ALANUS DE INSULIS
ANTICLAUDIANUS

Prologus

Cum fulminis impetus uires suas expandere dedignetur in uirgulam, uerum audaces prouectarum arborum expugnet excessus, imperiosa uenti rabies iras non expendat in calamum, uerum in altissimarum supercilia rerum uesani flatus inuectiones excitet furiosas, per uitiosam nostri operis humilitatem inuidie flamma non fulminet, nostri libelli depressam pauperiem detractionis flatus non deprimat, ubi potius miserie naufragium, misericordie portum expostulat, quam felicitas liuoris exposcat aculeum. In quo lector non latratu corrixationis insaniens, uerum lima correctionis emendans, circumcidat superfluum et compleat diminutum quatenus illimatum revertatur ad limam, impolitum reducatur ad fabricam, inartificiosum suo referatur artifici, male tortum proprie reddatur incudi. Sed quamuis artificii enormitas imperitiam accuset artificis, in adulterino opere imperitie uestigium manus relinquat opificis, opus tamen sui ueniam deprecatur erroris, cum tenuis humane rationis igniculus multis ignorantie obnubiletur erroribus, humani ingenii scintilla multas erroris euanescat in nebulas. Quare ad hoc opus non nauseantis animi fastidio ductus, non indignationis tumore percussus, sed delectatione nouitatis illectus, lector accedat, ut, quamuis liber uernantis eloquii purpuramento non floreat et fulgurantis sententie sydere non clarescat, tamen in fragilis calami tenuitate mellis possit suauitas inueniri et arescentis riuuli modicitate sitis ariditas temperari; in hoc tamen nulla uilitate plebescat, nullos reprehensionis morsus sustineat, quod modernorum redolet ruditatem, qui et ingenii preferunt florem et diligentie efferunt dignitatem, cum pigmea humilitas excessui superposita giganteo, altitudine gigantem preueniat et riuus a fonte scaturiens in torrentem multiplicatus excrescat. Hoc igitur opus fastidire non audeant qui adhuc nutricum uagientes in cunis, inferioris discipline lactantur uberibus. Huic operi derogare non temptent qui altioris scientiae militiam spondent. Huic operi abrogare non presumant qui celum philosophie uertice pulsant. In hoc etenim opere litteralis sensus suauitas puerilem demulcebit auditum, moralis instructio perficientem imbuet sensum, acutior allegorie subtilitas proficientem acuet intellectum. Ab huius igitur operis arceantur ingressu qui, solam sensualitatis insequentes imaginem, rationis non appetunt ueritatem, ne sanctum canibus prostitutum sordescat, ne porcorum pedibus conculcata margarita depereat, ne derogetur secretis, si eorum magestas diuulgetur indignis.

Quoniam igitur in hoc opere resultat grammatice syntaseos regula, dialetice lexeos maxima, oratorie reseos communis sententia, arismetice matheseos paradoxa, musice melos, anxioma geometrie, gramatis theorema, astronomice ebdomadis excellentia, theophanie celestis emblema, infruniti homines in hoc opus sensus proprios non impingant, qui ultra metas sensuum rationis non excedant curriculum, qui iuxta imaginationis sompnia aut recordantur uisa, aut figmentorum artifices commentantur incognita; sed hii qui sue rationis materiale in turpibus imaginibus non permittunt quiescere, sed ad intuitum supercelestium formarum audent attollere, mei operis ingrediantur angustias, certa discretionis libra pensantes quid sit dignum in aures publicas promulgari uel silentio penitus sepeliri. Sicut enim quorundam genuinos detractions insultus non timeo, sic fauorabilem commendationis auram ab aliis non expecto. Non enim tumor superbie intus eructuans ut exiret in publicum, me huius operis coegit ad fabricam, uel fauor popularis applausus insolentem inuitauit ad operam, sed ne meus sermo contraheret de cure raritate rubiginem aliorumque profectibus labore mei studii desudarem.

PROLOGUS

[1-9]

Autoris mendico stilum falerasque poete,
Ne mea segnicie Clio directa senescat,
Ne iaceat calamus scabra rubigine torpens.
Scribendi nouitate uetus iuuenescere carta
Gaudet, et antiquas cupiens exire latebras
Ridet, et in tenui lasciuit harundine musa.
Fonte tuo sic, Phebe, tuum perfunde poetam,
Vt compluta tuo mens arida flumine, germen
Donet, et in fructus concludat germinis usum.

LIBER PRIMUS

[1-17]

Vt sibi iuncta magis Nature dona resultent,
Vt proprium donet donis mixtura fauorem,
Solers Nature studium, que singula sparsim
Munera cuntulerat aliis, cuncludit in unum.
Cudit opus, per quod operi cuncluditur omni:
Pristina sic operum peccata repensat in uno,
Vt quod deliquit alias cumpenset in isto.
Supplicat huic operi famulans, opus omne decoris,
Et tanta cupiens uestiri dote fauoris,
Incudis deposcit opem: sed fessa laborat
Incus, que tantos uires expendit in usus.
Vltra sese posse studet Natura suumque
Supra se metitur opus, sic uincere fertur
Artifices alios, quod se superasse fatetur.
Nec subitos animi motus perpessa, repente
Currit ad hec opera, sed ad hec deliberat utrum
Possit et ad libram racionis singula pensat.

[18-32]

Protinus ergo suas uocat in sua uota sorores,
A quibus emeriti descendat tramite recto
Regula consilii mentisque coherceat estum,
Vt sic, freta sue scalpro racionis, in ipsos
Effectus operum mentis deducat ydeas,
Aut lima meliore diu concepta recidat.
Ergo consilii non aspernata rigorem,
Concilium celeste uocat; peregrinat ab alto
Milicie celestis honor terramque serenat
Luce sua, dignatus humum uestire beatis
Gressibus, et nostri tolerans fastidia mundi,
A splendore suo descendit regia celi;
Dum lumen proprium terre cucedit ad horam,
Jam noua miratur tellus uestigia ferre,
Gaudet honus, sed uis honeris pensatur honore.

[33-46]

Pacis alumpna mouet primos Concordia gressus,
Et pleno cuncta perfundens Copia cornu,
Et Fauor, et multo perfusa fauore Iuuentus,
Et Risus nostre proscribens nubila mentis,
Et Pudor, et certo contenta Modestia fine,
Et Racio, mensura boni, quam semper adherens
Felici gressu felix comitatur Honestas,
Et Decus, et cuncta trutinans Prudentia libra,
Et Pietas, et uera Fides, que fraudis in umbra
Nobis ypocritum mentiri nescit amorem,
Et uirtus que spargit opes, que munera fundit,
Quam penes ignorat ignauam gaza quietem
Nec dormire potest thesauri massa sepulti,
Sed mutat uarios tociens peregrina magistros.

