[an error occurred while processing this directive]
ALBERTANO OF BRESCIA: SERMO JANUENSIS



[Hic est sermo quem Albertanus causidicus Brixiensis composuit et edidit inter causidicos januenses et quosdam notarios super confirmatione vitæ illorum tempore domini Manuelis de Madio potestatis januæ currente M.CC.XLIII in domo viridarii domini Petri de Nigro causidici in die s. Nicholai.]

Congregatio nostra sit in nomine Domini a quo est omne datum optimum et omnedonum perfectum descendens a patre luminum, apud quem non est trasmutationec vicissitudinis obumbratio. Licet a Sapiente dictum sit «Inter sapientesnon audeas loqui» tamen non confisus de mea scientia, sed de Christimisericordia qui dixit: vos non estis qui loquimini, sed Spiritus Patris meiqui loquitur in vobis, confisus etiam de vestra benigna audientia loquarinter vos sapientes verba. Domini dicentis «vos estis sal terræ, quod sisal evanuerit in quo salietur? ad nihilum valet ultra nisi eiiciatur foraset conculcetur ab hominibus».

Quamvis verba ista dicta sint Apostolis per Dominum Nostrum Jesum Christum,tamen et vobis sapientibus per quandam similitudinem verba prædicta: vosestis sal terræ, dici possunt, quia sicut per Apostolos Christiani reductisunt ad saporem fidei et dulcedinem eternæ vitæ, ita et per vos vestramquesapientiam reduci debent omnes actus hominum ad vos confluentium causaconsilii vel adjutorii, ad saporem rationis et salsedinem justitiæ, acdulcedinem præceptorum juris. Scire namque, fratres, debetis quodSacerdotes nostri quando nos Christianos fecerunt, in ore cujuslibet nostrumsalem apposuerunt dicentes -- «Accipe sal sapientiæ ut tibi proficiat advitam eternam». Salem sapientiæ in ore habere debemus secundum beatumPaulum qui ait in Epistola ad Colossenses: sermo vester semper in grano salesit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

Quare videndum est, quid sit initium sapientiæ, quid sit sapientia, quæsint sapientiæ commoda.

Etenim initium Sapientiæ est timor Domini ut propheta dixit. Nam qui timetDeum, omnia timet eum. Qui vero non timet Deum timet omnia, ut quidamphilosophus dixit; et alius dixit: timor Domini sit negotiatio tua et veniettibi aurum sine labore. Sapientia vero est perfectum bonum mentis humanæ acdivinarum et humanarum rerum scientia, ut dixit Seneca. Sapientiæ verocommoda sunt infinita, nam ut dixit Salomon in Proverbiis: melior estSapientia cunctis speciosis opibus, et omne desiderabile ei non poteritcomparari. Et iterum: dic Sapientiæ soror mea es: et prudentiam voca amicamtuam. Et iterum: posside sapientiam quia auro melior est argento. Et JesusSirach dixit: vinum et musica letificant cor, et super utraque dilectiosapientiæ. Et pro certo est sciendum, sapientiam esse talis virtutis quodsine studio sapientiæ nemo beate vivere possit et sine sapientia animiæger dicatur ut Seneca in Epistolis dixit. Sapientia enim animum firmat etfabricat, vitam disponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrathæc nos debet tueri; Sapientia docebit ut Deum sequaris feras causasdiscutit hæc exigit ut ad legem suam quisque vivat nec a rationem vitædissentiat.

Hæc ita hominem sapientem facit ut a quodam philosopho dicitur: Sapiensfert arma contra omnes dum cogitat. Dicitur enim sapientia est scientiasapore virtutum condita. Ad hoc ergo, ut habeamus scientiam sapore virtutumcondita videamus quid sit scientia, quid sit virtus et quibus modis saporevirtutum condiatur.

