. Et alius dixit, "In bello corpora hominumgladiis, in pace voluptatibus vulnerantur." Ovidius dixit,

Utile propositum est sevas extinguere flammas
Nec servum vitii pectus habere tuum.
Amorem autem tuum non bene restringere potes quando oriatur. Primus enimmotus amoris qui per oculos et aures oritur in nobis non est. Primi notaquod motus, id est, motus qui oriuntur a quinque sensibus Ď hoc est a visu,auditu, gustu, odoratu, et tactu Ď, in nobis non sunt, sed in Domino quiprestitit nobis illos sensus. Nam eo ipso quod vides vel audis rem placabilem,moveris ad illam diligendam. Quare Seneca dixit, "Nec mortem effugere,nec amorem quisquam potest." Restituere tamen potes motum illium, ne amorin amicitiam malam convertatur. Et licet dixerim ortum amoris non beneposse restringi, restringitur tamen quandoque avertendo oculos ne videantvanitatem, ut ait propheta, "Averte oculos tuos, ne videant vanitatem."Nam ut ait Tullius, "Non solum manus, sed eciam oculos abstinentes oportethabere."

Abstinendo aures ne de amore prava audiant ad similitudinem aspidissurdi obturantis aures suas, que que non exaudiet vocem incantantium etvenefici incantamentis sapienter. Et abstinendo linguam ne de amore pravaloquatur. Nam ut Apostolus, "Turpia coloquia bonos mores corrumpunt." Etquidam sapiens dixit, "Sermo luxurie argumentum est luxurie." Et Senecadixit, "A verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum impudentiamnutrit." Et Socrates dixit, "Que facere turpe est, et nec dicere honestumputo."

Nec eciam putes te turpia et inhonesta facere posse. Nam ut ait lex,

Que facta pietatem vel extimationem vel verecundiam nostram ledunt,et ut generaliter dicam, que contra mores fiunt, nec nos facere posse credendumest quoque animo fiant.
Nam ut dixit quidam philosophus,
Nichil interest, quo animo facias, quod facere vitiosum est;
Nam facta cernuntur, animus non videtur.
Amori ergo tuo frenum imponas, eiusque habenas taliter retineas ut si amortuus ab oculis ortus te scandalizat, verbum Domini observes, qui dixit,"Si occulus tuus scandalizat te, abscide eum, et prohice abs te." Imperaergo occulis tuis ne pecceant. Nam ut dixit sapiens, "Nichil peccant occuli,si oculis animus imperat." Alioquin insaciabiles essent oculi; nam dixitsapiens: "Infernus et perditio non implebuntur: similiter et oculi hominuminsatiabiles."

Amorem itaque tuum occulis et auribus et lingue et animo imperando taliterrestringas ac domes ut non efficiatur pravus, nec convertatur in amicitiamstulti, vel insipientis, nec in amicitiam avari, vel cupidi, vel perversi,vel superbi, vel fatui, sive loquacis et linguosi, vel iracundi. Et utgeneraliter dicam, omnium malorum hominum amicitia districta est penitusevitanda.

[Caput III.]

De amicitia stulti vel insipientis vitanda.

Amicitia stulti vel insipientis ideo non est amplectenda, quia stultialiena vitia cernunt et suorum obliviscuntur. Unde quidam philosophus dixit,"Proprium est stultitie aliena vitia cernere, suorum oblivisci." Et quiacogitationes Dei non intelligit, ut ait propheta: "Vir insipiens non cognoscit,et stultus non intelliget hec." Nec recipiunt stulti correctionem, sedvie sue inherent. Unde sapiens ait, "In auribus inscipientium ne loquaris,quia despicient doctrinam eloquii tui." Et alibi, "Via stulti recta estin occulis eius, sapiens autem audit consilia." Et alibi, "Noli arguereirrisorem, ne te oderit: argue sapientem, et diliget te." Et alibi, "Sicontuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non aufereturab eo stultitia." Et alibi, "Cor sapientis in dextera eius, et cor stultiin sinistra eius. Sed in via stultitie ambulans, cum ipse insipiens sit,omnes stultos extimat." "Qui cum sapientibus graditur sapiens erit. Amicusautem stultorum similis efficietur." Et alibi, "Non decet stultum verbaconposito, nec principem labium mentiens." Et alibi, "Vir sapiens si cumstulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem."Et alius dixit, "Cum irrisore consortium non habeas: loquele eius assiduitatemquasi toxica fugias. Societas enim eius, tui laqueus fit alternaque affabilitasdespectio."

Nec eciam potes cum stulto congrue loqui: non enim rationi alicuiusattendit, nec auditum alicui prebet; quare si cum eo loqueris perdis verba.Nam ut ait Ihesus filius Sirac, "Qui narrat verbum non attendenti quasiqui excitat dormientem a gravi sompno. Cum dormiente loquitur, qui narratstulto sapientiam, et in fine narrationis dicet: Quis est hic?" Unde alibiidem dixit, "Ubi non est auditus, non effundas sermonem, et importune noliextolli in sapientia tua." Importuna est narratio tua quando non prebeturtibi auditus, que est quasi musica in luctu. Unde idem ait, "Musica inluctu importuna narratio."

Nec eciam potes commode vivere cum stulto, quia tota vita eius pro luctureputatur. Unde Ihesus filius Sirac dixit, "Luctus mortui septem diebus;fatui et impii, omnes dies vite illorum." Et non solum vitare debes colloquiumstulti, sed eciam ipsi stulto silentium imponere si commode hoc facerepotes, secundum verbum Salomonis qui ait, "Iudicium determinat causas,et qui imponit stulto silentium iras mitigat." Insuper eciam per datuminsipientis amicitiam eius perdis, nec retinere illam potes. Unde ait Ihesusfilius Sirac, "Datus insipientis non erit utilis tibi; pauca dabit, etmulta improperabit. Oculi enim illius septemplices sunt." Inde eciam SenecaDe Beneficiis dixit, "Numquam improbe spei quod datur satis estet maiora cupet quo maiora venerunt."

Et eciam multis rationibus amicitia stulti respuenda est. Nam ut vulgodicitur, "Melius est collo portare stultum quam ei ostendere viam: licetstultus difficile portetur." Nam ut idem ait, "Arenam, et salem, et massamferri facilius est portare quam hominem inprudentem, fatuum, et impium."Et alius sapiens dixit, "Expedit magis urse occurrere raptis fetibus, quamfatuo confidenti in stultitia sua." Non enim poteris stultum corrigere.Citius enim te in suam stultitiam seducent, quam de tua sapientia aliquidcapet. Omnes stulti et insipientes mali sunt, et malivolus animus abditosdentes habet. Et in malivolam animam non intrat sapientia, quare dixitquidam philosophus: "Dulcior est sapienti aspera vita inter sapientes quamdulcis vita inter insipientes."

Et non habeas pro magno amicitiam stulti, quia non est permanens. Pluseciam dico tibi: Non habeas amicitiam sapientis viri cum stultis et leccatoribuseducati. Nam ut ait quidam philosophus, "Melior est societas simplicisinter sapientes nutriti, quam prudentis cum leccatoribus educati." Et licetstultus sit dives et fortunati, non tamen eius districtam amicitiam habereprocures. Ait enim Tullius De Amicitia, "Nec quicquam insipientefortunato intollerabilius potest fieri."

[Caput IV.]

De amicitia avari vel cupidi vitanda. Rubrica.

In te amicitiam autem avari vel cupidi amor tuus converti non debet,quia cum avaricia, secundum Apostolum, sit "radix omnium malorum," et abavaro nulla bona possunt oriri. Avarus enim nisi cum moritur nil rectefacit. Unde eciam Martialis Cochus dixit,

Non sibi non aliis prodest dum vivit avarus,
Et prodest aliis et sibi dum moritur.
Et alius philosophus dixit, "In nullo avarus bonus est, in se pessimus."Et alius dixit, "Pecunia non satiat avarum, sed irritat." Et certe avaroDeus ipse non sufficit, unde Augustinus dixit: "Quid avarius est illo quemei Deus ipse non sufficit?" Et nota quod avarus semper habet manus porrectasin accipiendo, clausas vero in dotes dando, et tribuendo vel retribuendo,contra dictum filii Sirac qui ait, "Non sit porrecta manus tua ad accipiendum,et ad dandum collecta." Quare non est dignus amore vel amicitia, unde RegulaAmoris dixit, "Amor semper consuevit ab avaritie domiciliis exulare."Et alia Regula dixit, "Probitas sola quemque facit amare."

Quam probitatem certe avarus nullus potest habere, nec eciam potestavarus nancisci honorem avaritia obstante. Unde quidam dixit,

Nec sol splendorem nec thus prestabit odorem,
Cum per avaritiam fuerit quis nactus honorem.
Indignus est enim avarus habere honorem vel dignitatem, et apud eum essetloco ignominie. Nam ut ait Seneca, "Loco ignominie est apud indignum dignitas."Et iterum, "Honos honestum decorat, inhonestum notat." Et merito respuendaest amicitia avari, quia ut ait Ihesus filius Sirac: "Avaro nichil scelestius.Quid superbit terra et cinis? Nichil est iniquius quam amare pecuniam."Avarus sibi namque malus et nullum diligit. Et ut ait sapiens, "Qui sibiipsi malus est, nulli alii bonus erit." Nam ut ait Seneca, "Avarus ipsecausa est sue miserie." Nam et sibi et aliis omnia denegat, quare idemait: "Negandi causa nunquam avaro deficit."

Nec eciam potest avarus securam vitam ducere, cum de re producenda nimiscogitet, eodem testante qui ait, "Nulli potest secura vita contingere quide re producenda nimis cogitat." Et eciam miser est semper avarus, cumsua ei semper videantur parva et non ampla. Nam ut ait idem, "Si alicuisua non videntur amplissima; licet totius mundi sit dominus, miser est."Et: "Avarus nulli gratus est; ergo nec sibi." Nam ut ait Seneca epistolarum,"Nemo sibi gratus est qui alteri non fuit." Et sive dives sit sive pauper,avaritia et omne malum semper illum comitatur quemadmodum enim nichil refertutrum egrum in ligneo lectulo, aut in aureo colloces. Quocumque autem illumtranstuleris morbum suum secum transfert. Sic nichil refert utrum egeret avarus animus in delitiis aut in paupertate ponatur, malum suum illumsequitur, ita quod desunt inopie multa, avaritie omnia. Nam ut ait Senecain epistolis, "Avaritia paupertatem intulit, et multa concupiscendo omniaamisit." Nam is in ymo eget qui nimium cupit. Hoc enim percipitur ut hominesin animo et non in patrimonio putent esse divitias.

Et cum avarus non possit conprimere animum suum propter avaritiam, conturbatsecum morantes et domum suam. Unde Salomon ait, "Conturbat domum suam quisectatur avaritiam; qui autem odit munera vivet." Quare avari amicitiamerito est vitanda. Et nota quod avarus proprie dicitur in retinendo, cupidusin acquirendo. Multi enim sunt qui per nimiam cupiditatem multa enormiteracquirunt. Postquam autem acquisierint non sunt in retinendo avari, sedacquisita per cupiditatem largiter expendunt atque consumunt. Concupiscentiaenim mala est. Nam is nimio eget qui nimium cupit. Unde Dominus dixit,"Non concupisces rem proximi tui." Et beatus Iacobus dixit, "Unusquisqueenim temptatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde cumconcupiscentiam conceperit, parit peccatum: cum consummatum fuerit, generatmortem." Et eciam Apostolus in epistola ad Timotheum dixit, "Radix omniummalorum est cupiditas." Et in tantum cupiditas mala est, ut cupienti animonihil satis festinetur. Unde dici consuevit, "Cupiditati tarda est celeritas.""Omnes enim prave cupiditates porte sunt inferni, per quas itur ad mortem.""Que si aliter auferri non possent, ipsum cor evellendum esset." Quia nichilamat cupiditas nisi quod non licet. Quare Seneca, "Ferocissima cupiditaspestis est, que solet egenos facere quos capit, dum finem querendi noninvenit." Nam ut idem ait, "Altera cupiditas ex fine alterius nascitur."Unde ait, "Fortior est qui cupiditatem vincit, quam qui hostem subicit."Inde eciam Tullius De Senectute dixit,

Nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus a naturadatam, cuius voluptatis avide libidines et temere et effrenate ad pociendumincitatur. Hinc patrie proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinccum hostibus clandestina colloquia nasci.
Dicebat,
Nullum denique scelus, nullum facinus malum esse, ad quod suscipiendumnon libido voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne taleflagitium nullis aliis illecebris excitari nisi voluptatis; cumque naturahomini sive natura sive quis deus nichil mente prestabilius dedisset, huicdivino muneri ac dono nichil tam esse inimicum quam voluptatem. Nec enimlibidine dominante locum temperantie esse, nec omnino in voluptatis regnovirtutem posse consistere. Quocirca nichil esse tam detestabile tam pestiferumquam voluptatem, si quid ea, cum maior esset atque longior, omne animilumen extinguit.
[Caput V.]

