[an error occurred while processing this directive]
ALBERTANO OF BRESCIA

DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE LIBER I



Incipit liber de amore et dilectione dei et proximi et aliarum rerumet de forma vitae liber primus.

Initium mei tractatus sit in nomine Domine, a quo cuncta bona procedunt,et a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum descendens a patreluminum. Quanto amore quantaque dilectione mea paterna caritas tuam diligatfilialem subiectionem, vix tibi possem narrare, vel lingua mea posset aliquatenusexplicari.

Volens igitur ego Albertanus te filium meum Vincentium bonis moribusconformare, ac de amore et dilectione Dei et proximi et aliarum rerum etde forma vitae instruere, in primis duo credo tibi fore precipue necessaria:doctrinam videlicet ac loquelam. Primo enim debes discere, postea veroloqui. Nam ut ait Ihesus filius Sirac, "Ante iuditium para iustitiam, etantequam loquaris disce." Et Salomon dixit, "Qui prius loquitur quam discat,ad contemptum et irrisionem properat." Doctrinam ergo primo audias, deindeanimo discas, postea vero mente retineas; animo enim vivimus, animo adiscimus,mente vero retinemus.

[Caput I.]

De doctrina.

Doctrinam igitur audire debes, ut habeas scienciam. Nam ut ait Salomon,"Qui diligit doctrinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationesinsipiens est." Et alibi, "Accipite disciplinam meam, et non pecuniam;doctrinam magis quam aurum eligite." Et alibi, "Qui altam facit domum suamquerit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala." "Doctrina enim bonadabit gratiam." Et alibi, "Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientumquerit doctrinam." Et alibi, "Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignoressermones scientie." Et alibi, "Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aurestue ad verba scientie." Et Ihesus filius Sirac dixit, "Fili, a iuventutetua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam." Et alibi,"Doctrinam oris audite, fili; et qui custodierit illam non peribit labiissuis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis." Et alius sapiens dixit,

Cum sine doctrina nil proficiat medicina,
Nec sine doctrina fugiat lepus ora canina,
Nec sine doctrina pupem ferat unda marina,
Nec sine doctrina panem det trita farina.
Audi doctrinam, si vis vitare ruinam.
Doctrina vero tua initium habeat, sed te vivente ut mens tua alatur nondebet habere finem; mens enim hominis discendo alitur et vivendo at audiendiratione ducitur, finem non debet habere. Ut ait sapiens in lege, "Et sipedem in sepulcro haberem, adhuc discere vellem." Et alibi dicitur, "Discendonon defeceris; idem enim debet esse finis discendi quem et vivendi." Idemet Cato ait,
Instrue preceptis animum, ne discere cessas;
Nam sine doctrina vita est quasi mortis ymago.
Et alibi,
Cum tibi contingerit studio cognoscere multa,
Fac discas multa, vita nescire doceri.
Et alibi,
Discere ne cessas, cura sapientia crescit:
Rara datur longo prudentia temporis usu.
Et iterum,
Disce sed a doctis, indoctos ipse doceto:
Propaganda etenim est rerum doctrina bonarum.
Nam qui alios docet se ipsum instruit. Inde Martialis dixit,
Disccndi modus enim, dum te nescire videbis;
Disce, sed assidue; disce, sed ut sapias.
Sumpta parum, prodest, que mox emittitur esca;
Bos, quibus est pastus, ruminat hec eadem.
Semper ergo discendum est, quia ut ait Seneca, "Dediscis, si nichil discis."Nec debes cessare acqiurere doctrinam vel scientiam propter pudorem. Utait quidam philosophus, "Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur,omni tempore in pudore insipientie permanebit." Et alius dixit, "Quicumqueerubuerit sapientiam investigare ab aliis, magis erubescet eandem a seipso requiri."

Investigare igitur doctrinam debes a peritioribus. Ait enim Cassiodorus,"Semper gratum est de doctrina loqui cum peritioribus. Propter verecundiamergo non debes cessare a quolibet discere." Ait enim Cato,

Ne pudiat que nescieris te velle doceri:
Scire aliquid laus est; culpa est nil discere velle.
Inde Plato dixit, "Malo enim aliena pudenter adiscere, quam mea impudenterignorare."

[Caput II.]

De locutione et cohibendo spiritu et lingua cohercenda.

Post doctrinam dixi tibi loquela fore necessaria, que loquela sive loquelasive locutio a spiritu procedit. Et per spiritum ad os producitur, atquelingue artificio exercetur. Ad hoc ergo ut locutio tua bona et recta situtilisque permaneat, in primis debes cohibere spiritum tuum, ne prorumpatad os tuum, et linguam inducat ad locutionem inutilem. Nam ut ait Salomonin Proverbiis, "Sicut urbs patens et sine murorum ambitu, ita vir qui nonpotest cohibere spiritum suum."