Scientia est nobilis possessio quæ distributa multipliciter suscipitincrementum et avarum dedignatur possessorem, et nisi publicetur citoelabitur et evanescit. Publicari ergo debet et disputari scientia, utaugmentetur et incrementum recipiatur. Quare Seneca dicit -- de formulahoneste vitæ -- Nullius inprudentiam despicias; rari sermonis ipse, sedloquentium patiens, severus ac serus, ilaris non aspernans; sapientiæcupidus et docilis, quæ scieris sine arrogantia postulanti impartiens, quænescieris sine occultatione ignorantiæ tibi benigne postula impertiri.

Virtus autem secundum Augustinum est habitus mentis bene constitutæsecundum humanam naturam consentaneam rationi. Conditur vero scientia saporevirtutum et ad sapientiam reducitur, ut per eam reducatur actus hominum adsaporem rationis et salsedinem justitiæ et juris præceptorum dulcedinemduobus modis, videlicet locutione septemplici et etiam virtutis exercitiotriplici.

Namque in primis, cum homines ad nos confluunt causa consilii vel ausiliihabendi, curare debemus ut vereri et diligere videamus. Postea vero debemuseos alloqui bene et bona eis dicere, ut eos trahantur ad nostram amicitiam,nam ut ait Salomon: principium amicitiæ est bene loqui. Male dicere estexordium inimicitiarum.

Secunda vero allocutione debemus loqui dulciter et dulcia verba proferre.Nam ut idem ait: Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos, indeetiam dici consuevit: silva tenet leporem sapientis lingua leporem. -- EtPanphilus dixit: Excitat et nutrit facundia dulcis amorem.

Tertia vero allocutione debemus loqui molliter et molles responsioneshabere, nam ut idem ait: mollis responsio frangit iram, sermo quoque durusexcitat furorem.

Quarta vero allocutione debemus loqui pulchre et honeste et pulchra verbaproferre, turpibus penitus ommissis, nam dixit Beatus Paulus: Turpiacolloquia bonos mores corrumpunt. Et Seneca de formula honestæ vitæ dixit:a verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum imprudentiam nutrit.Et Salomon dixit: homo assuetis in verbis improperii non erudietur cunctisdiebus vitæ suæ -- Et Socrates dicit: quæ facere turpe est, ea necdicere honestum puto.

Quinta vero allocutione debemus loqui composite et verba composita et ornatadicere; nam ut ait Salomon: Favus mellis verba composita dulcedo animæ etsanitas est ossium; et Cassiodorus dixit: loqui hominibus communiter datumest, solus ornatus est qui discernit indoctos.

Sexta vero allocutione debemus loqui scienter, ut ea quæ proferimus certaet cognita sint -- Unde quidem sapiens cum interrogatus esset ab alioquomodo posset optime dicere, respondit: si tantummodo dixeris quod benescieris; non enim dicere debemus verba obscura vel ambigua vel sophistica.Nam nihil interest neget quis vel taceat an obscure respondeat quantum adhoc ut incertum dimittat interrogantem, ut lex dicit. Unde etiam quidamphilosophus dicit: Sanctius est esse quam quod nemo intelligat dicere. EtJesus Sirach dicit: «qui sophistice loquitur odibilisest, in omni redefraudabitur; non enim illi est a Domino data gratia».

Septima autem allocutione debemus loqui sapienter, sine dolo, fraude etmalitia, bona mente et intentione et sine alterius lesione; et itaseptemplici locutione tali conditur scientia virtutum sapore.

Conditur etiam ut prædixi triplici virtutis exercitio.

Nam ut ait Tullius: Omnis virtus in rebus utitur. Quarum prima inprospiendoest quid in unaquaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum quidconsequens, ex quibus quæque gignantur quæ cujusque rei causa sit.

Alia est cohibere motus animi turbatos et appetitiones obedientes efficererationi.