De amicitia superbi vel perversi vitanda.

Amorem quoque tuum taliter compescas atque distringas, ut in amicitiamsuperbi vel perversi hominis nullatenus te constringat. "Superbis enimresistit, humilibus autem dat gratiam," ut sanctus Petrus in epistola suaprima dixit. Superbia enim homines servos facit et libertatem mentis tollit.Unde dixit sapiens, "Liber non est, quem superbus inflammat animus." Eteciam pacem tollit, ut Martialis Cocus ait:

Et heream pacem ventosa superbia tollit,
Atque tumor mentis, Maximiane, tibi.
Et Ihesus filius Sirac dixit, "Ubi fuerit superbia, ibi contumelia; ubiautem humilitas, ibi et sapientia." Et Salomon in Proverbiis ait, "Intersuperbos semper iurgia sunt; qui autem agunt cuncta cum consilio, reguntursapientia." Sicut autem Dominus angelos superbientes de celo proiecit,sic quoque superbos atque perversos procul a te repellas, ut ab eorum superbiavel pravitate non contamineris. Nam ut ait filius Syrac, "Qui tetigeritpicem coinquinabitur ab ea, et qui comminicaverit superbo induet superbiam."Et eciam idem sapiens dixit de superborum divitum societate:
Ditiori ne fueris socius. Quid communicaverit cacabum ad ollam? Quandoenim se colliserint, confringetur. Dives iniuste egit, et fremebit; pauperautem lesus tacebit. Si largitus fueris, absumet te; et si non habueris,relinquet te. Si habueris, convivet tecum, et evacuabit te; et ipse nondolebit super te. Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridensspem dabit, narrans tibi bona, et dicens: Quid est opus tibi? Et confundette in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter; et in novissimo deridette, et postea videris delinquet te, et capud suum movebit a te. HumiliareDeo, et expecta manus eius. Attende ne seductus in stultitiam humilieris.Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducatus.A potentiore, discede; ex hoc enim magis te advocabit. Ne improbus sis,ne impinguaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. Ne retineasex equo loqui cum illo, et ne credas multis verbis illius; ex multa enimloquela temptabit te, et subridens interogabit te. Cave tibi, et attendediligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas; dilige Deum,et invoca illum in salute tua. Omne animal diligit simile sibi, sic etomnis homo proximum sibi. Sicut communicabit lupus agno aliquando, siccomunicatio peccatorum iusto. Que communicatio est sancto homini ad canem?Venationis leonis honager in heremo; sic pascua sunt divitum pauperes.Et sicut abhominatio est superbo humilitas, sic execratio divitum pauper.Dives commotus confirmatur ab amicis; humilis autem cum ceciderit, expellituret a notis. Diviti decepto multi recuperatores, locutus est superbe, etiustificaverunt illum. Humilis deceptus est, insuper et arguitur; locutusest sensate, et non est datum ei locus. Dives locutus est, et omnes tacuerunt,et verbum illius usque ad nubes perducent. Pauper locutus est, et dicunt:Quis est? Et si offenderit, subvertent illum.
Et Salomon in Proverbiis dixit,
Eciam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi. Divitieenim addunt amicos plurimos; a paupere autem et hii quos habuit separantur.Et multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuenti. Fratreshominis pauperis oderunt eum; insuper et amici recesserunt ab eo procul.
Et iterum, "Dives imperat pauperibus, et qui accipit mutuum servus estfenerantis." Et eciam alibi de societate et clientela et consuetudine potentumet divitum superborum et ducum vitanda, a multis sapientibus instruimur.Nam dixit quidam philosophus, "Rex est similis igni: cui si nimis admotusfueris, cremaberis; si ex toto remotus, frigebis." Et filius Syrac dixit,"A viro habente potestatem occidendi, longe esto. Scito enim quoniam inmedio laqueorum eius ingredieris." Et alius philosophus dixit, "Si in clientelampotentissimi hominis deveneris, aut veritas aut amicitia perdenda est."

Nam huiusmodi magnates et potentes sive duces aut imperant aut vi compelluntaut rogando faciunt quod tantumdem valet. Unde quidam sapiens dixit,

Est orare ducum species violenta iubendi,
Et quasi mandato supplicat esse potens.
Et eciam quidam sapiens dixit, "Ubi pauper divitem imitari ceperit, undedici consuevit, miseri." Nam ut ait Tullius,
Huiusmodi divites se honoratos et beatos putant. Hii nec obligariquidem benefitio volunt quando eciam benefitium se arbitrantur dedisse.Cum ipsi magnum quamvis aliquid acceperunt atque et a se aut postulariaut expectari, aliquid suscipientur.
Et ita predictis rationibus non est multum utendum nec morandum cum huiusmodipotentibus, et maxime cum regibus. Nam et quidam philosophus dixit, "Nichilpeius contingit homini quam diu regi servire et nichil boni acquirere."Et ideo precepit ne quisquam nimis moretur in servitio regis. Et aliusphilosophus dixit, "Qui servit regi ut ita dicam sine fortunio, et hocseculum perdit et aliud." Eligas ergo bonos et humilos cum quibus utariset bonus eris. Unde propheta dixit, "Cum sancto sanctus eris, et cum viroinnocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris."

[Caput VI.]

De amicitia loquacis vel lingosi.

Amor eciam tuus non te ita decipiat, ut in amicitiam loquacis vel lingosivel fatui te trahat. Ideo autem amicitia illorum est vitanda, quia "inmultiloquio non dest peccatum." De lingoso per prophetam dicitur, "Virlingosus non dirigetur in terra." Et Ihesus filius Sirac dixit, "Terribilisest in civitate sua homo lingosus, et temerarius in verbo suo odibilisest." Et alibi, "Fatuo non erit amicus, et non erit gratia in bonis illius."Et alibi, "Qui odit loquacitatem, extinguit malitiam." Et alibi idem dixit,"Cum viro lingoso ne loquaris, nec in igne illius struas ligna." Si enimcum illis loqui non debes; illorum amicitiam retinere non potes. Et alibiidem dicit, "Ne cum fatuis consilium habeas, non enim poterunt diligere,nisi que ipsis placent." Et scito quod fatui dicuntur qui multa fantur,et superflua dicunt, sic dicti a for, faris vel fare, fatur. Et eciam Tulliusdixit, "Ciniquorum tota ratio abicienda est." Cinos graece, latinedicitur canis. Inde cinici dicuntur latrantes ut canes. Etideo cum talibus contendere non debemus, quia non intendunt rationi. "Namsicut ignis, quanto magis ligna susceperit, semper in maiorem flammam erigitur,ita malus homo, quanto magis rationem audierit, semper in maiorem malitiamexcitatur." Quare Cato dixit,

Contra verbosos noli contendere verbis:
Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.
Sed verba loquacium audire tacitus et prospicere debes, et ab illis eciamdiscere. Ait enim Seneca, "Equo animo audienda sunt inproborum convitia."Unde Cato dixit,
Prospito cuncta tacitus, quod quisque loquatur:
Sermo hominum mores celat, simul indicat idem.
[Caput VII.]

De amicitia iracundi hominis.

Amicitiam autem iracundi hominis non desideres, quia illam nullo modohabere potes. Ut ait sapiens, "Homini iracundo nullus erit amicus, necin bonis illius erit gratia." Et alibi, "Ne sis velox ad irascendum, quiaira in sinu stulti requiescit." Et alibi Salomon ait, "Noli esse amicushomini iracundo, neque ambules cum viro furioso; ne forte discas semitaseius, et sumas scandalum anime tue." Et alibi, "Sicut carbones ad prunas,et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas." Homo enim extracorpus suum est cum irascitur in tantum ut dicatur: "Nulli irascenti irasua videtur iniusta." Et beatus Prosper dixit,

Nemo sue mentis motus non extimat equos,
Quodcumque voluint homines, se bene velle putant.
Ira dicitur ab ur quod est calor, et diffinitur ita: Ira est fervor animiab interioribus ad exteriora prorumpens, ob illatam sibi iniuriam vindictamquerens. Quare iratus consilium spernit; inde eciam dici consuevit: "Iratuseciam facinus consilium putat." Unde eciam philosophus dixit, "Iratum brevitervites, et inimicum diu." Et Ovidius epistolarum dixit,
Quelibet iratis ipse dat arma dolor.
Et debes vitare iracundiam tam in te quam in alio. Nam, "Iracundiam quivincit, maximum superat hostem." Unde idem Ovidius dixit,
Vince animos iramque tuam, qui cetera vincis.
Et alius dixit, "Lex videt iratum, iratus non videt illam." Respicere enimnil assuevit iracundia," ut Socrates. Et Dominus in evangelio dixit, "Quiirascitur fratri suo, reus erit iuditio." Et Apostolus ait, "Ira enim viriiustitiam Dei non operatur." Et Cato dixit,
Iratus de re incerta contendere noli:
Ira impedit animum, ne possit cernere verum.
Et Seneca dixit, "Iratus nil nisi criminis loquitur." Quare ait, "Finemdare ire initium est sapientie." Et alibi idem dixit, "Legem solet oblivisciiracundia."

Et nota quod iratus semper putat se plus posse facere quam possit, etideo superat posse suum, et inmoratur. Quare Seneca dixit, "Iratus semperputat posse quam possit." Et alibi dixit,

Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat,
Posse suum superans, se minus ipse potest.
Quare Tullius dixit, "Ira procul absit, cum qua nil recte fieri, nil consideraripotest. Que enim aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possuntnec hiis, qui adsunt, approbari." Et Pitagoras dixit, "Quominus presserisiram, ob hoc ab ira magis premeris; tunc enim nobis incipimus irasci, cumaliis desivimus; finis namque ire initium est penitentie." Unde Socratesdixit, "Iracundus cum irasci desierit, tunc irascitur sibi." Et certe vitaredebes quemlibet iratum et maxime potentem. Nam ut ait Seneca, "Fulmen estubi cum potestate habitat iracundia." Nec eciam irasci debes potenti. Namut idem ait, "Potenti irasci periculum est." Quare si potens te leserit,potius sustineas quam cum eo irascaris; et fac quod Cato dixit:
Cede locum lese fortune, cede potenti:
Ledere qui potuit, aliquando prodesse valebit.
Potentioribus enim pares esse non possumus. Similiter vitare debes stultumiratum. Nam ut ait Salomon, "Grave est saxum et honerosa arena, sed irastulti utroque gravior. Ira certe non habet misericordiam nec erumpensfuror; et impetum concititi ferre quis poterit?"

Sic et ira probi hominis periculosa est. Unde Seneca dixit, "Gravissimaest hominis probi iracundia." Quid idea accidit quia probus homo proposuitnon irasci. Et ut ait Cassiodorus, "Gravius irascitur qui contra propositumcommovetur." Et si forte iracundus vel iratus in aliquo te leserit, nonsis facilis ad indignacionem contra illum. Nam ut ait Salomon, "Vir iracundusprovocat rixas, et qui ad indignationem facilis est erit ad peccata proclivior."Et in tantum nocet iracundia, quia eciam dies hominis minuit. Unde Ihesusfilius Sirac dixit, "Zelus et iracundia minuent dies, et ante tempus adducetsenectam cogitatus." Sed licet ira taliter prohibeatur, quandoque tamenbene conceditur, ut ait propheta: "Irascimini, et nolite peccare." Et alibidicitur, "Non occidat sol super iracundiam vestram." Et eciam Seneca dixit,"Bonum ad virum cito moritur iracundia."

Et in tantum conceditur ira, ut quandoque melior risu censeatur. Undesapiens dixit, "Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigituranimus delinquentis." Risus tamen pro maiori parte malus censetur. Undesapiens dixit, "Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat."Vix enim aut numquam nisi pro stultitia ridere potest homo. Unde consiliumridentium te timere non oportet, statim enim cum rides plures consiliantesridere scire poteris quod de stultia loquuntur. Unde Ihesus filius Siracdixit, "Fatuus in rixu exaltabit vocem suam, vir autem sapiens vix taciteridebit."

[Caput VIII.]

De amicitia malorum hominum vitanda.

Dixi generaliter omnium malorum hominum amicitiam districtam esse penitusevitandam. Nam per talium amicitiam et continuam conversationem boni morescorrumpuntur. Et efficitur homo imperitus, luxuriosus, et seditiosus; ettalia vitia acquirit que sunt penitus fugiendas, ut ait sapiens: "Fugiendaautem sunt et modis omnibus igne ac ferro succidenda, langor a corde, imperitiaab animo, luxuria a ventre, seditio a civite, a domo discordia."