Secundo debes custodire os tuum, et hostium circumstancie labiis tuisapponere, et ori tuo frenos rectos, et verbis tuis facere stateram. Namut Salomon sit in Proverbiis, "Qui custodit os suum custodit animam suam;qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala." Et propheta rogavitDominum dicens: "Appone ori meo custodiam, et hostium circumstantie labiismeis." Et Ihesus filius Syrac dixit, "Si tibi est intellectus, respondeproximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato,et confundaris." Et alibi,

Aurum tuum et argentum confla, et verbis tuis facito stateram, etfrenos ori tuo rectos; et attende ne forte labaris in lingua, et cadasin conspectu insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in morte.
Freno itaque ori tuo inposito, cum a sapiente dicatur, "Mors et vita inmanu lingue," et alibi, "Verbosa lingua malitis indicium est," et in proverbiodicatur, "Osse caret lingua, sed frangit dorsa maligna," et a Seneca dicatur,"Cotidiana fornax nostra est lingua," oportet te linguam tuam coartare,cohercere, conpescere, atque prout possibile est, dogmare. Nam ut ait Cato,
Virtutem primam puto compescere linguam;
Proximus est ille Deo, qui sit ratione tacere.
Ideo autem dixi "prout possibile est," quia ut ait beatus Iacobus in epistolasua, "Natura bestiarum, et serpentium, ac volucrum, et ceterorum domaturet domita sunt a natura humana. Linguam autem suam nemo domare potest."Sed licet lingua ad plenum dogmari non possit, cohercenda est tamen etcoartanda ut sit verax et non mendax. Secundum verbum Domini qui ait, "Sitsermo vester, est, est: non, non: quod amplius est, a malo."

Linguam enim mendacem et seminantem inter fratres discordiam odit Dominus,et detestatur anima eius. Unde Salomon ait, "Sex sunt que odit Dominus,et septimum detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, cormachinans cogitationes pravas, proferentem mendatium, testem fallacem,pedes veloces ad currendum in malum, et manus veloces ad effundendum sanguinem,et seminantem inter fratres discordias." Et alibi in Ecclesiastico legitur,"Pocior diligendus est fur quam assiduus in mendacio." Et alius dixit,"Acquiesce veritati sive a te prolate sive tibi oblate." Nam ut ait Cassiodorus,"Pessima consuetudo est despicere veritatem." Et veritatem intelligo puram,in qua nichil inmisceatur falsitatis. Nam ut idem ait, "Bonum est verum,si non aliquid illi immisceatur adversi."

Super omnia post Deum veritas est collenda, que sola Deo homines proximosfacit cum et ipse Deus veritas sit. Et alibi Ihesus Syrac dixit, "Anteomnia opera tua verbum verax precedat te, et ante omnem actum consiliumstabile." Et alibi Salomon rogavit Dominum, dicens: "Duo rogavi te, Domine,ne deneges mihi antequam moriar: vanitatem et verba mendacij longe faca me."

Ita ergo veritatem loqui debes, ut dictum tuum habeat pondus iuris iurandi,et nil intersit tuam sinplicem assertionem, et iusiurandum. Nam Senecadixit, "Dictum, cuius non habet iurisiurandi pondus, eius quoque iurisiurandipondus vile est." Et sic veritatem sequendo aliis semper bene poteris respondere.Nam ut ait quidam sapiens, "Levis responsio veri [ubi?] veritatis est administratio."Et alibi dictum est, "Non multum laborat qui falsitatem veritatis allegationeconcludit;" iuxta illud, "Qui verum dicit non laborat." Cohercenda eciamlingua est ut non loquatur dolum. Ut ait propheta, "Prohibe linguam tuama malo, et labia tua ne loquantur dolum." Et eciam beatus Petrus in epistolasua prima dixit,

Qui enim vult vitam diligere, et videre dies bonos, coherceat linguamsuam a malo, et labia sua ne loquantur dolum. Declinet a malo, et faciatbonum: inquerat pacem, et sequatur eam: quia oculi Domini super iustos,et aures eius ad preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.
Refrenanda est eciam lingua ut sit dulcis et suavis et graciosa et beneet bona loquatur. Nam ut ait Ihesus filius Sirac, "Tibie et psalteriumsuavem faciunt melodiam; et super utraque lingua suavis." Et alibi, "Verbumdulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua cum charis graciosain bono homine habundat." Et alibi, "Favus mellis verba composita; dulcedoanime et sanitas ossium." Et quidam alius dixit, "Principium amicitie estbene loqui, maledicere vero exordium inimicitiarum." Et Pamfilius dixit,"Excitat et nutrit facundia dulcis amorem." Bona enim locutio valde utilisest atque a sapientibus affaectanda. Unde Seneca in libris epistolarumdixit, "Quicquid bene dictum est ab ullo, meum est." Refrenanda est eciamlingua ut sit mollis, et molles faciat responsiones. Nam ut dixit sapiens,"Mollis responsio frangit iram; sermo quoque durus suscitat furorem."