Tertia est rebus quas acquirimus uti moderate atque scienter. De quibussingulis despiciamus. In primo igitur virtutis exercitio, quando homines adnos veniunt causa consilii vel auxilii perspiciendum est quid verum sit,quia veritas post Deum colenda est, quæ sola Deo homines primos facit, cumipse Deus veritas sit, ipso testante: Ego sum via veritas et vita: Quodautem adjecit Tullius, sincerumque: hæc ideo dixit quia sincera et puraveritas spectanda est mendacio penitus fugato. Quare dixit Cassiodorus:Bonum est, verum si in eo nihil misceatur adversum. Et Dominus dixit:Diabolus est mendax et pater ejus. Et Salomon dixit: potius est diligendusfur quam assiduus in mendacio. Super eo vero quod adjecit consentaneum.Statim in negotio nobis proposito inspicere debemus utrum negotium illud sitconsentaneum rationi an non. Similiter inspiciendum est qui contradicanthuic negotio et qui consentiant ad hoc ut cognoscamus utrum negotium perducipossit ad effectum an non. Quid autem consequens ideo adjecit, quia quædamin principio videntur bona ex quibus multa mala sequuntur. In omnibus enimbonis duplicia mala invenies, ut Sapiens dixit. Quare inspicienda sunt, exquibus quæque gignantur et quæ cuique rei causa sit. Quare dixit Seneca,de formula honestæ vitæ, cuique rei causam requirere et cum initiainvenies exitus cogitabis. Inde Pamphilus dixit:

Principium finemque simul prudentia spectat Rerum finis habet crimen et omne Verbi principium finem circumspice verbi Ut melius possit præmeditata loqui.

In secundo vero virtutis exercitio cohibere debemus motus animi turbatos etappetitiones obedientes efficere rationi; quod fieri debet dupliciter,videlicet ut cohibeamus motus turbatos animi loquentis nobis. Nam in negotionobis proposito statim recurrere debemus ad Deum et ad conscientiam nostram,et ad modum galli qui cum cantat cum alis ter se percutit. Sed si motusnostri animi in aliquo sint turbati vel odio vel precibus vel timore velinvidia vel aliquo denique excessu prædicto, a nostro animo penitusrepellere debemus, Deum et conscientiam præ oculis habentes. Similiter simotus animi loquentis nobiscum turbati sint aliqua ex prædictis causis,alia qui vult, ut ei præstemus consilium vel auxilium in mala causa, velindicemus etiam malitias vel collusiones vel faciamus aut dicamus aliquidquod ledat pietatem vel æxtimationem aut reverentiam nostram vel suam, veletiam aliquid quod sit contra bonos mores, statim, Deum præ oculishabentes, aperta fronte debemus animi ejus motus perturbatos propossecohibere eique benigne dicere: amice non potes hoc fieri, qua facta quæpietatem nostram ledunt, vel æstimationem vel verecundiam, et, utgeneraliter dicam, quæ contra bonos mores fiunt, nec nos posse facerecredendum est. Nam id fieri demum dicitur quod commode fieri potest, utleges nostræ clamant. Et si forte amicus vel vicinus vel aliquis potens velnotus institerit ut prædicta faciamus, viriliter debemus resistere, necdebemus pati ad malitiam nos trahi, sed ad modum calamitæ quæ trahit ad seferrum, eum vel illos ad nostrum bonum propositum trahere debemus, sequendopreceptum Beati Pauli dicentis: «Noli vici a malo sed vice in bono malum»et imitando consilium Salomonis qui ait: noli esse humilis in sapientia tuane humiliatus in stultitia seducaris. Nam secundum regulam amoris: non estexcusatio peccati si amici causa peccaveris, amici enim crimina si ferasfacias tua, plus etiam dicit: quia bis peccat qui peccato obsequiumaccomodat, et crimen sibi parat qui nocentem adjuvat, nec timeamus potentesnec illis inhereamus. Nam ut Seneca dixit: si in amicitiam et clientelampotentissimi hominis deveneris, aut amicitia aut fides perdenda est. QuareSalomon ait: advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit,non tamen longe sis ab eo ne in oblivione tradas.