De luxuria quidam philosophus dixit, "Nichil tam mortiferrum est inhumanum genus quam luxuria." Nam luxus sive luxuria corpus destruit, opesannichilat, animam necat, vim eripit, lumina orbat, vocem acerbat. Undeversus,

Luxus, corpus, opes, animam, vim, lumina, vocem
Destruit, anichilat, necat, eripit, orbat, acerbat.
Et eciam Tullius De Senectute dixit, "Libidinosa intemperans adolescentiaeffetum corpus tradit senectuti." Et de seditione dixit quidam, "Nichilmortiferum in civitate quam seditio; nam seditio civium occasio est hostium."

Et certe sicut talia vitia sunt fugienda, ita et mali sunt fugiendiper quos talia vitia acquiruntur. Nam sicut per consuetudinem leprosi homoquandoque leprosus efficitur et per pecus morbosum totus grex inficituret per modicum fermenti tota massa corrumpitur, ita per assiduam conversationematque amicitiam malorum hominum efficitur homo protervus, gulosus, cupidus,libidinosus, latro, fur, mendax, superbus, avarus, et ita omnia mala vitiaacquirit ut simul cum illis cadat in ruinam. Unde quidam philosophus dixit,"Si videris quemlibet malis operibus pergravatum, ne intromittas, quiaqui pendulum solverit, super ipsum ruina erit." Et alius philosophus dixit,"Quisquis inique gentis consortio fruitur, proculdubio mortis in mentepenus lucratur." Et certe non solum mala societas, sed eciam mala vicinitasest vitanda. Nam vulgo dicitur, "Qui habet malum vicinum habet malum matutinum."Quare quidam philosophus dixit, "Non emas domum antequam cognoscas vicinum.Et si ante habueris domum quam iuxta te hospitaretur malus vicinus, priusvendas domum quam maceras iuxta malum vicinum." De predictis eciam beatusPaulus in epistola ad Corrithos dixit,

Ne commisceamini fornicariis: et non utique fornicariis huius mundi,aut avaris, aut rapacibus, aut ydolis servientibus: alioquin debueratisiam de hoc mundo exisse. Nunc autem scripsi vobis non conmisceri: si isqui frater inter vos nominatur, est fornicator, aut avarus, aut ydolisserviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibumsumere.
Et in fine illius capituli subiunxit, "Auferte malum ex vobis ipsis." Etalibi idem Apostolus in epistola secunda ad Timotheum dixit,
Hoc autem scito, quod in novissimis temporibus instabunt tempora periculosa:et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasfemi, etparentibus non obedientes, ingrati, scelerati, sine affectione, sine pace,criminatores, incontinentes, et immites, sine benignitate, proditores,protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei: habentes quidem speciempietatis, virtutem autem eius abnegantes. Et hos devita.
Et eciam Ysoppus dixit,
Discat ad hoc mitis cupidi dum contempnere litis.
Equus et est siquis caveat sit ut hospes iniquis.
Ne simul ut cumque perimi contingat utrumque;
Suppliciis dignis profectis forte malignis.
Nec desideres laudari a malis hominibus. Quia ut dixit Seneca, "Tam turpeest laudari a turpibus quam ob turpia laudari." Letior esto quotiens displicesmalis, et malorum de te extimationes malas tuam imputa gloriam. "Magnaenim dementia est vereri ne infameris ab infamibus." Et nihil est stultiushomine verba metuente. Et alibi dixit idem, "Quid letaris, quod ab hominibuslaudaris, quos non potes ipse laudare?" Quare eciam ait, "Qualis quisquescit scies, si quemadmodum laudes quemadmodum laudetur aspexeris." UndeMartialis Cocus dixit,
Nullum credo decus laudari a turpibus, Herme,
Sed nec laudari ob turpia credo decus.
Et alibi idem dixit,
Contemptum stulti contempnere, Didime, laus est,
Et contempni a stulto dedecus esse nego.
Et alius sapiens dixit, "Laudent te boni, oppinentur de te mala sed mali;onmibus enim displicere malis laudabile est." Et alius dixit, "Ne igiturglorieris in laude leccatoris, cuius laus est tibi vituperium et vituperiumlaus." Quare dixit, "Ne te associes leccatori, cuius societas est tibidedecus." Et Seneca dixit, "Conciliari nisi turpitudine amor turpium nonpotest."

Nam ut vera loquamur per consuetudinem et amicitiam talium, eciam bonushomo creditur malus, et perinde habetur ac si in veritate malus esset.Nam ut dixit quidam philosophus, "Vicem veri optinet quod falso creditur."Sic et e contrario, "Veritas que non creditur pro mendacio eputatur." Cumhiis ergo conversare qui te meliorem facturi sunt. Illos admitte quos tupotes facere meliores. "Sciens quod nulla res magis animos honesta induit,dubiosque et in pravum inclinabiles revocat ad rectum, quam bonorum virorumconversatio," ut Seneca epistolarum dixit. Qui eciam ait, "Habet eciamin se generosus animus, quod incitatur ad honesta."

Ut ergo animus tuus incitetur ad honesta, semper fugias malorum hominumsocietatem et conversationem, atque suspiciosi loci existentiam, semperquerendo homines et loca cum quibus et in quibus valeas erudiri, tua prudentiavaleat cognosci atque merito collaudari. Ait enim Cassiodorus, "Querateruditus ubi possit existere gloriosus." Et iterum, "Prudens frequentiamnon respuit hominum in qua se noverit esse laudandum. Alioquin in virtutibusfama tollitur, si earum in hominibus merita nesciantur."

[Caput IX.]

De multiplici utilitate amicorum.

Et nota quod in habendis et acquirendis et retinendis amicis magna etmultiplex est utilitas. Corpus enim hominis sine amicitia pro mortuo reputatur,unde dicitur: "Qualis est sine anima corpus, talis est sine amicis homo."Amicorum ergo suffragio corpus mortuum vivificare dicitur. Per amicos eciamvita hominis iocundatur, et sine amicis non potest esse iocunda. Unde Tulliusdixit, "Et si ea permaneant, que dicuntur dona fortune, vita tamen incultaet deserta ab amicis non potest esse iocunda." Et amicorum utilitas tantaest, ut auro vel argento bonitas fidelis amici nullatenus comparetur. Undesapiens dixit, "Amico fideli nulla est comparatio, nec est digna ponderatioauri et argenti contra bonitatem fidei eius." Et alibi eciam dixit,

Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coequalis, et in domesticistuis fiducialiter aget attende. Amicus fidelis protectio fortis; qui auteminvenit illum invenit thesaurum. Amicus fidelis medicamentum vite et inmortalitatis;et qui metuit Dominum inveniet illum.
Unde Cato ait,
Auxilium a notis petito si forte laboras;
Nec quisquam melior medicus quam fidus amicus.
Et est tanta utilitas in acquirendis amicis ut eciam regnum amicis nonvaleat comparari. Ut Cato ait,
Utilius est regno meritis acquirere amicos.
Per amicos eciam vita amicorum procuratur, sicut Palades curavit Horestem.Hic quoque amicitie non levis usus erit. Nam ut ait sapiens, "Nichil estdulcius quam habere amicum, cum quo tamquam cum te ipso loquaris." UndeTullius De Amicitia dixit,
Ego tantum vos hortari possum, ut amicitiam anteponatis omnibus humanisrebus; nichil est enim tam nature aptum, tam conveniens ad res secundasvel adversas. Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse.
Quare idem Tullius postea subiunxit, "Solem e mundo tollere videntur, quiamicitiam e vita tollunt, quia nichil a diis immortalibus melius habemus,et nichil iocundius." Et iterum idem ait, "Que tamen res humanae fragilescaduceque sunt, semper aliqui acquirendi sunt quos vere diligamus cum caritateet benivolentia; qua sublata, omnis est e vita sublata iocunditas. Peramicorum eciam multitudinem et civium dilectionem ita munitur et defenditur,ut ab aliquo nequeat expugnari. Unde Seneca dixit, "Unum est inexpugnabilemunimentum: amor civium." Per multam eciam amicorum consuetudinem et dilectionemopes conservantur et retinentur, sicut nulle opes odiis multorum obsisterepossunt. Unde Tullius De Officiis dixit,
Omnium autem rerum nec quicquam est aptius ad opes tuendas et retinendasquam diligi, et nichil est alienius quam timeri. Preclare enim homines,que metuunt, oderunt; quod quisque autem odit, perisse expetit. Multorumautem odiis nullas opes obsistere posse, etsi antea ignotum fuerat, modoautem cognitum.
Non ergo credas amicum fidelem per metum posse acquiri. Nam ut dixit philosophus,"Nemo ei satis fidus est, quem metuit." Unde idem Tullius dixit,
Malus custos diuturnitas est metus, contraque benivolentia fidelisvel ad perpetuitatem. Qui vero in libera civitate ita se instituunt, utmetuantur, hiis nihil potest esse dementius. Etenim qui se metui volunt:a quibus metuuntur, eosdem ut metuant ipsi necesse est.
Blanditia autem et non imperio vis crescit amoris. Unde Marcialis Cocusdixit,
Toruus et hore minax nos, Tite, posstis amare:
Invitus nemo coactus amat.
Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.
Vacca quidem taurum, sed et ipsa leena leonem
Iratos fugiunt, sed cupiunt placidos;
Dilige nos omnes, ut ameris ab omnibus unus.
Querit amor pariles, dissimiles odium.
Et non solum amicitia per metum et timorem non acquiritur vel retinetur,sed eciam imperium premente metu perditur. Unde Tullius dixit, "Nulla visimperii tanta est, que premente metu possit esse diuturna." Et alius dixit,"Multos timere debet, quem multi timent." Et male imperando firmum imperiumammittitur. Et Seneca epistolarum dixit, "Nemo terribilis potest esse secure."Et iterum, "Magna securitatis portio est nichil inique facere: quia nocenshabuit aliquando latendi fortunam, nunquam autem fidutiam." Multos ergostudeas acquirere amicos non metu, sed merito, et pacificos tantum.

[Caput X.]

De consiliis et consiliariis.

Non tantum cum omnibus consilium habeas, sed unum de mille eligas consiliarium.Nam ut dixit sapiens, "Multi pacifici sint tibi, et consiliarius unus demille." Periculum est enim cuilibet amico sua secreta consilia pandere.Unde quidam sapiens dixit, "Quod secretum est, nemini dicas." Alius verodixit, "Vix extimes ab uno posse celari secretum." Et alius dixit, "Consiliumabsconditum quasi in carcere tuo est retrusum; revelatum te in carceresuo tenet ligatum." Quare dixit, "Noli consilium tuum omni revelare homini.Qui enim consilium suum in corde retinet, sui iuris est melius eligere."Nam pulcrius est tacere quam ut taceat secretum sibi commissum alium rogare.Ait enim Seneca, "Sic imperasti, ut taceres, quomodo ab alio silentiumqueris?" Verum quia ut ait Cassiodorus, "Consilium quippe immitari detractatinprovidus."

Tu provide secreta tua presentia et futura cum amicis probatis atquefidelibus tracta, ut ab eis consilium habeas. Nam ut Cato ait,

Consilium archanum tacito committe sodali.
Corporis auxilium medico committe fideli.
Et eciam quidam philosophus dixit, "Cave tibi a consilio illius, a quopetis consilium, ut sit tibi fidelis et probatus." Et Salomon sapiens ait,"Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis animadulcoratur." Et alibi eciam dixit, "Omnia cum consilio fac, et non penitebis."Cum consilio dico sapientium, re fidelium, et probatorum, et maxime senum,et non cum consilio stultorum neque iuvenum. Stulti enim stulta diligunt,et suam stultitiam trahunt. Unde sapiens dixit, "Non recipit stultus verbaprudentie, nisi ea dixeris que versantur in corde suo." Et in proverbiodicitur,
Quisquis suo sensu sapiens sibi stultus habetur.
Iuvenes autem maturum sensum non habent, et iuvenilia diligunt, et eisinherent. Non enim potest in eis sucus diuturnus haberi, qui minus celeritersunt maturitatem adepti. Inde eciam Panfilus dixit,
Gaudia semper amat et iuvenilia verba iuventus.
"Ve tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt."Quare Marcialis Cocus dixit cuidam suo amico qui vocabatur Melibeus,
Consilio iuvenum fidis, Melibee, ruinam
Expectare potes, dum sine consilio es.
Pannorum veterum facile contempnitur usus:
Non sic consilium, Postume, sperne senum.
Nam ut ait Iob, "In antiquis est sapientia, et in longo tempore prudentia."Nam ut ait Cassiodorus, "Illi prudentiores semper sunt habiti, qui multorumhominum conversationibus probantur eruditi." Quare idem ait, "Senes ipsiconsiliis sapientiam discunt." Et iterum, "Cum multa trahis ab antiquis,meruisti placere de propriis." Et Tullius De Senectute ait, "Nonviribus, non velocitatibus aut celeritate corporum res magne geruntur,sed consilio, auctoritate et scientia, quibus non modo orbari, sed eciamaugeri senectus solet."