Cohercenda est eciam lingua ut non proferat inania verba. Ut ait SenecaDe Formula Honeste Vite, "Sermo quoque tuus non sit inanis, sedaut consoletur, aut doceat, aut precipiat, aut moneat."

Refrenanda est eciam lingua ut non habeat dentes, vel mordaces amonitionesvel reprehensiones, sed benignas. Nam idem Seneca, "Sales tui sine dentesint, ioci sine vilitate, risus sine cachino, vox sine clamore, incessussine tumultu, quies sine desidia, et cum ab aliis luditur, tu aliquid factiexcogitabis honesti."

Refrenanda est eciam lingua ut non proferat turpia verba, vel verbaimproperii, vel inhonesta. Nam ut ait Apostolus, "Turpia colloquia bonosmores corrumpunt." Et Seneca dixit, "A verbis quoque turpibus abstineto,quia licentia eorum imprudentiam nutrit." Et Ihesus filius Syrac dixit,"Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur."Et Socrates dixit, "Que facere turpe est, ea nec dicere honestum puto."Et alius dixit, "Non solum oculos castos convenit habere, sed linguam."

Refrenare et compescere debes insuper linguam tuam ut sit tarda ad loquendum,et ad iudicandum, et ad respondendum et non velox. Unde dixit sanctus Iacobus,"Esto velox ad audiendum: et tardus ad iram." Et Salomon ait, ╬Qui priusrespondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum."Et alibi, "Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stultitia magis sperandaest quam illius correptio." Et quidam philosophus dixit, in hoc tamen incumbeut libentius audias quam loquaris: "Auribus frequentium utere quam lingua."Et alius dixit, "Ne properes respondere, donec fuerit finis interrogationis."Unde quidam philosophus dixit, "Serva silentium, donec loqui fuerit tibinecessarium." Nam ut ait Seneca, "Magna res est vocis et silentii temperamentum."Et Cassiodorus dixit, "Hec est regalis proculdubio virtus, tardius in verbaprorumpere, et celerius necessaria sentire." Et Salomon dixit, "Tempustacendi, et tempus loquendi." Et Paulus dixit in epistola ad Collocenses,"Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteatvos unicuique respondere." Et alibi dicitur, "Optimum iudicem existimoqui cito intelligit et tarde iudicat." "Deliberare enim utilia, mora esttutissima." "In iudicando enim criminosa est celeritas." Unde consuevitdici, "Ad penitendum properat qui cito iudicat." Et eciam dicitur, "Moraomnis odiosa est, sed sapientem facit."

Cohercenda est eciam lingua ut non certet de ea re que non molestat.Unde Ihesus filius Sirac dixit, "De ea re que te non molestat ne certaveris."Similiter, de dicto quod te non molestat, certare non debes, vel aliumderidere. Ait enim Cato,

Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam,
Exemplo simili ne te derideat alter.
Nam per nimiam altercationem animus audientis turbatur, et in malivolentiamquandoque inducitur, et eciam in errorem ammissa veritate frequenter labitur.Unde quidam philosophus dixit, "Nimium altercando veritas ammittitur."

Refrenanda eciam est lingua ut taceat ne multa verba effundat. Nam utait Ieronimus, "Tacere qui nescit loqui;" nescit ergo stultus loqui, tacerenon potest. Unde quidam sapiens interrogatus, cur tantum taceret, an quiastultus esset, respondit: "Stultus tacere non potest." Salomon tamen dixit,"Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputatur." Et Cassiodorus dixit,"Tacens plerumque despicabilis videtur, et si cum lingua nobilitat: semperremanet in honore."

Omnia siquidem bona accumulat lingua disserta. "Sapienti enim magisexpedit tacere pro se, quam loqui contra se, quia neminem tacendo, multosloquendo circumventes vidimus." Unde Cato ait,

Nam nulli tacuisse nocet, sed nocet esse locutum.
In dubio enim magis expedit tacere quam loqui. Unde quidam philosophusdixit, "Si dicere metuas, unde poeniteas, melius est ╬non,╠ quam ╬sic.╠"

Nimis enim loqui ad stultitiam, tacere vero ad prudenciam spectat. Tacendoenim quandoque gloriam consequinur, iniuriam fugimus, multaque mala fugamus.Quare in libro De Summo Bono scriptum est, "Gloriosius est tacendoiniuriam fugore, quam respondendo superare."