[47-54]

Vltima Nobilitas, et forme laude secunda,
A longe sequitur harum uestigia; quamuis
Nescio quid presigne gerat, tamen huius ad unguem
Non poterat reliquis facies equare decorem;
Munere Fortune melior sed parcius ipsa
Gracia Nature dotes effundit in illa.
Hec superum soboles gressus maturat in arcem
Nature proprioque domum chorus afflat honore.

[55-80]

Est locus a nostro secretus climate longo
Tractu, nostrorum ridens fermenta locorum:
Iste potest solus quicquid loca cetera possunt;
Quod minus in reliquis melius suppletur in uno;
Quid prelarga manus Nature possit et in quo
Gracius effundat dotes, exponit in isto,
In quo, pubescens tenera lanugine florum,
Sideribus stellata suis, succensa rosarum
Murice, terra nouum contendit pingere celum.
Non ibi nascentis expirat gracia floris
Nascendo moriens; nec enim rosa mane puella
Vespere languet anus, sed uultu semper eodem
Gaudens, eterni iuuenescit munere ueris.
Hunc florem non urit hyems, non decoquit estas.
Non ibi bacchantis Boree furit ira, nec illic
Fulminat aura Nothi, nec spicula grandinis instant.
Quicquid depascit oculos uel inhebriat aures,
Seducit gustum, nares suspendit odore,
Demulcet tactum, retinet locus iste locorum.
Iste parit, nullo uexatus uomere, quicquid
Militat aduersum morbos nostramque renodat,
Instantis morbi proscripta peste, salutem.
Non uulgus uerum, uerum miracula gingnens
Sponte nec externo tellus adiuta colono,
Nature contenta manu Zephirique fauore,
Parturit et tanta natorum prole superbit.

[81-91]

Flore nouo gaudens, folio crinita uirenti,
Non demorsa situ, non iram passa securis,
Non deiecta solo, sparsis non deuia ramis,
Ambit silua locum, muri mentita flguram.
Non florum predatur opes foliique capillum
Tondet hyems, teneram florum depasta iuuentam.
Exilium patitur arbor quecumque tributum
Germinis et fructus Nature soluere nescit,
Cuius mercari fructu meliore fauorem
Contendens aliasque suo precellere dono,
Quelibet et semper de partu cogitat arbor.

[92-96]

Syrenes nemorum, cithariste ueris, in illum
Conuenere locum mellitaque carmina sparsim
Commentantur aues, dum guturis organa pulsant.
Pingunt ore liram, dum cantus imbibit istos
Auditus, dulces offert sonus auribus escas.

[97-106]

In medio lacrimatur humus fletuque beato
Producens lacrimas, fontem sudore perhenni
Parturit et dulces potus singultat aquarum.
Exuit ingenitas feces argenteus humor,
Ad puri remeans elementi iura, nitore
Fulgurat in proprio, peregrina fece solutus.
Pregnantis gremium telluris inhebriat iste
Potus et ad partus inuitat uota parentis:
Arboribus similes tellus non inuida potus
Donat et affectum pariendi suggerit illis.

[107-125]

In medio nemoris euadit in aera montis
Ardua planicies et nubibus oscula donat.
Hic domus erigitur Nature, si tamen isto
Nomine censeri fas sit, cum numine possit
Sydereas superare domos superumque penates,
Nec sibi dignetur conferre palacia regum.
A nostris laribus excepta beatior aula
Aera metitur, altis suspensa columpnis,
Sydere gemmarum prefulgurat, ardet in auro
Nec minus argenti proprio donatur honore.
Non ibi materies, que sit demissior istis,
Jura tenet propriaque potest plebescere forma.
Hic hominum mores picture gracia scribit:
Sic operi proprio pictura fideliter heret,
Vt res picta minus a uero deuiet esse.
O noua picture miracula! Transit ad esse
Quod nichil esse potest picturaque simia ueri,
Arte noua ludens, in res umbracula rerum
Vertit et in uerum mendacia singula mutat.

[126-151]

Sic logice uires artis subtiliter huius
Argumenta premunt logiceque sophismata uincunt:
Hec probat, ista facit; hec disputat, impetrat illa
Omne quod esse potest: sic utraque uera uideri
Falsa cupit, sed ad hoc pictura fidelius instat.
Illic arma parat logico logiceque palestram
Pingit Aristoteles, sed eo diuinius ipsa
Sompniat archana rerum celique profunda
Mente Plato, sensumque Dei perquirere temptat.
More suo Seneca mores ratione monetat,
Optimus excultor morum mentisque colonus.
Diuitis ingenii uena Ptholomeus inundans,
Deuectus superas curru racionis in arces,
Colligit astrorum numeros, loca, tempora, cursus.
Verbi pauperiem redimit splendore colorum
Tullius et dictis ornatus fulgura donat.
Virgilii musa mendacia multa colorat
Et facie ueri contexit pallia falso.
Hic uigor et sensus equali munera lance
Pensant: Alcidem uigor armat, sensus Vlixem.
Ne mentem fermentet opum conuictus, habunde
Fundit opes Tytus et munera cogit abire.
Militat instantis feruens audacia Turni,
Ense tonans, ignara metus et prodiga uite,
Ypolitique pudor Veneris subductus habenis
Gaudet et excepto luget Cytherea pudore.

[152-206]