Et non solum unum consilium, sed eciam multa cum eis facere debes, nonsubita, nec festinata. Nam ut sapiens dixit, "Ubi non est gubernator, populuscorruet: salus autem, ubi multa consilia." Et Salomon in Proverbiis dixit,"Dissipantur cogitationes ubi non erit consilium: ubi vero plures consiliariisunt, confirmantur." Consilia intelligo bona nam facienti iniquissimumconsilium super ipsum devoluetur, et non cognoscet unde veniat illi. UtIhesus filius Sirac dixit, "Consilia non festinata dixi, quia duo suntcontraria consilio, festinantia et ira." Et alibi eciam sapiens dixit deconsiliis: "Quod diu tractaveris, id puta rectissimum." "Velox enim consiliumsequitur penitentia." Et alibi, "Deliberare utilia, mora est tutissima."Et alibi, "Consilio melius vinces quam iracundia." Seneca eciam dixit,"Inconsulta temeritas nescit expectare consilium." Philosophus eciam dixit,"Non credas stultum cum re mutare consilium." Quare Seneca, "Consiliumtuum si audierit hostis, consilii dispositionem permutes."

Nec credas omni quod audieris consilio, donec prius an sit utile probatumfuerit in aliquo, ut quidam philosophus dixit: "Nec credas consilio illiusqui secreto aliud consulit et palam aliud se velle ostendit." Ait enimCassiodorus, "Lesionis genus est occulte consulere, et alium velle monstrare."Nec credas mali hominis consilio. Scriptum est enim, "Malus a se nunquambonum consilium refert." Et nota consilium non esse capiendum quod mutarinon possit. Nam ut ait quidam sapiens, "Malum est consilium, quod mutarinon potest." Et nota quod "semper consilium tunc deest, quando maxime opusest," ut quidam philosophus dixit. Quare in consiliis non est cum festinantianeque cum ira procedendum. Et licet dixerim duo esse contraria consilio,videlicet, festinantiam et iram, Tullius autem De Senectute additeciam tertium, scilicet, voluptatem, dicens: "Impedit enim consilium voluptas,rationi inimica, ac menti ut ita dicam prestringit occulos, nec habet ullumcum virtute commertium." Et in consiliis vitare debes assentatores maximein secundissimis rebus. Unde Tullius dixit eciam:

In secundissimis rebus maxime utendum est consiliis amicorum, quemaior eciam quam ante tribuenda est auctoritas. Hiisdem temporibus cavendumest, ne absentatoribus patefaciamus aures, ne adulari nos sinamus: in quofalli facile est. Tales enim nos esse putamus, ut iure laudemur: ex quonascuntur innumerabilia peccata, cum homines inflati oppinionibus turpiterirridentur et in maximis versantur erroribus.
Unde sciendum est, "Nullam inimicitiam pestem maiorem esse quam adulantiumblanditiam, assentationem." Sed "licet pernitiosa sit assentatio, tamennocere nemini potest, nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. Itasit, ut hiis assentatoribus patefaciat aures suas maxime qui ipse sibiassentetur et se maxime ipse delectet." Inde eciam Cato dixit,
Cum te aliquis laudat, iudex tuus esse memento:
Plus aliis de te, quam tu tibi, credere noli.
Et Seneca in epistolis dixit, "Multo magis ad rem pertinet, qualis tibividearis, quam qualis aliis." Et alibi, "Intus te considera: non qualissis, aliis credas." Sapientis enim est "malle sibi placere quam populo,"ut Seneca dixit.

Et in consiliis non movearis ad verba composita. Dixit Seneca in epistolis,"Ad rem movearis, non ad verba conposita." Nam oratio eius qui veritatioperam dat incomposita debet esse et simplex. Dixi secundum Tullium, "Insecundissimis rebus maxime utendum est consilio." Inde eciam Seneca DeFormula Honeste Vite dixit, "Tunc consilia tibi salutaria advoca, cumtibi alludit vite prosperitas: tunc te velud in lubrico retinebis ac sistes,nec tibi dabis impetus liberos, qua eundum sit et quousque." Et licet multumsapiens fueris, tue scientie non inherebis, sed cum consilio sapientiamab alio investigabis. Ait enim Cassiodorus, "Sapientiam querit in alteropenes quem est scientie magnitudo."

Dubitare enim et a sapientibus consilium petere non est verecundum necinutile. Scriptum est enim, "Dubitare de singulis non est inutile." Eteciam in Contemptu Mundi scripsit Innocencius papa,

Qui magis intelligit, magis dubitat; et ille videtur plus sibi sapere,qui plus desipit. Pars ergo scientie est scire, quod nescias. Vix est enimquicquam tam vile, vix tam facile, quod ad plenum sciatur, conprehendaturad liquidum, nisi forsan illud perfecte sciatur, quod nichil scitur perfecte.
Ideo autem dixi supra dixi de consiliis et factis presentibus et futurisconsilium capiendum, quia de preteritis factis atque secretis de quibusconsilium capi non potest, non debes facere mentionem. Unde filius Siracdixit, "Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et, si est tibi delictum,noli denudare. Audiet te et respiciet te, et quasi defendens peccatum tuumsubridet te." Nam dicit lex, "Facte autem res nulla constituticae infactefieri possunt." Unde si consilium inde haberi non potest, nec utilitastrahi nemini dicere procures. Nam ut ait Seneca, "Post calamitatem memoriaalia est calamitas." Et maxime ubi memoria calamitatis vel preteriti factipotest suscitare malitiam. Unde Cato dixit,
Litis preterite noli maledicta referre:
Post inimicitias iram meminisse malorum est.
Et ideo silendo penitus ea conmemorare nulli debes, et maxime mulieri velhebrioso. Nam ut dixit philosophus, "Garulitas mulierum id solum novitcelare, quod nescit." Et Salomon dixit, "Nullum secretum ubi regnat ebrietas."

Sacerdoti tua archana atque secreta penitencie causa pandere et manifestaredebes. Ut sanctus Iacobus in epistola prima dixit, "Confitemni alterutrumpeccata vestra." Deficiente autem sacerdote eciam alij confiteri debes.

[Caput XI.]

De probatione amicorum.

Licet autem in habendis amicis ut dixi magna utilitas sit, prestitamvelox sis sic in acquirendis amicis nullius est amicitie ante probationemte constringere debes. Ut ait Martialis Cocus cuidam amico suo qui vocabaturCrisippus:

Antequam ames, Crisippe, proba; sed amare probatum
Cura, rotulum illum pectore suscipias.
Sepe diuque suo dignum censet amore
Pertractat sapiens sic amat exibitum.
Et Ovidius dixit,
Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente
Et tua lesuro subtrahe colla iugo.
Et sapiens dixit, "Si possides amicum, in temptatione posside. Est enimamicus secundum sua tempora; in tempora autem tribulationis non permanebit."Et propheta, volens amicus Dei fieri, et sciens amicos probatos melioresaliis fore, dixit, "Proba me et tempta me; ure renes meos et cor meum."Et eciam beatus Iohannes in epistola sua dixit, "Karissimi, nolite omnicredere spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sint." Et eciam Apostolusin epistola sua ad Tesalonicenses dixit, "Omnia probate: quod bonum esttenete. Ab omni specie mali abstinete vos." Et sapiens dixit, "Qui creditcito, levis est in corde et minorabitur;" "Facilitas nimia partem stultitievergit." Et alius philosophus dixit, "Ne laudes amicum, donec probaveriseum." Et iterum alibi dixit propter amicos non probatos: "Provide tibisemel de inimicis, et milies de amicus, quia forsitan quandoque amicusfiet inimicus, et sic levius poterit perquire dampnum tuum." Et Senecadixit, "Tu omnia cum amico delibera, sed de ipso prius."

Eligas ergo amicos probatos qui tibi fideles esse possint. Et eos unoaffectu non uno habeas merito, et tales amicos elige quos non pudeat elegisse.Ait enim Seneca, "Amare sic incipe, tamquam non liceat desinere."

[Caput XII.]

Que facere debes pro amicis et que errogare et quomodo debes cumaliis vivere et de lege amicitie.

Probato autem amico atque temptato si illum fidelem valde inveneris,ita pectore suscipias eum ut pro eo facias quecumque pro amico commodefieri possunt, videlicet honeste ita quod Deum non offendas, nec tuam conscientiamledas. Peccatum enim pro amico facere non debes. Nam dixit Tullius DeAmicitia, "Nulla est excusatio peccati, si amici causa peccaveris;"et maxime in re turpi ubi duplex peccatum est. Ait enim Seneca, "In turpire peccare bis est delinquere." Nec eciam debes amicum defendere in peccato,ne tibi crimen pares. Ait enim Seneca, "Nocentes qui defendit, sibi crimenparat." Et iterum, "Socius fit culpe, qui nocentem iuvat." Nisi forte proillius salute hoc faceret. Ait enim idem, "Nichil turpe dicas pro salutisremedio." Innoxie igitur amicum defendere debes ut proprie defensor dicaris.Nam ut ait Cassiodorus, "Ille proprie defensor est dicendus, qui defenditinnoxie."

Alioquin si cum turpitudine et mendacio cum defenderes, amicitia nonduraret. Nam ut dixit Tullius De Amicitia, "Difficile est amicitiamdurare sive manere, si a virtute defeceris." Amici enim vitia si feras,facis tua. Ideo autem dixi commode quia ut lex dicit, "Ea demum fieri posseintelliguntur que commode fieri possunt." Et eciam alibi dici consuevit,"Age sic alienum ut tuum non obliviscaris negotium."

Amicis enim ita prodesse debemus, ut nobis non noceamus, et ideo dixihoneste. Quia ut ait Tullius, "Si omnia facienda sunt, eciam in honestaque amici velint, non amicitie tales, sed et coniurationes putande sunt."Unde facere debes pro amico quod honestum sit, et denegare quod non rectumsit. Hec igitur lex in amicitiam senciatur ut nec rogemus res turpes, nequefaciamus rogatu, et ab amicis honesta petamus. Amicorum causa honesta faciamus,studium semper adsit, cunctacio toto absit. Consilium verum dare gaudeamuslibere. Hec est, inquam, societas, in qua omnia sunt que putant hominesexpetenda: honestas, gloria, tranquillitas, atque iocunditas; ut cum hecadsint, beata vita sit, cum sine hiis esse non possint, quod cum optimummaximumque sit. Si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine quanec amicitiam, nec ullam rem expetendam consequi possumus. Ea vero neglecta,qui se amicos habere arbitrantur tunc denique rasse sentiunt cum eos aliquisgravis casus experiri contingit; et eciam verecundari debent amici ad inviceminhonesta vel turpia petere. Nam, "Maximum ornamentum amicitie tollit,qui ex ea tollit verecundiam," ut Tullius dixit. Quare eciam ait, "Maximeautem perturbantur officia in amicis; quibus et non tribuere, non rectepossis, et tribuere, quod non sit equum, contra officium est."

Electis autem amicis, ita eos diligas ut illi tua amicitia non careant.Multos enim vidi qui non amicis, sed amicitia caruerunt. Et illos tibicoequales extimes ita quod illis tamquam tibi ipsi credas, et te et tuaillis tamquam tibi ipsi credas, et te et tua illis securiter et sine suspicionecommittas. Ait enim Cassiodorus, "Eorum secura substantia est, que committiturapprobatis." Ex quo enim illos approbaveris, de illis mala suspicari nondebes. Ait enim Cato,

Suspectus caveas, ne sis miser omnibus horis,
Nam timidis et suspectis aptissima mors est.
Si enim amici invicem sibi non crederent, veri amici non essent. Nam sialiquem amicum extimas, cui non tantumdem credas ut tibi, valde erras etnon satis nosti vim amicitie. Unde Tullius dixit, "Nichil in amicitia fictum,nichilque simulatum esse debet." Nam ficta omnia citius quam flosculi occidunt,nec quicquam simulatum potest esse diuturnum, et nichil est dulcius quamhabere cum quo audeas omnia loqui ut tecum, et nichil est amabilius, nichilquepulcrius quam morum similitudo bonorum. Unde Tullius subiunxit, "Omniumsocietatum nulla prestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribussimiles sunt familiaritate coniuncti." Inde Salustius eciam dixit, "Idemvelle et idem nolle, ea demum firma amicitia est." "Sic tamen loqui cumamicis debes, tanquam Deus audiat; sic vero vivere cum hominibus, tamquamDeus videat," ut Seneca epistolarum dixit. "Nichil est tam opertum, utnon reveletur: aut secretum, quod non sciatur," ut Matheus in evangelioDomini dixit. Unde vulgo dici consuevit, "Sub nive quanta latent in longotempore parent." Et eciam Tullius dixit, "Honesta enim bonis viris, nonocculta queruntur." Nec cuicquam audebit vir bonus velle quod non audeatpredicare palam et certe curandum est maxime ut eos cum quibus sermonemconferrimus, et vereri et diligere videamur. Ut idem Tullius dixit,
Et illam veram amicitiam extimes quam non spes, non timor, non utilitassine causa divellit, illam cum qua homines moriuntur, et pro qua moriuntur.Nichil enim est quod non tolerat qui perfecte diligit. Vere tamen amicitiedifficile reperiuntur in hiis qui honoribus reque publica versantur. Inforo enim plurimum posse invidiosa res est et brevis.
Ut Seneca in epistolis dixit, "Et difficile est in re prospera amicos probare,in adversa facile." Nam ut ait Seneca, "Amici an nomen habeas, calamitasaperit." Quare alibi idem dixit, "Amico fortunato vocatus, et infortunatoinvocatus esto." Et alius dixit, "Multi sunt dum munerantur amici, sedin necessitatibus pauci."