Locutio enim et responsio semper bona et certa esse debet. Quare quidamphilosophus inquirenti cuidam sapienti quomodo posset optime dicire, respondit:"Si non dixeris nisi quod bene scieris; multa certe verba effundere stultitiaest." Unde dicitur, "In multiloquio non deest peccatum." Et Salomon inEcclesiastico dixit, "Multas curas secuntur sompnia, et in multis sermonibusinvenitur stultitia." Et alibi, "In omni opere erit habundancia; ubi autemsunt verba plurima, ibi frequenter egestas." "Nichil ergo eque proderitquam quiescere, et nimium cum aliis loqui, secum multa," ut Seneca in epistolisdixit. Moderate tamen loqui et tacere debemus. Unde Panfilus dixit, "Necnimium taceas, nec superflua verba dicas." "Audias ergo plurima; paucavero respondeas," ut quidam sapiens ait. Conpescenda est insuper linguaut non sit clamosa, nec vocem emittat audacem. Ait enim Seneca in epistolis,"Quemadmodum sapienti viro incessus modestior convenit, ita oratio pressa,non audax." Et alibi idem ait, "Imperitorum consuetudo est vociferare delonge."

Coartari eciam debet lingua ut non sophistice loquatur. Nam ut ait Ihesusfilius Syrac, "Qui sophystice loquitur odibilis est; omni re defraudabitur.Non enim data est illi a Domino gracia."

Item ut non loquatur obscura vel ambigua, sed clara et aperta. Nam utait sapiens, "Sanctius est mutum esse, quam quod nemo intelligat dicere."Et lex dicit, "Nichil interest, neget quis an taceat interrogatus an obiscurerespondeat, ut incertum dimittat interrogantem." "Hec ergo sit propositinostri summa: quod sentimus loquamur, quod loquimur senciamus: concordetsermo cum vita," ut Seneca in epistolis ait.

Cohercenda est insuper lingua ne murmuret. Ait enim Paulus in epistolaprima ad Corrinthios, "Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt,et perierunt ab exterminatore." Et Salomon dixit, "Custodite vos a murmurationeque nichil prodest, quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit."

Istud denique tua cognoscat discretio, quod sicut linguam tuam debesrefrenare et spiritum cohibere circa tuos sermones, ita non debes accommodarecor tuum vel aures tuas cunctis sermonibus aliorum. Dixit enim Salomon,"Cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audiasservum tuum maledicentem tibi: scit enim tua conscientia quia et tu crebromaledixisti aliis." Et Seneca in epistolis dixit, "Claudende sunt auresmalis vocibus." Et Cato dixit,

Cum recte vivas, ne cures verba malorum,
Arbitrij non est nostri, quod quisque loquatur.
Deum igitur invoca, toto affectu ab eo postula, ut ori tuo frenum inponat,linguamque tuam et spiritum tuum taliter compescat et domet, quod tuamloquelam ad eius servitium sanctum valeas exercere.

[Caput III.]

De doctrina amoris et dilectione Dei.

Doctrina igitur tua ab amore et dilectione Dei initium capiat. Quiaut ait Cassiodorus, "Ad omnia redditur habilis, quem inbuit doctrina celestis."Et iterum, "Semper bene geritur, si celestis metus humanis moribus apponatur."Tua itaque intelligibilis discretio cognoscat quia amor alius est divinus,alius humanus, alius vero ad res alias humanas et temporales se inclinat.Unde in primis videndum est quid sit amor, qualiter intret mentes hominum,et inde dicatur amicus, et quis sit verus amicus, et quomodo acquiraturamor et dilectio Dei, et quomodo retineatur.

Amor Dei "est caritas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta."Que eciam dicitur "finis precepti," de qua mentionem facit beatus Paulusin epistola prima ad Thimotheum in principio. Vel dicas Dei amor est vehemenscordis et anime ac mentis applicatio ad Deum diligendum. Unde Dominus dixitin evangelio, "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex totamente tua, et ex tota anima tua, et proximum tuum sicut teipsum." Oriturautem amor Dei a gracia Dei patris. Unde dixit Dominus Ihesus Christus,"Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum." Subaudi: pergratiam ad nostri amorem.

Intrat vero mentes hominum amor Dei per aurec Dei inspiratione. Namsicut beata Dei genitrix virgo semper Maria angelo annunciante per auresconcepit filium Dei Dominum nostrum Ihesum Christum, ita amor Dei et illiusdilectio intrat per aures corda et mentes hominum Dei inspiratione, cumde Deo nobis aliquid annunciatur. Dicitur autem amicus omni custos unus.Est ergo verus amicus per excellentiam, hoc est Deus. Ille enim solus potestanimum tuum custodire et animam tuam salvare. Ille namque talis est amicus,et taliter nos omnes diligit quod omnes vult salvari et neminem perire,et gaudet adeo super peccatoribus penitentiam agentibus: ut "maius gaudiumsit ei super uno pecatore penitentiam agente, quam super nonaginta novemiustis," ut in evangelio dicitur.

Et talis est amicus quod eciam servos vocavit amicos, dicendo apostolis,"Vos amici mei estis." Et eciam cum veniret Iudas ad tradendum eum, vocaviteum amicum, dicendo ei, "Amice, ad quid venisti?"