Has species rerumque tropos et sompnia ueri
Regia picta tenet, tanto festiua decore,
Sed minus in uultu gestans insigne decoris
Postremos subtristis habet pictura penates.
Vel lusisse parum, uel saltem sompnia passam
Credas et tenues ire sensisse procellas,
Vel magis oblitam facti presentis in illa
Naturam peccasse putes. Delira uidetur
Picture facies meliorem poscere formam,
Sed neque gemmarum radius splendore diescens,
Nec nitor argenti, nec fulgure gracius aurum
Excusare potest picture crimen adultum
Quin pictura suo languens pallescat in auro:
Illic pannoso plebescit carmine noster
Ennius et Priami fortunas intonat; illic
Mevius, in celos audens os ponere mutum,
Gesta ducis Macedum tenebrosi carminis umbra
Pingere dum temptat, in primo limine fessus
Heret et ignauam queritur torpescere musam;
Illic precipiti Nero fulmine concutit orbem,
Indulgens sceleri, cogit plus uelle furorem,
Quam furor ipse uelit; quicquid distillat ab illo
Nequicie sese totum partitur in orbem;
Illic diues eget, sitit aurum totus in auro
Midas, nec metas animo concedit habendi.
Militis excedit legem plus milite miles
Aiax milicieque modus decurrit in iram.
Fractus amore Paris, Veneris decoctus in igne,
Militat in Venerem; dum militis exuit actus,
Damnose compensat in hac quod perdit in armis.
In Dauo propriam miratur noctua formam
Et uultus peccata sui solatur in illo.
Ergo Nature quicquid munuscula plene
Percipit aut eius modicam subterfugit artem,
Inscriptum calamis picture fabula monstrat.
Singula decernens sensu Natura profundo,
Sedibus hiis sua iura tenet legesque figurat
Prouida, quas toto sparsim promulgat in orbe.
Scrutatur rerum causas et semina mundi:
Quis Chaos anticum uultu meliore redemit,
Dum forme melioris opem uultusque decorem
Quereret atque suum lugeret silua tumultum;
Quis, fidei nexu ciuilia bella refrenans,
Et fratrum rixas, elementis oscula pacis
Indidit et numeri nodo meliore ligauit.
Terrarum motus, mugitum fulminis, iras
Occeani, uentorum prelia mente fideli
Conspicit et certa solers indagine claudit
Temporis excursus; cur contristata pruinis
Luget hyems canis, ridet uer, estuat estas,
Effluit autumnus rerum torente profundo,
Vel cur terra sedet, fluit amnis, profluit aer,
Flamma uolat reliquisque fidem non inuida seruat;
Non audens uiolare fidem cur federa terris
Labilis unda tenet, certo contenta meatu.

[207-213]

Postquam celestis aurata sedilia cetus
Impleuit tantaque nitens deitate refulsit
Ipsa domus, tanti lucem mirata diei,
Concilii stetit in medio Natura, parumper
In terram demissa caput, concepta seueris
Vultibus exponens dextraque silencia dictans,
Suspendensque animos, uoces exiuit in istas:

[214-269]

"Sepe, diu, multum solerti mente retracto
Singula que nostre pinxit solercia dextre,
Sed nichil invenio quod in omni parte beate
Viuat, quin multas nobis deferre querelas
Possit, si hanc nostram uelit accusare Mineruam.
Sed nostras errasse manus quod penitet, error
Haut nocet et nostros denigrat parcius actus.
Nec tamen herentes maculas abstergere possum,
Quas habitus firmi prescriptio longa tuetur,
Nam medicina silet, ubi morbi causa senescit,
Nec morbi ueteres molimina tarda requirunt.
Vnica coniecto tante solacia pestis,
Que tamen effectu describere nolo, priusquam
Norma iudicii uestri mens nostra probetur.
Hoc in mente diu scriptum mihi sedit, ut omnes
Et simul instanter, caute, solerter ad unum
Desudemus opus, in quo tot munera fundat
Quelibet, ut post has dotes uideatur egere,
Nostrorum crimen operum redimatur in uno,
Vnius probitas multorum crimina penset
Vnaque quamplures exterminet unda litturas.
Non terre fecem redolens, non materialis
Sed diuinus homo nostro molimine terras
Incolat et nostris donet solacia damnis,
Insideat celis animo, sed corpore terris:
In terris humanus erit, diuinus in astris.
Sic homo sicque Deus fiet, sic factus uterque
Quod neuter mediaque uia tutissimus ibit,
In quo nostra manus et munera nostra loquantur.
Sit speculum nobis, ut nos speculemur in illo
Que sit nostra fides, que nostra potencia, virtus
Que sit et in quantum melius procedere possit.
Si labor accusat nostros in munere tanto
Deffectus honerique manus succumbere nostro,
Hoc decus excusat, soluens objecta pudoris.
Si Natura negat, animi succurrere debet
Robur et affectus effectu claudere nostros.
Nam quod nulla ualet per se supplebit in unum
Coniurata manus, ut que non singula prosunt
Multa iuuent collecta simul, nam plurimus annem
Riuulus excressens gignit scintillaque flammam
Multa parit multusque lapis concludit aceruum.
Heu! pudeat nostrum tociens errasse laborem
Et tociens fructum male respondisse labori!
Heu! pudeat nostra terris decreta silere,
Quod nostri languescit amor, quod fama tepescens
Torpet et a toto uiles proscribimur orbe,
Quod laxas mundo sceleris concedit habenas
Thesiphone nostraque sibi de gente triumphans
Gaudet et a nostro luctu sibi gaudia suggit:
Vincimur et uictas pedibus summittit Herinis
Et grauibus nostra castigat colla cathenis".

[266-269]

Sic Natura, suo mentem sermone figurans,
Fine dato uerbis, orandi fine perorat.
Gaudet et assentit Nature curia, uotum
Laudat et a uoto non distant uota sororum.

[270-302]

Surgit ad hoc placidi uultus gestusque modesti
Circumscripta modum Prudencia. Colla pererrat
Aurea cesaries, sed acus mediata refrenat
Litigium crinis et regula pectinis instat.
Ordo supercilii, iusto libramine ductus,
Nec nimis exhaustus nec multa nube pilorum
Luxurians, sese geminos exemplat in arcus.
Luminis astra iubar, frons lilia, balsama naris,
Dens ebur osque rosam parit, offert, reddit, adequat;
Spirat in ore color uiuus nec candor adulter
Turpiter effingit tanti phantasma decoris.
Sydereum uultus castigauere ruborem
Lilia nupta rosis et, ne palloris obumbrent
Nubila candorem, deffendit flamma ruboris.
Clarior argento, fuluo conspectior auro
Lucidior glacie, cristallo gracior omni,
Menti planicies roseo non derogat ori;
Non male colla sedent, humero non insidet alta
Ceruix, sed spacio surgit distincta modesto.
Poma mamillarum, modico suspensa tumore,
Nulla mollicie dependent fracta, sed ipsa
Duricie proprii describunt signa pudoris.
Explicat explicito tractu iunctura lacertos
Amplexusque suos deposcere brachia credas,
Imaque conciliat summis extremaque primis
Conuallis laterum, modulo submissa decenti.
Cetera quis nescit meliora latere sub istis
Quorum sola gerunt placidi preludia uultus?
Canone sub certo dimensio nulla retardat
Corporis excursum uel certo fine refrenat:
Nunc magis euadens celestia uertice pulsat,
Nunc oculos frustrans celestibus insidet, ad nos
Nunc redit et nostra sese castigat habena.