Nam hic est vere amicus, qui te adiuvat, cum tibi seculum deficit. Amicumquoque tuum taliter diligas, ut iusta causa in te sit quare ab illo diligaris.Nam digni sunt amicitia quibus inest causa cur diligantur, ut Tullius DeAmicitia dixit: "Si enim non amaveris, nullus te amabit." Unde MarcialusCocus dixit,

Miraris quod nullus amat te, Ceciliane,
Tu quoque amas nullum; dilige, carus eris.
Tu ergo primum exibe te bonum et sic quere alterum tui similem. "Pleriqueenim perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, qualesipsi non possunt. Queque ipsi non tribuunt amicis, hec ab eis desiderant,"ut Tullius dixit.

Et nota quod inter amicos amicitias immortales esse oportet. Nam dixitsapiens, "Cum amicis rationes breves, amicitias longas oportet." Unde Tulliusdixit, "Verum esse, illud quod dicitur, ╬Multos modios salis simul edendosesse, ut amicie munus expletum sit.╠" Et nota quod qui perfecte diligitcum affectu, amico facile irasci non potest. Unde dici consuevit, "Amanciumira redintegratio est amoris;" "amans enim multa sibi mentitur iratus."Et eciam quidam sapiens dixit, "Amici ius iurandum penam non habet." Etalius dixit, "Amans sicut fax exigitando magis exardescit." Et eciam Ovidiusiratus cum quadam dixit,

Odero, si potero; invitus amabo:
Nec iuga taurus amat; que tamen odit, habet.
Sic ergo nec sine te nec tecum vivere possum
Et videor voti nescius esse mei.
Et nota quod a maiori perfecto sentencie tempus non animus facit, non enimin potestate animi deponere amorem. Quare Seneca dixit, "Amor animi arbitriosumitur, non imponitur."

Nec credas malum de amico tuo, nisi experimento id manifeste cognoveris.Sed si aliquis de amico tuo male loquitur, responde ut philosophus dixit:"Ut tute lingue, sic ego mearum dominus sum aurium." Alius autem maledicenticuidam respondet: "Tu inquid maledicere didicisti; ego scientia teste didicimaledicta contempnere." Nec inter duos amicos tuos iudicaveris, nisi fortediscussis et aproximatis eorum voluntatibus de utrisque voluntate hoc feceris;quia ut dixit sapiens, "Molestius est inter duos amicos iudicare." Sicergo ames amicum ut ei sis amicus; quidam enim amant, non tamen amici sunt.Unde Martialis Cocus dixit,

Omnis amicus amat, sed non qui amat omnis amicus;
Si quem pete tu amas, esto amicus ei.
Quare eciam Seneca in epistolis dixit, "Si vis amari, ama." Non enim potestquisquam beate vivere qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suasconvertit. Alteri enim ut vivas enim oportes si vis tibi vivere. Nam consortiumomnium rerum inter nos facit amicitia. Quare in proverbio dictum est, "Quitotum vult, totum perdit." Errant ergo qui putant se habere amicos quibusipsi non sunt, secundum Senecam qui ait, "Nullum habet maius malum occupatushomo et bonis obsessus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est."Non ergo te tantum inspicias, sed et aliorum desideria quandoque compleas.Ait enim Cassiodorus, "Siquidem aliena desideria fideliter gerere, hocest bona propria perfecisse." Et Seneca De Beneficiis dixit, "Quisibi tantum bene optat, male precatur." Et alius dixit, "Malus est dicendus,qui tantem causa sui est bonus."

Secundum tamen quantitatem fidei amici est amicus diligendus, ut quite plus diligit a te magis diligatur. Si vero te parum diligit, in eiusamorem et amicitiam non accendaris. Male enim compertita est inter amicosamicitia, quorum unus pro amico animam et corpus et substanciam poneret,alius autem de altero parum aut nichil curaret. Maiorem autem amorem minoripreferre debes.

[Caput XIII.]

De amore senum et honore parentum et quomodo in senectute debeaste regere. Rubrica.

Herum quia paternus amor omnes alios excellit, ut mihi retribuas mepatrem tuum pre ceteris hominibus debes diligere et revereri. Ut enim aitlex, "Bona et honesta persona patris filio semper debet videri." Et sapiensEcclesiasticus dixit, "Qui honorat patrem iocundabitur in filiis, et indie orationis sue exaudietur." Alibi idem dixit,

Qui honorat patrem vita vivet longiori, et qui obedit patri refrigerabitmatrem. Qui timet Dominum honorabit parentes, et quasi dominis serviethiis qui se generaverunt. Et in opere, et sermones, et in omni patientiahonora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a illius in eternummaneat. Benedictio patris firmat domum filiorum; maledictio autem eradicatfundamentum. Ne glorieris in contumelio patris tui; non enim est tibi gloriased confusio. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filiipater sine honore. Filii, suscipe senectutem patris tui, et ne contristeseum in vita sua. Et si defecerit consensu, veniam da ei, et ne spernaseum in tua virtute.
Et alibi eciam dicitur, "Honora patrem tuum, et genitus matris tue ne obliviscaris:memento quoniam nisi per illos non fuisses; et retribue illis, quomodoet illi tibi." Et eciam Apostolus in epistola ad Ephesios dixit, "Filii,obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim iustum est. Honora patremtuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: ut benesit tibi, et longevus sis super terram." Et Cato dixit,
Dilige non egra caros pietate parentes
Nec matrem offendas, dum vis honus esse parenti.
Et Ihesus filius Sirac dixit, "Quam male fame est qui relinquid patrem,et est maledictus a Deo qui exasperat matrem." Et Martialis Coquus dixit,
Dilige si bonus est iuxta pietate parentem,
Si malus est, tollera, filius esto bonus.
Iuxta illud, "Bonus non est qui malos tollerare non potest." Et iterumCato dixit,
Verbera cum tuleris discens aliquando magistri,
Fer patris imperium, cum verbis exit in iram.
[Caput XIV.]

De senectute.

Et in iuventute tua vitam tuam taliter exerceas, ut tua senectus meritocollaudetur, et a tuis filiis et ab aliis veneretur et suscipiatur, secundumCatonem qui dixit,

Multorum senes cum facta et dicta recenses,
Fac tibi succurent, iuvenis que feceris ipse.
Et si ad senetutem perveneris, animum tuum plus solito exerceas, langoremet desidiam et luxuriam et omnia puerilia fugiendo, adiuvando eciam patriamet amicos et iuventutem prudentia tua atque consilio. Nam ut ait Senecain epistolis, "Turpe est habere auctoritatem senum et vitia puerorum, necpuerorum tantum sed infantium." Non enim exercent senex puerilia etate,sed vitio, unde Martialis Coccus ait:
Post annos centum puer Alphesibeus et adhuc;
Eciam non etate puta sed vitio puer.
Et alibi,
De puero prodire senem me precipis, at tu
De vetulo esse puer, tu Maximiniane, cupis.
Esse semel puerum nature non vetat ordo,
Si superaddideris hoc venit ex vitio.
Magis enim peccant senes ludendo et puerilia exercendo, quam si in iuventutepeccarent, Seneca testante qui ait, "Quanto serius peccatur, tanto turpiusincipitur." Et iterum, "Anus cum ludit, morti delicias facit." Et ita secundumillum indigne transacta adolescentia odiosam efficit senectutem, et honesteacta superior etas fructus capud auctoritatis extremos. Mores predictosergo in senectute tua servare debes, secundum Tullium qui ait, "Luxuriain omni etate turpis est, in senectute vero fedissima."

Sin eciam libidinum intemperantia accesserit duplex malum est, quodet ipsa senectus dedecus concipit, et adolescentium facit impudentioremintemperantia. Unun igitur exemplum luxurie vel avaritie multum mali facit.Ut Seneca dixit, "Et ubi peccat etas maior, male discit minor." Et eciamTullius dixit,

Senibus autem labores corporis minuendi sunt, exercitationes veroanimi eciam augende videntur. Danda vero ab eis est opera, ut et amicoset iuventutem et maxime publicam rem consilio et prudentia quam plurimumadiuvent. Nichil magis cavendum est senectuti quam ne langori se desidiequededat.
Et si istos mores bene servaris, tua senectus et a filiis et ab aliis benesuscipietur et valde honorabitur et honesta erit. Nam ut ait Tullius DeSenectute, "Senectus honesta est, si se ipsa defendat, si ius suumretinet, si nemini mancipata est, si usque ad extremum spiritum dominaturin suos." Defendere enim se debet senectus a langore et desidia, nec debetalteri parvo sensui se tradere, nec debet dare super se dominatum alicuiin vita sua et cuilibet debet consulere prudentia et consilio suo. Et itaerit senectus honesta et eciam iocunda. Ut idem ait, "Si habent aliquidtamquam pabulum studij atque doctrine, nichil est ociosa senectute iocundius."

Sed licet ita ut supradictum est amare debeas parentes et filios, amoremtamen Dei preferre debes amori paterno et filiorum. Unde Matheus in evangeliodixit, "Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: etqui amat filium aut filiam super me, dignus non est me." Et alibi idemin evangelio dixit, "Inimici hominis, domestici eius." Et nota quod nullosvidi filios qui male parentes tractassent, de quibus in hoc seculo Deusnon faceret vindictam visibilem, et hoc merito accidit. Nam ut ait Cassiodorus,"Quibus fuit exossa societas parentum, civium non merentur habere consortium,ne puri cordis iocunda serenitas nebulosis maculis polluatur."

[Caput XV.]

De amore et dilectione filiorum.

De amore vero filiorum tuorum si Deus tibi dederit te non ammoneo. Naturaenim in tantum te impellet quod eos vehementer diliges. Magis enim timeone illos plus te diligas quam illorum amorem negligas. Unum tamen dicotibi, ut non tantam pietatem in eos exerceas parcendo et virge et baculo,quod pietas tua in odium cadat. Ut Salomon ait, "Qui parcit virge, oditfilium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit." Et alibi, "Virgaet correctio retribuent sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntatisue confundet matrem suam." Et alibi, "Stultitia colligata est in cordepueri, virga et baculus fugabunt eam."

Fugata ergo stultitia per correctionem, efficientur filii sapienteset letificabunt te. Nam ut ait idem, "Filius sapiens letificat patrem,filius vero stultus mestitia est matris sue." Et alibi, "Erudi filium tuum,et refrigerabit te, et dabit delitias anime tue." Et alibi Ihesus Siracdixit, "Filii sunt tibi? erudi illos a pueritia illorum. Filie sunt tibi?conserva corpus illarum, et non ostendas faciem tuam illarem ad illas.Trade filiam tuam, et grande opus feceris; et homini sensato da illam."Et alibi,

Audite populi, omnes gentes, et rectores ecclesie: filio et mulieri,fratri et amico, ne deris potestatem in vita tua. Melius est enim ut filiitui in te respiciant, quam te respicere in manus filiorum tuorum.
Et si forte filii vel alii amici tui correctiones et ammonitiones tuasrecipere nolunt, non tamen desistas. Unde Cato dixit,
Cum moneas aliquem nec se velit ipse moneri,
Si tibi sit carus, noli desistere ceptis.
Et Cassiodorus dixit, "Non facile efficitur vitiosus, cui monitor insistitassiduus. Nec facile erroris vitio sordescit, quem assidua doctrina purgaverit."Nec provoces filios tuos ad iracundiam. Unde Apostolus in epistola ad Ephesiosdixit, "Et vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sededucate illos in disciplina et correctione Domini." Ad exemplum ergo divinumfilios castigare debes. "Quem enim Dominus diligit, castigat: et flagellatautem omnem filium, quem recipit," ut sanctus Paulus ait. Et Ihesus filiusSirac dixit,
Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut letetur in novissimo,et non palpet proximorum hostia. Lacta filium tuum et paventem te facit;lude cum eo, et contristabit te. Ne credas sic illi, ne doleas, et in novissimoobstupescant dentes tui. Curva cervicem eius in iuventute, et tunde lateraeius dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibidolor anime.
Nam et Salomon in Proverbiis dixit, "Adolescens iuxta viam suam, et cumsenuerit, non recedet ab ea." Unde quidam sapiens dixit,
Qui non assuescit virtutibus, dum iuvenescit,
A vitiis nescit desuescere, quando senescit.
Sed licet filii taliter sint castigandi, tamen "permittendum est aliquandoiuvenibus sequi impetum animi," ut Seneca in epistolis dixit. Et non infiliis iocunderis impiis; si multiplicentur, non oblectaveris super ipsos;si non est timor Dei cum illis, ne credas vite illorum et ne respexerisin labore eorum. Melius est unus timens Deum quam mille filii impii; etutile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios. "Ab uno sensatohabitabitur patria et a tribus impiis deseritur," ut sapiens dixit. Eteciam ut hereditatem bonam relinqueris filiis, gloria virtutum eos instrueredebes. Unde Tullius dixit, "Optima heriditas autem a patribus traditurfiliis, omnique patrimonio prestantior gloria virtutis eorumque gestarum."