Nunc accedendum ad tertium virtutis exercitium ut Tullius ait. Tertia estrebus quas aquirimus uti moderate atque scienter. In quo notare debemus quodillos qui ad nostrum consilium vel auxilium veniunt semper nos acquireredebemus ut ab eis lucrari et eorum amicitia et lucro uti moderate atquescienter secundum virtutis proprietatem; nam ut idem Tullius dixit: propriumvirtutis esse status et conciliare animos hominum et ad usus suos idestutilitate adjungere. Utilitates ergo et lucra et commoda ab eis traheredebemus; nam, ut ait Augustinus: licet advocato vendere justam advocationemet jurisperito vendere consilium. Veruntamen lucrum sive commodum debet essepulcrum et non turpe, debet esse moderatum, debet esse etiam naturale et noncontra naturam.

Pulcrum debet esse, quia turpia lucra ab heredibus sunt extorquenda, ut lexnostra dicit. Quare Seneca dicit: turpe lucrum velut dispendium fugito, etalius dixit: lucrum cum mala fama damnun est appellandum.

Moderatum esse debet, videlicet cum modo. Modus est in omnibus servandusunde dici consuevit:

Est modus in rebus sunt certi denique fines, Quos ultraque citraque nequit consistere rectum.

Componitur commodum ex con et modo; nam ut ait Cassiodorus: si commodummensura equitatis excessit, vim sui nominis non habebit.

Debet esse naturale et comune, videlicet cum commodo nostro, nam ut ait lexnaturæ: equum est neminem cum alterius jactura fieri locupletiorem, plusetiam Tullius enim ait: Neque timor, neque dolor, neque mors, neque aliquidquod extrinsecus hujusmodi accidere possit tam est contra natura quam exalieno incomodo suum augeri commodum, maxime de exiguitate mendici; nam utait Cassiodorus: Ultra omnes credulitates est divitem velle fieri deexiguitate mendici. Quare mendicos et pauperes ac debiles, orphanos etviduas ac miserabiles personas, libentissime, gratis et non per pecuniamjuvare debemus. Maximum enim lucrum est ex hoc sibi et Deo servire et itaprædictis inspectis diligenterque cognitis, tali septemplici locutione actriplici virtutis exercitio possumus scientiam nostram sapore virtutumcondire ac per sapientiam nostram omnes actus hominum ad nos confluentiumreducere quippe saporem rationis et salsedinem justitiæ ac dulcedinempræceptorum juris. Videamus itaque quid sit ratio, quid justitia et quæsunt juris præcepta.

Ratio certe est quidam mentis aspectus qui dicitur naturæ imitatio, utSeneca in Epistolis dixit; et ita definitur: ratio est vis discretiva boniet mali, liciti et illiciti, honesti et inhonesti cum electione boni et fugamali; inde etiam dicitur ratiocinatio, idest rationis inquisitio et certesapor rationis multus est. Quare ratio bene adhibita quid optimum sitconvenit, neglecta vero multis implicatur erroribus, et qui rationem secumportat totum mundum vincit. Quare quidam philosophus dixit: si vis vinceretotum mundum subjice te rationi. Subjicere ergo debemus nos rationi; etetiam alios, cum quibus utimur, proposse nostro et ad salsedinem justitiæactus hominum reducere debemus.

Iustitia vero secundum Tullium est omnium domina et regina virtutum; quareidem Tullius dixit: fundamentum est perpetuæ commendationis et famæjustitia, sine qua nihil potest esse laudabile. Seneca vero definivitjustitiam dicens: Iustitia est naturæ tacita conventio et in adjutoriummoltorum inventa. In moralium vero dogmate definitur: Iustitia est virtushumanæ societatis conservatrix et comunis utilitatis; secundum vero legesdefinitur justitia: constans et perpetua voluntas jus suum uniquiquetribuens. Prædictis vero pensatis ac multis aliis quæ de justitia dicipossunt. Et Jesus Sirach ait: Filii agonizare pro anima tua et usque admortem certa pro justitia et Dominus expugnabit pro te omnes inimicos tuos.