[303-325]

Vestis erat filo tenui contexta, colorem
Non mentita suum nulloque sophismate uisum
Decipit, immo rubor natiuus inhebriat illum.
Non ibi materies forme suffragia querit
Nec forme peccata sibi uelamina querunt.
Materie neutra succumbit, neutra sorori
Cedit et ex equo certant utra uincere possit.
Sompniat hie rerum species pictura resultans,
Quas tamen ex parte iubet expirare uetustas,
Et forme ueteris uestigia pauca supersunt;
Sed tamen in partes uestem diffibulat istam
In uariis scissura locis, lugere uidetur
Vestis et illata sibimet conuicia fiere.
Dextra manus librat trutinam que singula pensat
In numero, forma, mensura, pondere, causa.
Hiis ornata modis, isto festiua paratu,
Verba parat solers Prudencia, cuius ab ore
Curia dependet. Currunt instanter ad illam
Visus et auditus, sed uoto dispare certant:
Visus, ut in specie tanta conuiuia querat
Auditusque fauos uerborum suggat ab ore.
Hiis igitur uerbis mentem Prudencia pingit,
Dum tenet intentas attentio tanta sorores:

[326-424]

"Nil nisi diuinum sapit hec sentencia, tanti
Prouida consilii, que sic racionis in igne
Decoquitur quod nulla manent uestigia fecis.
Non fluidum redolet animum, non mentis obese
Segniciem loquitur, subitis non motibus instat
A summis exputa labris, sed mentis ab alto
Prominet et nostris offert medicamina morbis.
Trans hominem mens ista sapit, condita sapore
Diuine mentis, de cuius fonte profundo
Riuulus emanat, animi discrecio uestri.
Non igitur iacet exanimis, non indiga recti,
Non racionis inops, non mens effrenis oberrat,
Non agitur casu, tanto suffulta patrono.
Que tantam mentem detractio mordeat, aut quis
Vrgeat inuidie stimulus? Quis nubila liuor
Misceat aut odium? Cur limes regius illam
Dirigat et recto producat calle uiantem?
Ne uestre faciat conceptio mentis abortum,
Ne res tanta ruat, ne lux moriatur in umbra,
Sed magis exposita prefulguret, exeat illud
In commune bonum, melius sub luce patebit.
Namque bonum quod sepe latet splendore minori
Degenerat lucetque magis si luce fruatur:
Sic flos in fructus, in flumen riuus inundans
Ibit et in messem pinguis procedet arista.
Quid melius sperare potest, quid maius et ultra
Quid poterit uelle mentis conceptus honeste?
Si bonus est, hucusque licet, deflgat in isto
Gressus proposito nec longius ire laboret.
Sed tamen hoc superest quod mentem concutit, obstat
Proposito, uexat animum, concepta retardat,
Quod tanti uires operis, tot pondera rerum
Tantum nescit opus, operas suspirat ad istas
Nostra manus, que sic hominem conducit ad esse.
Quod non perducit, facit hunc, non perficit ipsum;
Semper ad esse mouet, sed nunquam permouet illum;
Ejus ad esse ualet nec ad eius preualet ortum.
Dispar natura, dispar substancia, forma
Discors, esse duplex hominis concurrit ad esse;
Vna sapit terras, celum sapit altera, celis
Insidet hec, illa terris, mortique tributum
Cogitur ista dare, mortis lex excipit illam.
Hec manet, illa fluit; hec durat, deperit illa;
Essendi nomen gerit hec, gerit altera numen;
Corpus habet terras, celestia spiritus: ergo
Terram terra tenet, retinent celestia celum.
Incudem nostram corpus mortale fatetur,
Artifices nostros et nostram postulat artem.
Artifices alios anime natale requirit,
Artificis melioris opem celestis origo
Postulat et nostram fugit eius forma monetam,
Diuinique loquens operis miracula, nostrum
Spernit opus, ridens artis uulgaria nostre.
Qualiter ex nichilo, sine forma, semine, causa,
Materia, motu, sensu, ductore, ministro,
Ingenitum, simplex, animabile, mobile, purum
Prodeat exterius, nullo mediante patrono,
Sola Dei nouit Prudencia, cuius ab alto
Pectore procedit quicquid procedit in esse.
Hie elementa silent, languescunt semina rerum,
Sydus hebet, natura tacet uirtusque planete
Deficit et propria miratur iura tacere.
Ergo cum nostram genituram regula talem
Nesciat et tantam stupeat pictura figuram
Occasumque manus talem patiatur ad ortum,
Non uideo, non concipio, non iudico memet
Scire modos, causas, raciones, semina, formas,
Instrumenta quibus, nostra mediante Minerua,
Ortus celestis anime ducatur ad ortum.
Ergo consilii super hiis libramina ferre
Nescio, non ualeo, dubito, desisto, retardor;
Consilio, racione, fide mea causa iacebit
Orphana nec certo claudetur fine uoluntas,
Singula ni Racio trutina meliore repenset,
Quam penes obscurum, fluitans, mutabile, cassum,
Ignotum, mendax nichil est, cui singula lucent,
Cuncta patent dubiumque nichil, non alta uidentur
Astra nec obscurus aer pelagusque profundum.
Sol animi, mentis oculus lumenque uianti,
Proscripti patria, mortis solamen, origo
Iusticie, uirtutum regula, linea recti,
Subducat dubia certis, mendacia ueris,
In certo figat animum dubiumque recidat,
Erroris tergat tenebras uerique serenet
Luce diem mentis et falsi nubila pellat.
Menti concusse dubiorum fluctibus aura
Gracior applaudat, Racionis flamine leni
Concilians estus animi fluctusque retardans.
Segniciemque meam non tanti massa laboris
Accusare potest; non tanto uicta labore
Cedo nec ignaue mendico quietis asylum.
Aggrediar quicquid Racio dictauerit, immo
Iusserit atque nichil de contingentibus ipsa
Transgrediar, finem proprio pro posse secuta.
Sed quia principia nullo concludere fine,
Vel dare principiis fines aliunde petitos,
Vt primo medium, medio non consonet imum,
Censetur turpe, fluitans, mutabile, stultum.
Cedere principiis malo quam cedere fini".

[425-435]

Sic ait et tanto dubiorum turbine tota
Curia concutitur turbataque turba sororum
Fluctuat in dubiis, alta cum uoce fluentes
Suspendens animos, et murmura sola pererrant.
Qualiter aura fremit, fluit aer, fluctuat unda,
Quam primo Zephirus complanat flamine leni,
Si maris excuciat borealis turbo soporem,
Vel maris instantes cogat uigilare procellas,
Sic animi fluitant et mentes mentibus instant;
Quas Natura prius leni perflauerat aura,
Perflat maiori flatu Prudencia mentes.