Et caveas ne amor filiorum in tantam dementiam te obstringat ut tuiipsius obliviscaris, tibi ipsi necessaria et utilia denegando. Nam ut aitSeneca in epistolis, "Magna dementia est heredis sui res procurare et sibiomnia denegare, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas: quantoenim plus acceperit, tanto plus de tua morte gaudebit." Inde eciam Salomonin Ecclesiaste dixit,

Detestatus sum omnem industriam meam, quam sub sole studiosissimelaboravi, habiturus heredem post me, quem ignoro utrum sapiens an stultusfuturus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desubdavi et sollicitusfui; et est quicquam tam vanum? Unde cessavit, renuntiavitque cor meumultra laborare sub sole. Nam cum alius laboret in sapientia, doctrina,et sollicitudine, homini otioso quesita dimittit; et hoc ergo vanitas etmagnum malum.
Et alibi dixit, "Qui accervat ex animo suo iniuste, alii congregat, etin bonis suis luxuriabitur." Et quem habebat hostem plurumque dimittitheredem. Sic ergo servias filiis et amicis in vita tua ut mortem tuam nonexpectent, alioquin eciam extranei tuam vitam odio haberent, Seneca testantequi ait, "Cuius mortem amici expectant, eius vitam omnes oderunt."

[Caput XVI.]

De uxore diligenda.

Uxorem vero tuam perfecte diligere debes, quia pars tui corporis est,et unum corpus tecum est, ut ait Dominus qui eam adiutorium hominis vocavit.Nam cum fecisset hominem dixit, "Faciamus ei adiutorium," et extracta costade corpore Ade fecit Evam, et dixit, "Propter hoc relinquid homo patremet matrem, et adherebit uxori sue: et erunt duo in carne una." Et alibidixit Apostolus in epistola ad Ephesios, "Diligite uxores vestras sicutChristus dilexit Ecclesiam." Et subiunxit idem Apostolus, "Ita viri debentdiligere uxores suas ut corpora sua. Quia qui suam uxorem diligit, seipsumdiligit. Nemo unquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam."Et postea eciam subiunxit, "Unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat:uxor autem timeat virum suum." Et merito uxor est diligenda quia donumest Dei. Dixit enim Ihesus filius Syrac, "Domus et divitie dantur a parentibus,a Domino autem proprie uxor bona vel prudens."

Est enim ut dixit adiutorium hominis et maxime egeni, unde idem dixit,"Ubi non est sepis, dirunpitur possessio; et ubi non est mulier, ingemiscitegens."

Et adeo teneris uxorem diligere, ut dicatur eam tui corporis potestatemhabere. Unde ait Apostolus in epistola prima ad Corrinthios,

Vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Uxor autem nonhabet potestatem sui corporis, sed vir. Nolite fraudare invicem, nisi forteex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idem,non temptet vos Sathanas propter incontinentiam vestram.
Et alibi, "Uxori debitum reddat: similiter autem et uxor viro." In tantumeciam teneris uxorem diligere ut nunquam ab illa valeas separari nisi obcausam fornicationis. Unde dictum est, "Quos Deus coniunxit, homo non separaret."Nec credas peccatum esse coniuges commisceri secum carnaliter, cum perApostolum dicatur: "Unusquisque habeat suam fornicationem." Et alibi pereundem dictum sit, "Melius est nubere quam uri." Et alibi eciam per eundemdictum sit, "Qui vero iungit virginem suam, bene facit: et qui non iungit,melius facit." Et alibi, "Illigatus es uxori? Noli querere. Si autem acceperisuxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit." Et eciam deviduis dixit, "Mulier alligata est legi quanto tempore vir vivit, quodsi dormierit vir eius, liberata est a lege: cui vult nubat, tantum in Domino.Beatior autem erit si sic secundum meum."

Sic ergo Apostolus dicit illum benefacere. Stultus est hereticus quicontra dictum Apostoli prohibet nubere et iubet abstinere a cibis quosDeus creavit. Ut Apostolus in epistola ad Timotheum dixit,

Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedentquidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis demoniorum,in ypocrisi loquentes mendatium, et cauteriatam habentes conscientiam,prohibentes nubere, et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendumcum gratiarum actione.
Nec potest hereticus dicere dictum Apostoli esse intelligendum de nuptudivino. Nam si de divino intelligeretur secundum illam auctoritatem, meliusesset abstinere ab nuptu divino quam nubere in Christo, quod aperte falsumest. Nec inhereas hereticis, nec illis credas qui dicunt uxorem esse dimittendam,nec cum ea esse carnaliter utendum, prave intelligendo evangelium, ubidicitur, "Qui dimiserit patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, autuxorem, centuplum accipiet, insuper et vitam eternam."

Illud enim intelligitur quando de voluntate utriusque coniugum hoc fiet,cum vovent castitatem, vel transeunt ad religionem de voluntate alteriusambo, vel eciam unus transit ad religionem de voluntate alterius coniugum,altero senescente et in seculum manente et castitatem voviente; vel eciamcontra voluntatem eius, si matrimonium non est consumatum per carnalemcopulam, quia vocatus est de nuptiis, ut decreta et decretales et iuraproclamant. Quare dico quod non debes cessare eciam a nuptu carnali, sitibi placet habere uxorem. Et uxorem accipias pocius ornatam bonis moribuset in bona societate nutritam, quam divitiis habundantem et aliter malam,et pocius puellam quam viduam. Dixit enim quidam philosophus, "Accipe puellamin uxorem, quamvis sit vetula." Et Cato dixit,

Uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis,
Nec retinere velis, si ceperit esse molesta.
Nec facias magximos sumptus in nuptiis uxoris. Nam dixit Seneca, "Nuptiassumptuosas facere vita." Et si forte in uxore aliquid inveneris quod tibidispliceat, equo animo id tollerare debes si commode id fieri potest. Namdixit quidam philosophus, "Nulla tam bona uxor, in qua non invenias quodqueraris," et "nulla tam bona fortuna est, de qua nichil possit queri."Et Tullius De Amicitia dixit, "Non est quicquam difficilius quaminvenire quod sit ex omni parte in sua genere perfectum." Unde Salomonin Ecclesiaste dixit, "Virum de mille reperi unum, mulierem ex omnibusnon inveni." Si licet Salomon nullam invenerit, Seneca tamen benigniusuxores super omnia commendavit, dicens:
Sicut nichil est superius benigna coniuge, ita nichil est crudeliusinfesta muliere. Quanto enim sapiens vitam suam pro viri salute opponit,tanto maligna ad mariti mortem eciam vitam suam reputat.
Et ideo bona uxor est diligenda. Nam dixit quidam philosophus, "Scias inbona muliere bonam societatem esse;" "bona mulier fidelis custos est etbona domus." Et alibi dixit, "Casta matrona parendo viro imperat."

Si ergo uxor mala est, eam feras prout commode potes. Ait enim quidamsapiens, "Feras, non culpes, quod mutari non potest." Sed licet diligeredebes uxorem, non tamen dare debes illi potestatem super te in vita tua,nec dare debes illi primatum, ne forte tibi sit contraria. Ut Ihesus filiusSirac dixit, "Mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo." Uxoremautem diligas ut illi fidem servando alii ea vivente non adhereas, sedpudititiam serves. Nam ut ait lex, "Periniquum videtur esse ut pudicitiamvir ab uxore exigat, quam ipse non exibeat." Et Seneca epistolarum dixit,"Improbum mechum esse dicimus, qui ab uxore per pudicitiam exigit, cumipse sit corruptor alienarum uxorum." Et Salomon dixit, "Qui autem estadulter, propter cordis inopiam perdet animam suam; turpitudinem et ingnominiamcongregat sibi, et obprobrium illius non delebitur."

Nec aduleris uxorem tuam, nec eam nimium laudes, vel eam vituperes,nec mordacitate turpium verborum eam corrigas. Dixit enim Seneca DeFormula Honeste Vite, "Nullius amicitiam per adulationem acquiras.Laude parce, vitupera parcius." Sicut enim reprehenda est nimia laudatio,sic inmoderata vituperatio; hec enim adulatione, illa vero malignitatesuspecta est. Ne provoces uxorem ad iracundiam, si hoc vitare potes, quiaut ait Salomon, "Non est capud nequius super capud columbri, nec est irasuper iram mulieris." Sed si forte sine tua culpa in iram proruperit, eiusverba minime timebis. Ait enim Cato,

Coniugis irate noli tu verba timere,
Nam lacrimis struit insidias, dum femina plorat.
Inde eciam Seneca dixit, "Duo genera habent in oculis feminarum lacrime;certi doloris unum, insidiarum aliud." Nam mulieris lacrime condimentumsunt malitie, et parate lacrime insidias non fletum indicant. Quare Catodixit,
Nil temere uxori de servis crede querenti:
Sepe enim mulier, quem coniunx diligit, odit.
Nec uxoris consilio nimis inhereas. Ait enim sapiens quidam, "Malo in consiliofemine vincunt viros." Et in proverbio dicitur, "Consilium femine aut nimiscarum aut nimis vile."

[Caput XVII.]

De servientibus et mercenariis et servis corrigendis et diligendis.

Servientes autem et mercenarios et servos qui fideliter et docte serviunttibi, specialiter multum diligere debes, eosque bene regere ac gubernare,et leniter cum illis agere. Nam dixit Ihesus filius Syrac, "Noli esse sicutleo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subiectos tibi."Et alius dixit, "Subiectorum statum et condiccionem non dominio, sed iudicioregas, ut propriam domum non possidere, sed pocius ministrare puteris."Et quidam philosophus dixit, "Colant te pocius servi tui quam timeant."

Quos enim regere debes, leonina ferocitate minime tractes; alioquina te subiecte subiecti merito precavererent. Ait enim quidam philosophus,"Custodi te a rege illo qui ferrus est ut leo, et cui est levis animusut puero." Esto ergo bonus et bene et bona impera, ut subiecti equo animotibi pareant, ubi boni imperant. Et qui in servos iracundus est et crudelis,satis ostendit potestatem adversus alios sibi defuisse. Quare Salomon dixit,"Rectorem te posuerunt? Noli extolli; esto in illis quasi unus ex ipsis."

Et si docte et fidelliter tibi subiecti servierint, talem illis te exibeas,ut quasi propter te rerum tuarum domini videantur. Nam dixit philosophus,"Qui docte servit, partem dominatus tenet." Unde Ihesus filius Syrac dixit,"Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabitcorrectus, et inscius non honorabitur." Et Salomon dixit, "Servus sapiensdominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem dividet." Et aliusdixit, "Qui invite servit, servus est; si volens, minister." Et Senecadixit, "Probus libertus sine natura est filius."

Et nota quod si predictis benivolus fueris, benivolum animum erga teet res tuas facient, et obsequia tua circa te finem non habebunt. Nam dixitquidam philosophus, "Obsequium benivoli animi finem non habetur." Et Senecadixit, "Benivoli animi coniunctio, et magna cognatio est." Nec regas eosvel foveas in vitiis; quia ut dixit quidam sapiens, "Non corrigit, sedledit, qui invitum regit." Nec nutrias eos a pueritia delicate. Nam utait Salomon, "Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea illumsentiet contumacem." Et non solum contumacem sentiet illum, sed eciam vilem,ita quod nullum poterit tollerare laborem. Si autem a puericia in laborenutritus est, nullum laborem postea recusabit. Unde Seneca in epistolisdixit, "Nullum laborem recusant manus, que ad arma ab aratro transferuntur:in primo defecit pulvere ille unctus et nitidus." Et Martialis Cocus dixit,

Mollibus assuetus loricam ferre recusat,
Cervici tenere ferrea capsis obest.
Sepius uncta manus capulum non accipit ensis,
Lota et fota cutis frigore et ymbre dolet.
Assiduus Veneris vexillifer, Emiliane,
Virtutis nunquam signifer esse potest.
Virtutis enim gloria non facili sine labore acquiritur. Unde Cassiodorusdixit, "Laborem quippe non refugit qui virtutis gloriam concupiscit." Sedhuiusmodi delicati labores substinere non possunt. Quare idem ait, "Almenaomnia delicata sunt ad labores et facile honus afflictionis sentiunt, quiuti suavibus delitiis consueverunt."