Et non tantum nos diligit, sed eciam omnia nobis bona tribuit, et pronobis creavit omnia, et omnia inspirat. Ut ait Apostolus, "Deus, qui fecitmundum, et omnia que in eo sunt, hic Dominus est celi et terre, et nulloindigens creavit omnia, et omnia inspirat: fecitque de uno omnem hominemhabitare super universam faciem terre."

Illius ergo amorem toto affectu conplectere ut eius amicitiis effitiaris.Nam si eum dilexeris ipse te diliget, ut ipsemet dixit: "Ego diligentesme diligo." Et Apostolus in epistola ad Romanos dixit, "Scimus autem quoniamdiligentibus Deum omnia cooperantur in bonum." Et eciam in Ysaia scriptumest, "Quid oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit,que preparavit Deus diligentibus his qui diligunt eum."

[Caput IV.]

Quomodo acquiritur amor Dei et dilectio Dei per fidem.

Amor autem et dilectio Dei acquiritur per fidem, spem, et karitatem.Per fidem vero que secundum Apostolum dicitur, "Sperandarum rerum substantia,argumentum non apparentum," acquiritur amor et dilectio Dei. Unde Apostolusdixit,

Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti repromissiones,obturaverunt ora leonum, et extinxerunt impetum ignis, effugaverunt acciemgladii, convolaverunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castraeverterunt exterorum: acceperunt de resurrectione mortuos suos.
De qua sanctus Iohannes episcopus dixit,
Fides est religionis sanctissime fundamentum, karitas vinculum, amorissubsidui; hoc sanctitatem firmat, castitatem roborat, dignitatem exhoruat;in pueris splendet, in iuvenibus floret, in provectis apparet; gubernatsexus, gradus provehit, offitia cuncta custodit; in paupere grata est,in mediocri lecta, in locuple honesta. Fides amicitias servat, copulat,artes commendat, nullum despicit, nullum contempnit, nulli deest, nisiqui ei forte defuerit. Fides mandata tenet, precepta servat, promissa consumat.Fides familiares efficit Deo; amicos constituit ergo.
Quam fidem eciam Seneca epistolarum commendat, dicens: "Fides sanctissimumhumani pectoris bonum est, que nulla necessitate ad fallendum cogitur,nullo corrumpitur premio." Et Tullius De Amicitia commendavit fidem,dicens: "Firmamentum autem stabilitatis constancieque est, quam in animogerimus, fides." Neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum.Et fides ita placuit Deo, quid Dominus noster Ihesus Christus neminem sanabat,nisi firmam fidem in eo haberet. Habentes autem firmam fidem sanabat. Insuperet salvabat, dicendo, "Fides tua te salvum fecit," ut dixit ceco cui visumrestituit, et leproso quem mundavit, et multis aliis.

In fide enim ministrare debes virtutem, ut beatus Petrus in epistolasua secunda ait, dicens:

Vos autem curam omnen subinferentes, ministrare in fide vestra virtutem,in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinenciam, in abstinenciaautem pacientiam, in pacientia pietatem, in pietate autem amorem fraternitatiscaritatem.
Per fidem certe homo Deo ut placuit ut latro in cruce, et sine fide displicethomo. Unde Apostolus ait, "Impossibile sine fide aliquem placere Deo."Et per fidem eciam vincimus mundum. Unde beatus Iohannes in epistola suadixit, "Hec est victoria que vicit mundum, fides nostra." Et eciam ex fideiusti vivunt. Unde Apostolus in epistola ad Romanos dixit, "Iustus autemex fide vivit."

Et intelligo fidem catholicam, hoc est universalem, quam Romana ecclesiadocet, colit et veneratur, secundum quod in "Quicumque vult," et in "Credoin Deum" continetur. Et intelligas fidem vivam et non mortuam; hoc estbonis operibus vestitam. Nam ut ait Apostolus, "Fides sine operibus mortuaest." Et licet in operibus quandoque successit desit, quia opera non sortiuntureffectum, fides tamen propter hoc non est derelinquenda. Nam dixit quidamsapiens, "Malo mihi successum deesse quam fidem." Nam ut quidam sapiensdixit, "Fidem qui perdit, quo se servet non est relictum." Et intelligasfidem firmam et indubitatam. Nam de facto Dei nullo modo debes dubitare.Beatus Petrus apostolus, cum Dominus Ihesus Christus ambularet super aquasmaris, dixit ei: "Si tu es Dominus, iube venire ad te." Et cum iuxta preceptumDei ambularet super aquas maris, dubitavit. Unde statim cepit submergipropter dubitationem. Quare Dominus apprehendens eum per manum sublevaviteum, dicens: "Modice fidei, quare dubitasti?"