[436-464]

Erigitur Racio poscitque silencia nutu
Voce, manu, facie; pacis tranquilla meretur
Vultus et ad nutum moriencia murmura nutant
Virginis in facie. Prudencia plurima uultu
Paret et expressi sequitur uestigia uultus.
Suntque relatiue facies: gerit altera formam
Alterius seseque sibi conformat in illa.
Vna sibi facies faciem presentat utramque.
Vultus diuersi, facies diuersa duarum,
Non aduersa tamen, quales decet esse sororum.
Par facies habitusque pares, par gestus in illis,
Par modus atque decor, sed dispar uultus in annis.
Nam pocior Racio senii uexilla gerebat,
Plenior etate, plenis maturior annis.
Dextra manus triplicis speculi flamata nitore
Splendet et in triplici speculo triplicata resultat
Vitrea mollicies, que tactus abdicat omnem
Insultum digitique leues uix sustinet ictus.
Vnius speculi sese concedit in usum
Attente Racio, speculo speculator in isto
Causarum seriem, rerum scrutatur abissum,
Subiecti formeque uidet connubia, cernit
Oscula, que miscet concrecio, queue propinat
Vnio natiua, formis subiecta maritans,
Subiecti que forma facit, que perficit esse,
Que rem conducit uel que perducit ad esse;
Que generat, que mutat eam, que seruat in esse,
Quid sit uel quanta, qualis uel quomodo sese
Res habeat reliquosque status perquirit in illa.

[465-482]

Argenti facies, feces exuta metalli,
Infra se splendore diem stellasque relinquens,
Exultat, speculi formam uestita secundi.
Hie subiecta uidet, formis uiduata, reuerti
Ad Chaos antiqum propriamque requirere matrem
Inque statu proprio puram iuuenescere formam
Nec sua degeneris subiecti tedia flere;
Quomodo forma suo gaudens requiescit in esse,
Nec uarios fluctus subiecti naufraga querit;
Qualiter ad proprium peregrina reuertitur ortum,
Subiecti fugit occasus et funera uitat.
Subiecti senio non deflorata iuuentus
Formarum, formas semper facit esse puellas.
Cernit inoffenso uultu mentisque profundo
Quomodo compositum simplex, celeste caducum,
Diversum sit idem, grauidum leue, mobile certum,
Obscurum lucens, preciosum uile, iocosum
Flebile, perpetuum mortale, uolubile fixum.

[483-510]

Auri nobilitas, auro decoctior omni,
Vixque suum dignata genus speciemque fateri,
In speculi transit speciem, que tercia rerum
Vmbras mentiri nescit, sed singula monstrat
Cercius et specie meliori cuncta figurat.
Hie rerum fontem, mundi genus, orbis ydeam,
Exemplar, speciem, causam, primordia, finem
Conspicit et certis metitur singula metis:
Qua racione, quibus causis, cur, quomodo, quando
Instabilis, genitus, fluitans, mutabilis iste
Mundus ab ingenito, stabili certoque figuram,
Esse, statum, speciem, uitam contraxit et ortum;
Quomodo terrestrem formam celestis ydea
Gignit et in nostram sobolem transcribit abissum,
Mittit in exilium formas quas destinet orbi,
A patre degenerat proles faciemque paternam
Exuit antiqui uultus oblita parentis;
Qualiter in mundo fantasma resultat ydee,
Cuius inoffensus splendor sentitur in umbra;
Qualiter a fonte formarum riuus aberrans
Ingenitum perdit subiecti labe nitorem;
Quid cogat fatum, quia casu deffluat aut quid
Arbitrii possit medio librata potestas.
Se totam Racio speculis expendit in istis,
Sed magis ad presens uisus indulget habenis,
Mentem sollicitat, animum diffundit, ut intus
Hauriat a speculis aliquid racione probatum,
Quod digne ferri tantas mereatur ad aures.

LIBER SECUNDUS

[1-6]

Regia tota silet; expirat murmur in altum,
Cum uisu placidos delegat curia uultus,
Cum uisu currit animus uisumque uolantem
Anticipare cupit uisus auriga uoluntas.
Euocat ergo foras mentem Rationis inundans
Eloquium sermoque modum decurrit in istum:

[7-56]

"Plus quam posse meum possit me posse iubetis,
Dum uestram cogor indocta docere Mineruam.
Sic mirti presunt lauris, oleaster oliuis,
Sic saliunca rosis, uilis sic alga iacintis
Prefertur germinique lutum uiolisque cicuta;
Sic ouis a capra mendicat uelleris usum,
Sic tumidus torrens a riuo postulat undam,
Sic solet a Dauo Narcisus querere formam,
Sic addit lucem candele flamma diei.
Sed quantum cogit, iubet, instat uestra uoluntas
Vt super hiis que uestra modo discrecio mouit,
Mendicata mei tandem suffragia dentur
Consilii, plene uestris obsistere uotis
Nolo, sicque mea uobiscum uelle uoluntas
Incipit, ut tandem cupiat quodcumque necesse est.
Defecata minus aliamque rogancia formam,
Consilii secreta meis deponere uerbis
Malo, quam uotis uulgata fronte repugnem,
Aut mea coniectent suspecta silencia fastum.
Ergo precor ueniam, uenie non tarda sequatur
Gracia delictum, releuet compassio morbum,
Si minus excoctas raciones uerba propinent,
Vel racionis inops, ieiunus sermo laboret;
Nec stupor inuadat uestre munimina mentis,
Si sibi sermo meus maculas erroris adoptat.
Error in humanis comes indefessus oberrat,
Denigrare solet fermenti copia quicquid
Humanus sermo uel mens humana voluptat.
Si tamen officio finis respondeat, alter
Non orantis erit error, non culpa medentis,
Si primus finis fraudetur fine secundo.
Non ferit assiduo telum quodcumque minatur,
Non semper medicus sanat, non ipse perorat
Retor, non logicus ad metas peruenit, immo
Sepe iacens, calle medio defessus anhelat.
Discretum, prudens, cautum, laudabile, tutum,
Vtile consilium Nature iudico, uotum
Approbo, propositum laudo, molimen adoro
Vt nouus in mundo peregrinet Lucifer, in quo
Nullius labis occasus nubilet ortum,
Solis in occasu sol alter proferat ortum,
Sol nouus in terris oriatur, cuius in ortu
Sol uetus occasus proprios lugere putetur,
Possideat solus quicquid possedimus omnes;
Omnis homo sic unus erit, sic omne quod unum:
Vnus in esse suo, sed erit uirtutibus omnis.
Sit contra uicia que nos depellere temptant
Tutor, defensor, iudex, athleta, patronus;
A nostris laribus cum nos exterminet orbis,
Hie noster thalamus, nostrum firmetur asylum.