Nec timeas servos tuos nisi cum dilectione. Nam dixit quidam philosophus,"Minus esse quam servum, qui servum timet." Servos tamen alienos bene timeredebes. Unde sapiens dixit, "Non accuses servum ad dominum suum, ne forteirascatur tibi, et corruas." "Nec ledas servum tuum operantem in veritate,nec mercenarium dantem animam suam." Dixit eciam sapiens, "Servus sensatussit tibi dilectus sicut anima tua; non fraudes illum libertate, nec inopemderelinquas illum." Et Seneca in epistolis dixit, "Cena parata reliquiecircumstantibus dividuntur; sic paracta vita aliquid porrigas hiis, quitotius vite ministri fuerunt." Et si servi tui divites fuerint, eorum divitiisutaris moderate, nec illos spoliari; alioquin condiccionem tuam faceresdeteriorem. Nam dixit Martialis Cocus,

Dum spolias servos, dum diripis omnia eorum,
Conpede servitij, Lentule, solvis eum.
Paupertas servum tibi libertate coequat,
Adsunt divitie, tu dominaris ei.
Si autem servi tui indisciplinati fuerint, adhibe doctrinam et correctionem,ad modum sapientis qui dixit:
Cibaria, et virga, et honus asino; panis, et disciplina, et opus servo.Operantur in disciplina, et petit requiescere; laxa manus illi, et petitlibertatem. Iugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationesassidue. Servo malivolo torturam et conpedes, mitte eum in operationem,ne vacet; multam enim malitiam docuit occiositas.
Et certe necessaria bene debes servis et servientibus subministrare, nesub quadam necessitate compellantur peccare. Ait enim Cassiodorus, "Subquadam necessitate peccare creditur cui necessaria non prebentur." Et notaquod ferre omnis servi malivoli sunt atque inimici dominis suis. Unde Senecain epistolis dixit, "Totidem habemus inimicos quot servos."

Ne tamen propter hoc in eos sevire debes, sed moderate castigare. Dixitenim Cato,

Servorum culpa cum te dolor urget in iram,
Ipse moderare, tuis ut parcere possis.
Et alibi,
Cum servos fueris proprios mercatus in usus,
Et famulos dicas, homines tamen esse memento.
"Mercenarij at ue merces non remaneat apud te usque mane. Dignus est enimmercenarius mercede sua," ut Dominus dixit.

Secundum ergo qualitatem personarum corrigendi et castigandi sunt servientes,mercenarij, et servi. Nam ut ait Cassiodorus, "Feroces districtione premendisunt, mansueti civiliter amonendi: dolosi caute, simplices sub lenitatetractandi sunt." Ait enim Seneca, "Malos metus cohercet, non clementia."Verum tamen ut ait Salomon in Ecclesiaste, "Perversi dificile corriguntur,stultorum infinitus est numerus."

[Caput XVIII.]

De cautela in retinentis amicis.

In retinendis autem amicis diligens cautela est adhibenda. Amicus enimfacile acquiritur, difficile retinetur. In primis sic habeas amicum utnon timeas ipsum fieri inimicum; amicorum autem negotia taliter tractes,ut eos in aliquo non ledas. Bonus enim amicus lesus gravius irascitur duplicatur,cum ab eo a quo non meruerit venit. Inde eciam Seneca dixit, "Tanto magisiniuria est, affeccior quanto proximus est, qui facit." Et Cassiodorusdixit, "Malorum omnium probatur extremum inde detrimenta suscipere, undecredebantur auxilia provenire." Et eciam alius dixit, "Quanto in proximoplus quisque confundit, tanto fraudato spes confidentis animum magis acerbat."Nec ab amico invite dante aliquid sumas. Nam dicit Regula Amoris,"Non est sapidum, quod amans ab invito sumat amante." Et Seneca epistolarumdixit, "Nichil honestum est, quod ab invito, quod a coacto fit. Honestumvoluntarium est."

Et bene potes perpendere quod invite dat amicus si tacet ammonitus.Nam ut ait Seneca, sapiens quod petitur ubi tacet habere negat: "Omnisenim benignitas properat: et proprium est libenter facientis cito facere."Tarde velle nolentis est. Quare non est ei precibus insistendum, nec estdignus rogari. Et si hoc faceres, ingenuitatem tuam lederes. Ait enim Seneca,"Ingenuitatem suam ledit, quum indignum rogat." Et licet dixerim quod periculumest cuilibet amico secreta pandere archana, tantum tibi commissa ab amicissecreta habeas, et eis in omnibus esto fidelis, nec secreta propallare,ait, debes. Nam ut ait Salomon, "Qui ambulat fraudulenter, revelat archana;qui autem fidelis est, celat animi commissum." Et iterum, "Qui celat delictumquerit amicitias; qui autem repetit sermonem separat federatos." Et Ihesusfilius Syrac dixit, "Qui denudat archana amici perdet fidem, et non invenietamicum ad animum suum. Denudare autem amici ministeria, desperatio estanime infelicis." Et eciam quidam philosophus dixit, "Sepultus apud tesit sermo quem tu audieris." Nec despicias amicum tuum, vel alium vel aliquemalium. Nam ut Salomon ait, "Qui despicit amicum suum indigens est corde;vir autem prudens tacebit." Et alius dixit, "Qui omnes dispicit omnibusdisplicet." Nec dicas amico tuo, "Vade et reverterere, quia cras dabo tibi;"statim possis dare. Nam ut quidam philosophus dixit, "Terminum terminoaddere roganti hoc tempore est caliditas negandi." Et alibi dixit, "Honestiusest rem negare quam longos terminos dare."

Cave tamen si tibi forte non placet amico petita promittere, ne propterverecundiam incidas in mandatum. Dixit enim quidam philosophus, "Verecundianegandi cave ne tibi inferat necessitatem menciendi."

Et nota quod minus decipitur cui celeriter negatur. Ut quidam sapiensdixit,

Cum consideratione promitte, plenius autem quam promittas tribue etpromissionem attende, si promissio non sit turpis, vel ex turpi causa,ut leges clamant, vel si promissi commode servari potest. Quidam enim promissionesfiunt que minime sunt servande.
Nam Tullius dixit, "Nec promissa sunt servanda, que sunt hiis, quibus promisseris,inutilia: nec si plus tibi noceant, quam illi prosint, cui quid promiseris."Inde quidam sapiens dixit, "Sapiens non mentitur, cum suum propositum inmelius mutat."

Nec mutabis amico tuo grande, vel grave hes, ne forte propter hoc tuusefficiatur inimicus. Nam ut Seneca epistolarum dixit, "Leve hes alienumfacit debitorem, grave in inimicum." Non ergo de gravi here alieno proamico fideiubeas, ne forte eius inimicus efficiaris, sed si forte fideiussisti.Serva consilium Salomonis in Proverbiis dicentis,

Filii, spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum animamtuam; illaqueactus propriis sermonibus tuis. Fac ergo quod tibi dico, filimi, temetipsum libera. Quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina,festina suscita amicum tuum. Ne dederis sompnum occulis tuis, nec dormitentpalpebre tue. Eruere damula de manu, et quasi avis de insidiis aucupis.
Minus dicto quam facias et diu deliberato cito facito. Celeritas enim beneficiumgratum facit. Nam proprium est libenter facientis cito facere; ingratumautem beneficium est quod diu inter manus dantis hesit. Nam et Seneca DeBeneficiis dixit, "Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurentia,ubi nulla intervenit mora, nisi in accipientis verecundia." Inde eciamSeneca epistolarum dixit, "Beneficium diu petitum vilescit acceptum." Indeeciam Cassiodorus dixit, "Apud conscientiam nostram lesionis genus estprofutura tardare non possumus exstimare iocundum, quod ingrata fueritdilatione suspensum." Fac sumptum propere cum res desiderat ipsa. Est dandumaliquid cum tempus postulat res aut res. Et alius dixit, "Res ad multaminstantiam exibita, cara videtur emptione quesita." Et ideo Seneca dixit,
Optimum est desideria cuiusque antecedere; illud melius, occupareantequam rogemur, cum homini probo ad rogandum suffundatur rubor; et quihoc tormentum remittit, multiplicat munus suum.
Nam ut idem dixit, "Molestum verbum est et honerosum dum demisso vultudicit quis: rogo." Et iterum, "Nulla res carius constat, quam que precibusempta est." Et non solum in dando beneficio post deliberationem velox essedebes, sed eciam in omni opere tuo. Nam dixit Salomon, "Vidisti virum velocemin omni opere suo? Coram regibus stabit, nec erit inter ignobiles." EtIhesus filius Syrac dixit, "In omnibus operibus tuis velox esto, et omnisinfirmitas non occuret tibi." Non tamen tantam velocitatem exerceas, queoperis perfectionem inpediat, sed de opere bene consumato taliter valeaslaudari, ut inde potiora merito debeas prosequi. Ait enim Cassiodorus,"Iusta potiora prosequitur, qui de commissa sibi perfectione negotij laudatur."

Nec dicas amico aliquid quod aures eius merito offendat. Nam sicut "mittenslapidem in volatilia deiciet illa, sic et qui convitiatur amico suo dissolvitamicitiam," ut Ihesus filius Sirac dixit. "Ed licet non sit convitiandumamico vel eciam alii, equo tamen animo audienda sunt inperitorum et amicorumconvitia," ut Seneca in epistolis dixit. Et non solum a convitio amicicessare debes, sed eciam celare crimen convitiari possit. Unde Cato dixit,

Quod pudeat socios prudens celare memento,
Ne plures culpent, quod tibi displicit uni.
Et alibi,
Quantumcumque potes, celato crimen amici.
Et maxime quando crimen non est manifestum, sed adhuc latens vel occultum.Nam ut ait Cassiodorus, "Multo sanctius est tenebris occultare vitiosa,quam culpanda presumpta importunitate vulgare." Ideo autem dixi meritoquia corripere bene potes. Nam ut ait Tullius De Amicitia, "Et moneriproprium est vere amicitie, et alterum libere facere non asperare, alterumpacienter accipere, non repugnanter." Et Salomon ait, "Qui corripit hominemmagis gratiam apud eum inveniet, quam qui per lingue blandimenta decipit."

Illud autem secreto et benigne et non mordaciter facere debes. UndeCato ait,

Litem infert cave cum quo tibi gratia iuncta est,
Ira odium generat, concordia nutrit amorem.
Et alibi,
Adversus notum noli contendere verbis:
Lis minimis verbis interdum masima crescit.
Et eciam Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Amonebis libenter,reprehenderis patienter. Si merito obiurgabit te aliquis, scito quia profuit;si in merito, prodesse voluit. Non acerba, sed blanda verba timebis." Monerivellere ac posse sera virtus est; nolle autem moneri stultitia est. UndeOvidius De Remedio Amoris dixit,
Inpatiens animus nec adhuc tractabilis arte
Respuit atque odio verba monentis habet.
Dixi "non acerba verba timebis, sed blanda," quia ut dixit sapiens, "Malushomo qui blande loquitur innocentium laqueus est." Et Cato dixit,
Sermones blandosque vitare memento.
Et alius dixit, "Semper dulce fugias, quod amarum fieri potest." Et Salomondixit, "Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, reteexpandit pedibus eius." Et alius dixit, "Semper suum habet venenum blandaoratio." Et alius dixit, "Nulle sunt occultiores insidie, quam hee, quelatent in simulatione officii aut in aliquo necessitudinis nomine. Nameum qui palam est adversarius facile quis cavendo vitare potest." EciamSeneca dixit, "Peiora multa cogitat muttus dolor." Et alius dixit, "Peiorasunt tecta odia quam aperta pretenta." Taciturnus magis offendet te quamloquax. Et alius dixit, "Qui bene disimulat, citius inimico nocet." Etalius dixit, "Verum est canem timidum vehementius latere quam mordere."Et altissima queque flumina minimo sono labi. Secundum ergo Tullium DeAmicitia, "Multo melius de quibus acerbos inimicos mereri, quam eosamicos, qui dulces videantur; et illos sepe verum dicere, hos nunquam."