Et alibi beatus Iacobus in epistola sua prima dixit,

Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibushabundanter, et non improperat: et dabitur ei. Postulet autem in fide nichilhesitans: qui enim hesitat, similis est fluctui maris, qui a vento moveturet circumfertur: non ergo extimet homo ille quod vir duplex animo inconstansest in omnibus viis suis.
Et eciam Dominus in evangelio dixit,
Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hesitaveritis, si montiet huic dixeritis: tolle, et iacta te in mare, fiet. Et omnia quecumquepecieritis in oratione credentes, accipietis.
Et in Ecclesiastico dicitur, "Cor ingrediens duas vias non habebit tequiem,et pravi cordis nullis scandalizabitur." Et Seneca in epistolis dixit,"Qui, quo destinavit, pervenire vult, unam sequatur viam, et non per multasvagetur." Et alibi, "Vita sine proposito vaga est: nichilque turpius dubioet incerto actu."

[Caput V.]

Per spem.

Per spem autem acquiritur amor et dilectio Dei. Spes est expectatiocerta future beatitudinis. De qua spe namque dicitur, "Spera in Deo, etfac bonitatem." "Inquire pacem, et persequere eam." Et alibi, "Iacta cogitatumtuum in Domino, et ipse te enutriet." Et alibi, "Revela Domino viam tuam,et spera in eo, et ipse faciet."

Salvat enim Dominus omnes sperantes in se, ut ait propheta: "Mirificamisericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te." Nam sperantes firmiterin Domino ab eo proteguntur et liberantur ab eo, nec confunduntur, necinfirmantur, et ab eo redimuntur et pascuntur eciam in divitiis eius. Utait propheta, "Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquistiquerentes te, Domine." Et alibi, "Deus meus, inpolluta via eius, eloquiaDomini igne examinata, protector est omnium sperantium in se." Et alibi,"In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. Ad teclamaverunt, et salvi sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi." Etalibi, "Iudica me, quoniam ego in innocencia mea ingressus sum, in Dominosperans non infirmabor." Et alibi, "In te, Domine, speravi; non confundarin aeternum; in iustitia tua libera me." Et alibi, "Redimet Dominus animasservorum suorum, et non dereliquid omnes qui sperant in eo." Et alibi,"Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris indivitiis eiius." Et alibi, "Adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos; eteruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo." Etalibi dixit Apostolus in epistola ad Romanos, "Spe enim salvi facti sumus.Spes autem que videtur, non est spes." Et nota quod "spes est ultimum malorumsolatium," ut dixit Seneca De Legalibus Institutis.

[Caput VI.]

Per karitatem.

Per caritatem autem acquiritur amor et dilectio Dei, quia per illamomnes virtutes et omnia bona condiuntur. Nam ut ait beatus Petrus in epistolasua prima, "Caritas operit multitudinem peccatorum." Adeo ut dicatur, "Habeascaritatem et fac quicquid vis." Nam "Deus caritas est: et qui manet incaritate, in Deo manet, et Deus in eo," ut beatus Iohannes in epistolasua dixit.

Est autem karitas, secundum Augustinum, animi motus ad serviendum Deopropter se, et sibi et proximo propter Deum. Et caritatem habeas secundumquod in epistola sancti Pauli diffinitur, et amicus Dei reputaberis. Intelligoeciam caritatem, id est, helimosinam. Unde dicitur, "Date helimosinam:et omnia munda erunt vobis." Et alibi dicitur per sapientem, "Qui obturataurem suam ad clamorem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur." Etalibi, "Qui dat pauperi non indigebit: qui autem despicit deprecantem sustinebitpenuriam." Et Seneca dixit, "Habet in adversis consilia, qui in prosperiscommodat." Et alibi filius Sirac dixit, "Elemosina viri quasi saculum cumipso." Et alibi Ysaias dixit,

Frange panem tuum esurienti, et egenos vagosque unduc in domum tuam;si videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpetquasi mane lumen tuum; et sanitas tua orietur.
Nunquam enim Deus melius cognoscitur quam per fractionem panis causa helimosinefaciende, quod manifeste potes per evangelium Dei cognoscere. Nam apostoliqui cum Domino cotidie conversati fuerant, post illius resurrectionem eumnon cognoscebant, licet eum viderent exponentem eis scripturas et incipientema Moysem et prophetis. Cognoverunt tamen eum in fractione panis, quasiDominus daret illis manifeste intelligere quod Deus nunquam melius cognosciturnec occuli peccatorum ad cognitionem Dei melius aperiuntur quam per fractionempanis ad helimosinam faciendam. Per helimosinam enim efficitur homo beatus,et in die mala a Domino liberabitur. Fit eciam ioctundus et sermones suosin iuditio bene disponet. Ut ait propheta, "Beatus qui intelligit superegenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus." Et alibi, "Iocundushomo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iuditio; quiain eternum non commovebitur."