[57-89]

Non tamen inficior uterine uerba sororis,
Que tanti limam sapiunt examinis, immo
Verius hec eadem possunt examina dici,
Cum nostrum fateatur opus nostramque requirat
Incudem, fluitans humane machina molis.
Corpus ad esse suum uocat artis regula nostre;
Excipit hanc hominis animam, que semper ab istis
Legibus excipitur, meliori pollice ducta.
Non tamen a tanto debet secedere uoto
Instans propositum nec citra prelia uinci,
Quamuis ad tantas operas tantumque laborem
Nature suspiret opus citraque residat.
Supplebit tamen ipsa manus diuina quod infra
Perfecti normam Nature norma relinquet:
Quod Natura facit diuinus perficit auctor;
Diuinum creat ex nichilo, Natura caduca
Procreat ex aliquo; Deus imperat, illa ministrat;
Hie regit, illa facit; hie instruit, illa docetur.
Ergo si nostris que sunt indigna fauore
Votis aspirat, suspiria nostra relaxans,
Plenius applaudet istis que sola perorant,
Nec candore precum uestiri cultius orant.
Vota tamen precibus nostris mellita mereri
Plus possunt tali melius condita sapore.
Ergo vota, preces, animos fundamus in illum,
Vt nostris faueat uotis, ut uota secundet
Qui solus complere potest, nec tarda sequetur
Mens diuina preces, si mens legauerit extra.
Quem non rethoricis oracio picta figuris,
Non ignauus opum cumulus, non musa Maronis,
Non amor ypocrita nec honor uenator amoris
Demulcet, sed sola precum dulcedo perorat,
Si tamen a fonte cordis deducta madescat.

[90-157]

Restat in ambiguo nec certa luce patescit
Que nostrum, quibus auxiliis, quo calle uiarum
In superas deuecta domos, donetur honore
Legati, que uota Deo presentet et, instans
Imbre precum, precibus diuinas compluat aures.
Sed tamen, ut proprie mentis sentencia dictat,
Nulla potest melius istius muneris usum
Amplecti quam nostra soror Prudencia, cuius
Debellare nequit uirtutem turba laborum.
Cuius iter, gressus obstacula nulla retardant,
Non strepitus, non ira maris, non uallis abyssus,
Non iuga, non celsi preceps audacia montis
Asperitasque uie saxis callosa, nec ipse
Limitis ambages desertaque nescia gressus,
Non rabies uenti, non imbribus hebria nubes,
Non tonitrus horrenda lues, non nubilus aer
Quin superos adeat, quin uisitet astra Deique
Imbibat archanum. Diuino fonte madescens,
Cernit in archanis superum quis conditor orbis,
Quid Deus ipse uelit, quid mundo preparet aut quid
Preuideat aut prouideat, uel destinet orbi,
Quid celi possint secreta, quid astra loquantur,
Cur celi motu cursus nugetur eodem,
Semper in occasum uergens contra quem planeta
Militet aduerso motu celumque refrenet;
Morbida Saturni quid mundo stella minetur,
Quamue salutis opem iouialis gracia mundo
Nunciet, aut Martis sidus que bella prophetet,
Quo duce, qua causa, quo fomite quoue patrono,
Temperie, motu, uita, splendore, meatu
Prouidet, applaudit, blanditur, consulit orbi
Sol, oculus mundi, uite fons, cereus orbis;
Quas Venus, illecebras, que tristia gaudia, tristes
Leticias, mala dulcia, pocula fellea terris
Offert et felle mellito cumpluit orbem;
Quo nexu, qua lege meant, quo federe iuncti
Lucifer et nostri Cillenius, assecla solis
Nascentis, uexilla gerunt, famulantur eunti
Alternantique uices, sibi quas partitur uterque,
Alter in alterius usum transcribitur, alter
Solis in occasu splendescit, solis in ortu
Alter, et alterni sibi mutua nomina donant:
Hesperus occasum comitatur, Lucifer ortum.
Quo modo mendicat alienum luna decorem,
Cur a luce sua Phebe demissa parumper
Detrimenta sue deplorat lucis, at infra
Plenius exhausta, tocius luminis amplam
Iacturam queritur, sed rursus fratris in igne
Ardescens, nutrit attriti damna decoris,
Perfectos tandem circumfert plena nitores.
Quis ligat in nube pluuiam, cur mugiat aer,
Quis pariat uentos, quis eorum seminet iras,
Cur in tot facies exit substancia nubis,
Nunc pluuie plena lacrimis, nunc cana pruinis,
Nunc uestita niuis facie, nunc grandinis arma
Suscipit et celi miratur terra sagitas.
Ergo que melius legati nomen inibit
Quam Fronesis, cui cuncta Dei secreta loquntur?
Ergo si nostris uult condescendere uotis,
Omnia prouenient, ut lex deposcit et ordo
Postulat, et certis claudentur singula metis.
Nec puto quod tanta rerum molimina, tantos
Cognatus animi, tanti momenta favoris
Defraudare uelit tantosque refellere questus.
Nil dubii superest, hiis concurrentibus; omnes
Aggrediamur opus; melior fortuna sequetur.
Dimidium qui cepit habet, finisque beati
Gracia principiis semper respondet honestis".

[158-164]

Sic animos captat Racio mentesque sororum
Allicit et turbam cogit plus uelle uolentem.
Sed tamen assensum Prudencia sola minorem
Donat seque parem tanto negat esse labori.
Cogitur, illa negat meruitque negacio cogi.
Fluctuat hec, se nolle negat nec uelle fatetur,
Inter utrumque uolat, nec uult et nolle ueretur.

[165-177]

Cum sic in dubio mens pendet, fluctuat, heret,
In medium cuncta medians Concordia sese
Profert, in cuius facie deitatis ymago
Splendet et humani fastidit tedia uultus.
Pacem sponte tenet crinis flammancior auro,
Se sibi concillat nec opem sibi pectinis optat;
Sed sibi sufficiens in tanta pace quiescit
Vt nec perflantis Boree suspiria crinem
Sollicitare queant litisque creare tumultum;
Forma, figura, modus, numerus, mensura decenter
Membris aptatur et debita munera soluit.
Sic sibi respondent concordi pace ligata
Membra, quod in nullo discors uinctura uidetur.