Ammonitiones vero et reprehensiones ab amico benigne et libenter recipias.Nam ut ait Salomon, "Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulentaodiens oscula." Et alibi, "Melior est manifesta corretio quam amor absconditus."Et bene dixi "secreto hominem admonendum" quia Dominus ait, "Si pecaveritin te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum," et cetera. Etquidam philosophus dixit, "Secreto amicos admone, palam lauda!" Muta enimcaritas spem representant non amantis. Si enim temere et mordaciter amoneresvel reprehenderes, accideret tibi quod Salamon dixit, "Qui aliena temeremanifestat vitia, sua vite pestive audiet crimina." Et corripere debessine vituperatione et interrogatione precedente. Ut idem dixit, "Ante interrogationem,neminem vituperes; et post interrogationem, iuste corripere." Et in correctionesive obiurgatione alterius semper aliquid blandum commiscere debes, secundumSeneca qui ait, "Obiurgationi semper aliquid blandum commisce." Faciliusenim penetrant verba que mollia vadunt, quam que aspera. Et certe quandovides homines in calamitate, cessare tunc debes ab obiurgatione. Ait enimquidam philosophus, "Obiurgari in calamitate gravius est quam ipsa calamitas."Unde Seneca dixit, "In calamitoso risus eciam iniuria est." Non tamen corripiasirrisorem nec impium. Nam ut idem ait, "Qui corripit irrisorem, ipse sibiiniuriam facit; qui arguit impium, ipse sibi maculam querit."

[Caput XIX.]

De benefitiis et muneribus.

Et nota quod licet per sapientes dicatur, "Quod memoria benefitiorumlabilis est, iniuriarum vero tenax." Unde Salomon, interrogatus quid interhomines facilius senesceret, respondet, "Benefitium tua tamen humanitasatque benignitas in contrarium laborando de acceptis benefitiis cotidierecordetur, de iniuriis vero obliviscatur." Ut ait Cato, "Esto memor acceptibenefitij." Et alibi,

Exiguum munus cum tibi dat pauper amicus,
Accipito pleneque laudare memento.
Et acceptum enim benefitium eterne memorie commendandum est, plene laudaredebes et palam, non secrete nec ad aures. Nam ut Seneca dixit, "Ingratusest, qui, remotis arbitris, in angulo ad aures ait gratias." Et alibi inepistolis dixit, "Nemo cognoscit preter sapientem referre gratias? Solussapiens scit amare; solus sapiens amicus est, et nisi in sapiente fidemnon esse." Et nota quod in benefitiis dandis bonum est adicere verba bona,et predicatione humana benigna queque comendare que prestes, ut ille videlicetse castiget qui tardior in rogando fuit. Adicias enim secundum familiaremloquelam, sive querelam: "Irascor tibi quod cum aliquid meum desiderasses,non id scire me fecisti, et quod tam diligenter me rogasti de meo quicquiddesiderasti audacter petas." Plurique enim qui benefitia asperitate verborumet superscilio in odium adducunt eo sermone, eaque superbia usi, ut impetrassepeniteas, dementia enim est corripere cui das, et inserere contumeliamdonis. Si quid erit de quo velis ipsum ammonere, aliud tempus eligito;non enim sunt exasperanda benefitia, nec quicquam triste illis inmiscendum,nec sunt angustanda benefitia, immo per specie futuri verbis amplianda.Nam ut ait Cassiodorus, "Angusta sunt que non eciam de futuris aliquidpollicentur."

Nec eciam sunt dilatanda benefitia nec pro parvis magna accipienda.Ait enim Seneca De Benefitiis, "Nec exiguum dilatabo, nec magnapro parvis accipere patiar." Et nota quod ut Salomon in Proverbiis dixit,munus absconditum quibus utilius est quam palam datum. Unde ait, "Munusabsconditum extinguit terras, et donum eciam sinu indignationum maximam."Et nota quod munus non semper accipiendum est, nec semper reiciendum. Namquod honeste accipi non potest, nullatenus recipiendum est. Unde quidamphilosophus dixit, "Perdidisse mallem quam turpiter accepisse." Et Senecadixit, "Benefitium accipere libertatem est vendere."

Non ergo libertatem tuam vendas ab inhonesto vel indigno benefitiumaccipiendo. Oportet enim te illi retribuere et illius debitorem esse, quodgravissimum esset. Ait enim Seneca, "Grave tormentum est debere, cui nolis,"et cetera. Iocundissimum est ab eo accepisse benefitium quem amare eciampost iniuriam possis. Reiciendum autem munus non est quod honeste et abhonesto accipitur, et accepto munere non est protinus invicem aliud mittendum.Nam ut ait Seneca De Beneficiis, "Reieccio muneris signum est protinusaliud invicem mittere et munere munus expungere." Et nota quod licet laudaredebeas amicum de accepto benefitio, tamen benefitium a te alij collatumcommemorare non debes. Nam Tullius De Amicitia dixit, "Que meminissedebet is in quem collata sunt, non debet commemorare qui contulit. Statimenim cum dicis te benefitium dedisse videris repetere." Nam ut ait Seneca,"Benefitium qui dedisse dicit, petit." Et alius dixit, "Qui dedit benefitium,taceat. Narret autem qui accipit."

Nichil enim eque in dando benefitio vitandum est, quam inanis iactatio.Res enim loquetur nobis tacentibus. Et Cato dixit,

Officium alterius multis narrare memento,
Atque aliis cum tu benefeceris ipse sileto.
Et sive benefitium alii dederis sive ab alio acceperis, semper ylarem teostendas. Dixit enim Ihesus filius Sirac, "In omni dato ylarem fac vultumtuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas." Et Martialis Cocus dixit,
Attollunt ylares villissima munera vultus,
Vultus sublustres maxima deiciunt.
[Caput XX.]

De iniuria oblivioni tradenda.

De iniuria oblivioni tradenda dicit Dominus, "Michi vindictam, et egoretribuam." Et Seneca epistolarum ait, "Iniurie oblivisci debemus, benefitiivero meminisse. Nam iniuriarum remedium est oblivio." Et Ihesus filiusSyrac dixit, "Onmis iniurie proximi ne memineris, et nichil agas in operibusiniurie." Omnino autem ab iniuria amici taliter obtemperes, ut eius amornullatenus minuatur, et non solum ab iniurie [!] amici obtemperare debes,sed eciam ab iniuria cuiuslibet alterius. Multis enim minatur qui uni facitiniuriam. Et Cassiodorus dixit, "Iniuria unius compago tota conteritur."Et eciam Apostolus in epistola ad Collocenses ait, "Qui enim iniuriam facit,accipiet quod inique gessit." Et Seneca epistolarum dixit, "Ab aliis expecta,quod alii feceris."

Cavere certe debes ne amor minuatur. Amor enim numquam in eodem statupermanet: aut enim crescit aut decrescit. Eo enim ipse quod durat inveteraturet crescit. Nam dicit Regula Amoris, "Si amor minuatur, cito deciditet raro convalescit." Et Martialis Cocus dixit,

Prudenti, Probe, consilio est servandus,
Que sero acquiris, sed cito perdis eum.
[Caput XXI.]

De laude facienda vel non.

Ne amicum nec aliquem alium in eius presentia collaudes, quia dixitphilosophus, "Laudare presentem nec ledere decet." Presentem dico alium,sed nec te ipsum laudare debes, ne derisorem invenias. Ait Seneca, "Quise ipsum laudat, cito derisorem invenit." Et Cato dixit,

Nec te collaudes nec te culpaveris ipse.
Hoc faciunt stulti quos gloria vexat inanis.
Et iuxta illud, "Os alienum te commendet et non proprium, quia omnis lausin proprio ore sordescit."

Nec vituperes amicum, nec de eo ludas. Ut dixit philosophus, "Amicumnec ioco ledere quidem decet." Nam et Martialis Cocus dixit,

Vituperat subito subito qui laudat, Aledi,
Hoc utrumque tuum significat vitium.
Non est amicus subito vel immoderate laudandus. Unde Cato dixit,
Nam quem tu sepe probaris,
Una dies, equalis fuerit, ostendet, amicus.
Nec occasiones queras amico. Nam ut sapiens dixit, "Occasiones querit quivult recedere ab amico, et omni tempore erit exprobabilis."

[Caput XXII.]

De amicis fictitiis et dubitatis.

Hec que dicta sunt intelligas de veris et probatis amicis. Si autemde amico dubitas et utrum bonus aut malus sit ignoras, illum in ulterioremamicitiam non assumas. Nam dixit quidam philosophus, "Si quid dubitas,ne feceris." Animi enim iuditio quod negatum fuerit, fugito. Et TulliusDe Officiis dixit, "Bene precipiunt, qui vetant quicquam agere,quod dubites equum sit an iniquum. Equitas enim per se lucet; dubitatioautem significationem continet iniurie." Et ideo forte Seneca dixit, "Soletesse in dubio pro consilio temeritas."

Amicitiam vero dubitati amici ante probationem et venitatis cognitionemin suspenso teneas. Nam ut ait Seneca De Formula Honeste Vite, "Dedubiis ne diffinias: tenes suspensam sententiam." Et non statim sine rationabilicausa et bene cognita ab eo divertas. Nam secundum Regulam Amoris,"Nemo sine excessu suo debet amore privari." Non ergo debes privare tuoamore aliquem propter deformitatem corporis, vel exiguitatem, vel imbecillitatemdum tamen alias bonus sit. Nam ut ait Seneca in epistolis, "Scire debemusnon deformitate corporis fedari animum, sed pulcritudine animi corpus adhonorari."Nec bonum nec malum vagina facit gladium. Idem de corpore dicendum est.Et Cato dixit,

Corporis exigui vires contempnere noli:
Consilio pollet, cum vim natura negavit.
Et si forte tibi alludat amicus tuus nec est corde fidelis, fac ut dixitCato,
Qui simulat verbis nec corde est fidus amicus,
Tu quoque fac simile: sic ars deluditur arte.
Nam et si blanda et ficta loquetur, tamen si prudens fueris cor eius faciletibi patebit. Ait enim Salomon, "Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium,sic corda hominum manifesta sunt prudentibus." Et alius dixit, "Speculumest mentis facies," et taciti occuli mentis archana fatentur. Et fac utdixit Oratius,
Numquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Nam ut ait Ovidius,
Impia sub dulci melle venena latent.
Quare faciendum est secundum dictum Ysopi qui dixit,
Pollicitis oris quamquam videantur amoris,
Ne confidatis, ne forte per hec pereatis.
Verba quidem mellis sunt plena et intima fellis,
In quibus est nusquam fidei spes certa quibusquam.
Et alibi idem Ysoppus dixit,
Nam simulatores variant pro tempore mores.
Menti sincere nequeunt eo usque nocere,
Quando ad momentum sit ei opus id ademptum.
Et qua crassantur que fraudis et arte minantur,
Hac oportet non mire contingat iure perire.
Et si hec feceris, fallatia simulatoris.
Ei nocebit, et non tibi, ut sanctus Prosper ait,
Fallaces semper curis torquentur amaris,
Et mala mens nunquam gaudia paucis habet.
Si autem amicum omnino malum inveneris, quia errando propter illecebraseius illum malum putando bonum amare cepisti, amicitiam eius non retineas.Non enim in tali errore est diutius perseverandum. Inimici enim gravissimisunt qui per simulationem amicitie alios nefarie produnt. Tales igiturvitandi sunt. Unde quidam sapiens ait, "Perfidos amicos devita nichil eiscredendo et cavendo omnia." Amicitiam tamen eorum non subito nec pravedivellas, sed paulatim per dissuetudinem eam derelinquas atque aboleas,non dicendo causas quare ab eo divertere, velut in Ovidio De RemedioAmoris legi, qui dixit,
Nec causas aperi quare divortia malis
Nec quid doleas, clam tamen usque dole.
Et eciam beatus Paulus dixit in epistola ad Thesalonienses, "Denuntiamusvobis, fratres, in nomine Domini nostri Ihesu Christi, ut subtrahatis vosab omni fratre ambulante inordinate." Tales igitur amicitie sunt remissioneusus elevande, ut dicitur Catonem dixisse, et dissuende magis quam dissidende.Nisi quedam admodum intollerabilis iniuria exardescerit, ut quod nequerectum neque honestum sit fieri nec possit, ut non statim alienatio disiunctioquefacienda sit. "Nichil enim est turpius quam cum eo bellum gerere cum quofamiliariter vixeris," ut Tullius De Amicitia dixit.

Per dissuetudinem enim aboletur amicitia; per continuam autem et assiduamconversationem et consuetudinem semper augetur et crescit. Quare amicumtuum iuxta te prout commode fieri potest et non procul semper debes habere.Unde Salomon dixit, "Melior est vicinus iuxta, quam frater procul." Eteciam vulgo dici consuerunt, "Qui procul est occulis, procul est a luminecordis."

De amore et dilectione proximi et acquirendis et retinendis et conservandisamicis ad plenum tibi scribere non valerem, sed ex tuo ingenio semper amicosfideles acquiras, eosque taliter studeas conservare, ut dulcedine et amicorumsuffragio merito valeas vegetari atque gaudere.


This text copyright © 1980 Sharon Lynne Hiltzand copyright © 2000 Sharon Hiltz Romino

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page