Multis enim rationibus debemus ylariter helimosinas facere, quia "Ilaremdatorem diligit Deus," ut dixit Apostolus in epistola sua ad Corinthios,et quia predicta bona inde consequimur, et quia cum damus helimosinas noneas ammittimus, sed nobis eas conservamus. Et per eas in domo Domini recipimur.Unde dicit Dominus, "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: qui recipiantvos in eterna tabernacula." Et quia dando helymosinam, non tantum pauperidamus, sed ipsi Deo, ut ipsemet testatur dicens, "Que uni ex minimis meisfecistis, mihi fecistis." Et eciam quidam sapiens dixit,

Quisquis es, in mensa primum de paupere pensa;
Nam dum pascis amice Deum pauperis in specie, nam latet ipse Deus.
Bonum est ergo helimosina donum, quod cum donatur nobis conservatur, etin thesauris Dei nobis reconditur, unde dicit Dominus, "Thesaurizate vobisthesaurum in celo, ubi nec erugo neque tinea demolitur." Et eciam MarcialisCocus dixit,
Qui iustis sanctisque viris, Tigille, ministrat,
Sumit ubi donat, spargit et accumulat.
Qui vero indignis bis munera prestita perdit,
Et quoniam donat, donat et inmeritis.
Tu quoque communis meretricibus et parasitis
Quicquid habes perdis, perderis ergo miser.
Quidam tamen philosophus dixit, "Si imitaris, da ingratis." Nam et sceleratiset piratis maria patent.

Omnibus ergo pauperibus benefacere debes, non advertendo faciem tuamab ullo paupere, secundum Tobiam qui ait,

De substantia tua fac helemosinam, et noli avertere faciem tuam abullo paupere: ita fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quantomodopotueris, misericors esto. Si multum tibi fuerit, habundanter tribue: siexiguum fuerit, eciam exiguum libenter impertiri stude. Premium enim bonumthesaurizas tibi in die necessitatis; quoniam helimosina ab omni peccatoet a morte liberat, et non patitur animam ire in tenebris. Fiducia magnaerit coram summo Deo helemosina omnibus qui faciunt eam.
Et angelus Raphael dixit ad Tobiam,
Bona est oratio cum ieiunio et helimosina magis quam thesauros aurirecondere: quoniam helimosina a morte liberat, et purgat peccata, et facitinvenire vitam eternam. Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostessunt anime sue.
Et ideo forte Daniel propheta dixit Nabuchodonosor regi qui previderatdestructionem regni sui per sompnium arboris,
Placeat tibi, rex, consilium meum; peccata tua helimosinis redime,et iniquitates tuas miserationibus pauperum: et forsitan ignoscet tibiDeus peccata tua.
Nec credas quod propter copiam helemosinarum bona tua decrescant vel minuantur;immo credas que augentur et crescunt, nam sicut quando lucet candela etardet, et lumen ab ea sumitur, lumen prime candele non minuitur, sed duplicatur,ita per datum helimosinarum substantia tua crescit et augetur. Quod potesmanifeste cognoscere per exempla divina. Deus enim noster Ihesus Christuscum vidisset turbam que secuta fuerat eum in deserto, misertus fuit supeream dicens, "Si dimisero eos ieiunos, in via deficient." Et volens facerehelimosinam de substantia sua ab eo creata, pavit .v. milia hominum exceptisparvulis et mulieribus de .v. panibus et duobus piscibus. Elimosina Deiita facta, substantia Dei ab eo creata in tantum crevit et habundavit utex reliquiis panum et piscium que superfuerant et habundaverant duodecimcophini replerentur. Similiter substantia Domini habundavit et crevit quandopavit Dominus .iiiior. milia hominum extra parvulos et mulieres de vii.panibus et pisciculis paucis et ex reliquiis que superfuerant .vii. sportecollecte sunt fragmentorum plene.

Potes eciam cognoscere quod divitie hominum non minuuntur, sed crescuntper elimosinas per multa exempla humana. Nam multas bonas domos vidi quarumdivitie habundaverunt et creverunt quando helimosine in eis habundabantet habundanter fiebant. Elimosinis autem per avaritiam annichilata suntpenitus et destructa. Sicut enim homo per elimosinas efficitur beatus etin eterna tabernacula recipitir, ita per subtractionem helimosinarum peravariciam efficiter homicida et recta via vadit ad tartara. Unde dicitur,"Si videris fratrem tuum fame morientem nec paveris, occidisti." Et Cassiodorusdixit, "Merito quando quis potest esurientibus subvenire si non pascitextingunt." Elimosina certe exstingit peccatum. Unde Ihesus filius Syracdixit,

Ignem ardentem exstinguit aqua, sic elimosina extinguit peccata etresistit peccatis. Fili, helimosinam pauperis ne defraudes, et oculos tuosne a paupere. Animam esurientem ne despexeris, et si exasperes inopiamsuam. Ab inope ne avertas oculos propter iram; et non relinquas querentibuste retro maledicere.
Et alibi, "Conclude ehlimosinam in cor pauperis, et hec pro te exorabitab omni malo." Et beatus Iohannes in epistola sua dixit, "Qui habueritsubstantiam mundi, et viderit fratrem suum necessitatem pacientem, et clauseritviscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?"