[178-212]

Vnius uultus, uno contenta colore
Vestis in ornatum membrorum transit, eisdem
Sic aptata foris quod eis inscripta putetur.
Illic arte sua vitam pictura secundam
Donat eis quos castus amor, concordia simplex,
Pura fides, uera pietas coniunxit et unum
Esse duos fecit purgati fedus amoris;
Nam Dauid et Ionathas ibi sunt duo, sunt tamen unum;
Cum sint diuersi, non sunt duo mente sed unus;
Dimidiant animas, sibi se partitur uterque.
Vt sibi Pyrithous se reddat, redditus orbi
Theseus inferni loca, monstra, pericula uictat,
Viuere posse negat in se, nisi uiuat in illo;
Tydeus arma rapit, ut regnet Thydeus alter,
In Polinice suo pugnat seseque secundum,
Dum regnare cupit sibi, poscere regna uidetur.
Alter in Eurialo comparet Nisus et alter
Eurialus uiget in Niso; sic alter utrumque
Reddit et ex uno comitum pensatur uterque.
Atride furit in furiis eiusque furorem
Iudicat esse suum Pilades patiturque Megeram,
Ne paciatur idem Pilades suus alter et idem.
Hec pictura suis loquitur misteria signis;
Non res ipsa magis, non lingua fidelius unquam
Talia depingit talique sophismate uisum
Decipiens oculis, rerum concludit in umbra
Qui preco solet esse boni pacisque figura.
Virginis in dextra, foliorum crine comatus,
Flore tumens, fructus expectans, ramus oliue
Pubescit nec matris humi solacia querit.
Quo mediante, uices, nexus et uincula rerum,
Fedus, amicitiam, pacem Concordia nectit.
Ad uirge nutum pacem sibi postulat illa
Verborumque uotis succurrens, nutibus illis
Prodit in hec uerbique sonum sentencia dictat:

[213-309]

"Si mea iura, meas leges, mea federa mundus
Olim seruasset uel adhuc seruaret amoris
Vincula, non tantis gemeret sub cladibus orbis;
Non cenam fratrum, non cene flesset abusum
Phebus et errantis Nature crimina lugens,
Noctis abusiue tenebras legasset in orbem.
Non rex thebanus, Pollinicis frater et hostis,
Exutus fratrem, sese mutasset in hostem.
Non Progne commenta dolos, exuta parentem,
Pro pietate scelus redolens, pro matre nouercam,
In sua degenerem uertisset uiscera dextram,
Nec furor armasset contra sua uiscera matrem.
Troie nobilitas, Troie decus, inclita Troie
Fama uireret adhuc nec laudis flore careret.
Non auri potum siciens, non hebrius auro
Aurum potasset Crassus, male potus in auro.
Non olim ciuile nefas, non Cesaris arma,
Non pueri regis animum, non federa regni,
Non mortis seruile genus seruosque probasset
Magnus et exanimis, truncatus, nudus honore
Funeris, in nuda solus iacuisset harena.
Post tantos belli strepitus, post funera Martis,
Post gladii furias, post tot discrimina Cesar
Non fraudes pugnamque stili sensisset inhertem.
Cesaris insultus, belli momenta, furorem
Fortune casusque uices Antonius olim
De facili posset uitasse, nec uxor, adoptans
Mammis serpentes, colubros lactasset et ipsos
Vberibus portans, portasset in ubere mortem.
Ni stabili nexu, concordi federe, pace
Perpetua uicibusque meis elementa ligassem,
Intestinus adhuc strepitus primordia rerum
Dissona concuteret germanaque bella mouerent;
Officiis excepta suis, ignara meatus,
Scabra situ, confusa locis, permixta figuris,
Fortuitis agitata modis, elementa iacerent.
Et nisi sponte meis obnoxia legibus essent
Astra poli, celique uices, septemque planete
Ordine, pace, fide, numero nexuque ligati,
Omnia fortuitis ruerent incerta minis.
Ni mea corporibus animas iunctura ligasset,
Dedignans habitare casas, ergastula carnis,
Spiritus egrediens proprios remearet in ortus.
Hec probat, hec fatur, hec disputat, edocet, instat.
Ostendit Racio quod nil seruatur in esse
Quod seruare meas leges et iura recuset.
Nos ergo liget unus amor, liget una uoluntas,
Vnum uelle liget, liget unum nolle sorores.
Cetera si normam pacis seruare tenentur,
Nos magis ad quarum nutum disponitur orbis,
Quas penes arbitrium ius est et regula mundi.
Quis nexus, quis uerus amor, quod fedus amoris,
Que pietas, que pura fides, que linea recti
In rebus reliquis saltern uestigia pacis
Seruabit? Si nostra manet concordia discors,
Defiluet in membra capitis iactura dolentis,
Deffluet in ramos vicium radicis amare,
Deffluet in riuos tabes cognata fluento.
Quis lune splendor, si solis lumen oberret?
Quis riui fluctus, si copia fluminis aret?
Quis grani fructus, si torpens languet arista?
Si nostram pacem discordia dissuit, immo
Rumpit, nostra perit uirtus, nam stare negatur,
Occasum paciens, in se diuisa potestas.
Cum nobis donet consensus robur adultum,
Dissensus noster uires exhauriet istas:
Effectus medicina suos diuisa recusat;
Quem sibi distribuunt riui minus amnis inundat,
Vel diuisa minus candescit flamma camini;
Acrior insultus uiciorum pugnaque maior
Nobis incumbet, si nos diuiserit error;
Postquam cementi rumpit discordia muros,
Hostili pugne muros exponit inhermes;
Acrius insultat sevitque profundius ensis,
Conserte partes ubi nulla repagula donant
Nec series harum conserta recalcitrat ensi;
Acrius in uolucrem Iouialis fulminat ales,
Cum plebem uolucrum uenientis disgregat horor;
Vberius torrens effunditur, obice nullo
Deffendente uiam fluuioque negante meatum.
Ergo Concordes uotum curramus in unum:
Quod Natura petit, Racio commendat, Honestas
Approbat, immo cupit, Pietas deposcit et instat.
Nec Fronesis sola, distans, contraria, discors
Nos omnes pacis conformi lege iugatas
Diuidet in partes ut amoris uincla relaxet,
Sed pocius constans, congaudens, consona, concors,
In nostram mentem ueniet nec uicta labore
Cedere credatur citra preludia lucte,
Vel tumido flatu perflare superbia mentem,
Vel sibi liuor edax animi mordere recessus.
An que sola solet bona poscere, sola recidet
Hoc commune bonum, nostrum decus, utile uotum,
Nos omnes que sola libens et sponte mouere
In tantum deberet opus tantumque fauorem,
Si flamata minus torperet nostra uoluntas
Nec tantum uellet animus conscendere noster?"

[310-324]

Hiis uerbis accensa magis Prudencia mentem
Sistit et in certo figit uestigia mentis.
Tempestas animi moritur fluctusque recedunt,
Velle suum commune facit cum uelle sororum:
Cogitat, exquirit, studet, inuenit, eligit ergo
Que uia, quis callis, que semita rectius ipsam
Defferat ad superos archanaque regna Tonantis
Vtque minus possit gressus uexare uiantis
Limitis asperitas, pes scandala nesciat, immo
Vt cicius possit munus complere quod instat,
In quo percurrat celum, mare, sydera, currum
Imperat excudi Sapiencia nec pede lento
Affectum sequitur effectus, sed simul instant.
Nascitur effectus cum nascitur ipsa uoluntas:
Sic matri prolique simul conceditur ortus.