Iuris quoque præcepta quæ maximam dulcedinem habent sunt hæc: honestevivere, alterum non ledere suum cuique tribuere. Servemus ergo prædicta etin nobis locum habebit lex dicens: militant namque patroni causarumgloriosæ vocis confisi munimine laborantium spem, vitam posterosquedefendere; vox enim nostra videlicet fama nostra gloriosa erit. Est enimgloria frequens de aliquo fama cum laude, quam famam multum affectaredebemus; ait enim Paulus: quæcumque sunt bonæ famæ hec cogitate, et JesusSirach dixit: lux oculorum letificat animam et fama bona impinguat ossa; etalibi: curam habe de bono nomine, hoc enim magis permanebit quam millethesauri et magni et pretiosi. Et alius dixit: cesset omnis virtus nisi famalate pateat et erimus confisi munimine sive amore civium, «unum enim estinespugnabile munimentum sive amor civium, ut Tullius dixit» qui etiam ait:omnium rerum nec quidquam aptus est ad opes tuendas et retinendas quamdiligi.

Nihil tamen alienius quam timeri, perclare enim homines quem metuuntoderunt, quod quisque autem odit perisse expetit. Nullas opes multorum odiisobsistere posse, et si comunia ignotum servat modo autem cognitum; nihilenim est stultius quam in libera civitate velle timeri. Necesse est enim utmultos timeat quem multi timent; et itadefendimus spem et vitam aliorum etnostram quæ esse debet aliorum magistra, et etiam posterorum negotiageremus eosque defendemus instruendo eos gratia virtutum; nam ut aitTullius: optima hæreditas creditur a parentibus filiis omnique patrimonioprestantior gloria virtutis rerumque gestarum. Quare etiam Seneca dixit:nullus mihi dies per otium transit, parcio noctem, nocturnis studiis nonvaco somno, sed succumbo et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere etcastigatos quod detineo posterorum negotia gero quæ possint esse utiliaillis scribo salutares ammonitiones vel de medicamento similes eispræpones; et hæc quæ dixi vobis intelligantur Causidicis dicta et vobisNotariis sive Tabellionibus. Vere vobis tabellionibus per similitudinem dicipotest: vos estis sal terræ, quia sicut per salem omnes fere cibicondiuntur et saporem accipiunt ita per vestrum officium ac sapientiam omnesfere actus hominum condiuntur et saporem firmitatis accipiunt, et dicerepossunt laici: sine vobis litteratis nihil possumus facere. Nam ut aitCassiodorus: non est in mundo ita bona fortuna quam non augeat litterarumgloriosa notitia. Simus ergo sal sapientiæ eumque in ore habeamus quod sisal evanuerit in quo salietur, non eritis judices, quia ut ait, ut Dominusdixit: tam diu videre quis dicitur quam diu justus putatur; nomen enim quodab æquitate sumitur per superbiam non tenetur, nec eritis veri defensores,nam ut idem ait: vere defensor dictus qui innoxie defendit, nec eritissapientes quia sapientia hujus mundi stultitia apud Deum. Cassiodorus dixit.Nec eritis tabelliones sed dolosi et falsarii de quolibet vestrum dicipoterit cum Propheta qui ait: cujus os de amaritudine et dolore plenum estsub lingua ejus dolor et labor, et de omnibus vobis dici poterit: sepulchrumpatens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sublabiis eorum; judica illos Deus. Eiciendi erimus foras conculcandi, abomnibus, non solum ab hominibus, sed etiam in inferno a diabulis. Habeamusita in ore salem sapientiæ qui nobis proficiat ad vitam æternam, ad quamille nos perducat qui sine fine vivit et regnat.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page