Ut ergo mortem evites et recipiaris in paradisum, secundum quod Apostolusdixit in epistola ad Galathas, "Opereris bonum ad omnes, et maxime ad domesticosfidei." "Ad omnes" dico quibus commode benefacere potes. Nemo enim de substantiahuius mundi benefacere potest omnibus nisi solus Deus. Omnibus ergo benefacet maxime egenis. Ait enim Cassiodorus, "Egentibus iussum est non divitibussubveniri; fundit potius qui mittit in plenum." "Honora ergo Dominum desubstantia tua omnium frugum tuarum et inplebuntur horrea tua saturitate,et vino torcularia redundabunt," ut Salomon dixit. Honorare ergo debesDominum de tua substantia, et cum usuris melioratam accipies. Nam ut aitidem, "Feneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suamreddet ei." Ait enim Ysaias,

Cum funderis animam tuam esurienti; et animam efflictam repleveris,orietur in tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies. Et requiemtibi dabit Dominus Deus semper, salvabit in splendoribus animam tuam, etossa tua liberabit, et eris quasi ortus irriguus, et sicut fons vivus cuiusnon deficiunt aque.
Et honorare debes Dominum de tua substantia, et cum esurienti panem tuumdividere, et habebis laudem in Deo. Ut ait Seneca in epistolis suis, "Magnaquidem laus est, naufrago manum porrigere, erranti viam monstrare, et esurientipanem suum dividere." Non tamen facere debes amore laudis sed tribueredebes de tua substantia bona intentione et non ex vana gloria. Nam ut aitDominus, "Cum, facis elimosinam, noli tuba canere, sed secreto ut nesciatsinistra tua quod faciat dextra tua."

Facias ergo helimosinas ylariter et non triste. Nam ut Marcialis Cocusdixit,

Si donas tristis, et dona et premia perdis.
Et habunde facias helimosinam secundum vires et facultates tuas et ex tuahabundantia, ut helemosine tue non sint aliis consolatio, tibi autem tribulatio,nec expectes quod filii tui pro te vel alii faciant helemosinas, vel ablatarestituant. Dixit enim filius Syrac, "Ante mortem benefac amico tuo, etsecundum vires tuas exporigens da pauperi. Nonne alii relinques laborestuos." Nam ut ait Apostolus Paulus in epistola ad Corrinthios,
Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est,et non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobisautem tribulatio, sed ex equalitate. In presenti tempore vestra habundantiaaliorum inopiam suppleat: sicut illorum habundantia vestre debet esse inopiesupplementum.
Et eciam Seneca in Beneficiis dixit, "Dabo egenti sed ut ipse nonegeam; succuram perituro sed ut ipse non peream." Et Martialis Cocus dixit,
Ne noceas tibi, aliis prodesse memento;
Velle beare alios, prope odire te, miserum est.
Et Cato dixit,
Sic bonus esto bonis, ne te mala damna sequantur.
Et non solum tibi nocere non debes propter munificentiam vel liberalitatemtuam, sed nec aliis. Ait enim Cassiodorus, "Munificentiam nostram nullivolumus extare dampnosam, neque alteri tribuitur, alterius dispendio applicetur.Inde eciam Tullius dixit,
Videndum est ut ea libertate utamur que prosit amicis, neminem noceat.Et tali liberalitate uti debemus ut de nostro, non de alieno tribuamus.Tribuere enim de alieno non est iustum; ergo nec liberare.
Unde idem Tullius dixit, "Nichil est liberale quod non sit iustum." Etcavere debemus ne maior sit tribuendi benignitas quam facultates. Ut idemdixit, "Secundum ergo facultates et posse tuum serva." Cassiodori dictumeorum ait, "Persona tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, et presidiumaliqua calamitate concluso."

[Caput VII.]

Qualiter retineatur amor Dei.

Retinetur amor et illius dilectio perseverantia. Unde dicitur, non quiinceperit, sed qui perseveravit aptus regno Dei. "Qui autem perseveraveritusque in finem, hic salvus erit." Et alibi eciam dicitur, "Nemo mittensmanum ad aratrum, respiciens retro, aptus est regno celorum." Et sanctusIohannes in epistola sua dixit, "Omnis qui precedit, et non permanet indoctrinra Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina eius, hic Filiumet Patrem habet."

De amore Dei et dilectione illius, per magnitudinem negotii et mei paucitatemingenii ad plenum te non possum docere. Sed hoc me breviter et succinctequasi sumatim tibi scripsisse sufficiat; tu autem ex tuo ingenio ad nontibi prestito semper augeas et suparaddas ut per Dei gratiam ad illiusamorem et dilectionem valeas pervenire.


This text copyright © 1980 Sharon Lynne Hiltzand copyright © 2000 Sharon Hiltz Romino

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page