[325-362]

Caute, prudentes, pulcre similesque puelle
Septem, que uultum sub septem uultibus unum
Reddunt, quas facies, genus, etas, forma, potestas
Vna tenet, tenet una fides, tenet una uoluntas,
Assistunt Fronesi, Fronesis decreta sequntur,
Eius in obsequio semper feruere parate.
Tot dotes in eas effundunt dona Sophye
Quod sese totam Prudencia fundit in illas,
Se partitur eis, sibi thesaurizat in illis.
Sic diuisa tamen manet integra, sparsaque tandem
Colligitur, diffusa redit cum fenore multo.
Delegans uultus in eam mentisque latebras,
In uultu uelud in speculo chorus iste sororum
Conspicit, attendit, discit, notat atque docetur
Quicquid carta tenet, quicquid mens concipit, audet
Lingua loqui tantamque bibit sine fine sophiam,
Quid manus artificis, pictoris gracia, fabri
Dextera, scultoris solers industria possit:
Vt Zeuxis pingit chorus hie, ut Milo figurat,
Vt Fabius loquitur, ut Tullius ipse perorat,
Vt Samius sentit, sapit ut Plato, querit ut Hermes,
Diuidit ut Socrates, ut Zeno colligit, instat
Vt Brisso, studet ut Crisias, speculatur ut Argus,
Temporis excursus ut Cesar cogit, ut Athlas
Sydera perquirit, ut Zetus pondera librat,
Tanquam Crisippus numerat, metitur ut alter
Euclides, canit ut Phebus, cytharizat ut Orpheus,
Circinat ut Perdrix, ut Dedalus erigit arces,
Fabricat ut Cyclops, ut Lennius arma monetat,
Instruit ut Seneca, blanditur ut Appius, urget
Vt Chato, succendit ut Curio, uelat ut alter
Perseus, ut Crassus simulans, ut Iulius alter
Dissimulans, ut Soldius implicat, explicat idem
Vt Naso, uernat ut Stacius, ut Maro dictat,
Concipit, exponit, imitatur, gestat, adimplet
Mercurii sensus, nostri Demostenis iras,
Ouidii flumen, Lucani fulmen, abyssum
Virgilii, morsus Satyre, Solonis asylum.

[363-379]

Ergo Minerua uidens tanto splendore Sophye,
Tot donis tantisque datis splendere sorores,
Ordinat, iniungit, iubet, imperat, orat ut instans
Quelibet istarum comitum, comitante Sophia,
Corpore, mente, fide studeat, desudet, anhelet,
Instet et efflciat ut currus currat ad esse,
Quo terre spacium, mare, sydera, nubila, celum
Transeat et, trini superato cardine celi,
Scrutetur secreta Noys sensusque profundos
Hauriat et summi perquirat uelle magistri.
Vix satis expressit uotum, cum uota iubentis
Certatim complere student seseque sorores
Accingunt operi nec mens discordat ab actu,
Non a mente manus, sed eam delegat in actum
Affectus mentis, manus ergo predicat extra
Quod mens intus habet; sic mentis lingua fidelis
Fit manus et proprio mentem deponit in actu.

[380-475]

Harum prima studet ut themo, preambulus axi
Et quasi uenturi quedam prefacio currus,
Prodeat, ut tanti sit pars primeua laboris.
Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans,
Indulgens operi, mentem deducit in actum,
Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu
Degener, incompta uerbis uel barbara factis,
Sed tamen in uultu proscribit signa laboris
Pallor; sed modicus, qui non proscribit ab ore
Purpureos ignes niueique coloris honorem,
Cum flos uirgineus non deffloretur in illa
Nec proprium frangat Veneris fractura pudorem.
Sunt tamen in multo lactis torrente natantes.
Mamme, subducti mentite damna pudoris.
Dum suspirat adhuc lactantis ad ubera matris,
Infantem cibat iste cibus liquidoque fouetur,
Quem solidum non pascit adhuc, dum pocula lactis
Lactea delibat etas potuque sub uno
Et cibus et potus in solo lacte resultat.
Asperat illa manum scutica qua punit abusus
Quos de more suo puerilis combibit etas.
Verberibus sic asperat ubera, uerbera mollit
Vberibus. Facto pater est et mater eodem,
Verbere compensat patrem, gerit ubere matrem;
Officio scalpri seruit manus altera, dentes
Liberat a scabie, dum buxum dentis in ipsum
Vertit ebur rursusque suo candore uenustat;
Vel si dens aliquis aliorum de grege solus
Deuiet, excessum sub iusta lance recidit.
Infantes docet ipsa loqui linguasque ligatas
Soluit et in propriam deducit uerba monetam.
Candida Niliaco uestis contexta papyro
Vestit eam; forme non detrahit illa nec illi
Forma nocet. Cultus forme connubia grata
Nectunt et sese proprio uenerantur honore.
Vestibus hec inscripta manent, descripta resultant,
Artis gramatice uirtus, natura, potestas,
Ordo, materies, pars, finis, nomen et actor,
Officium, species, genus, instrumenta, facultas.
Illic imperium datur arti, regula regnat,
Exilium patitur uicium ueniamque mereri
Nescit. Gramatice paciens sine line repulsam,
Deffendens sese propria racione, figura
Excubat ante fores artis ueniamque precatur.
Ars admittit eam, ueniam largita precanti,
Nec fouet in gremio sed tamen sustinet illam.
Hie docet ars, monstrat racio, doctrina fatetur
Littera cur simplex, cur indiuisa uocetur,
Cur sibi mendicet elementi littera nomen,
Vel tropice soleat elementum littera dici;
Que pingant elementa note, que nomina signent,
Quis claudat numerus, quis congruit ordo, potestas
Que sit, et has species certo sub canone claudit.
Cur tenui deiecta sono poscencia uocem
Cetera mutescant, uerum uocalis aperte
Clamitet et reliquis uocis spiramina donet.
Qua racione, quibus causis H littera non sit,
Cum sibi pretendat scripturam, nomen et usum,
Sed cyphri loca possideat solumque figure
Ius sibi deffendens, elementi preferat umbram;
Qualiter in metro secum rixata liquescat
Vocalis uocisque suum deperdat honorem;
Qualiter in metro natiuas littera uires
Perdit et ad tempus langet proscripta potestas;
Qualiter in metro uires et iura duarum
Vendicet una sibi, redimendo damna sororum;
Quomodo diversas species uox induit una,
Quam gravis accentus infra demittit, acutus
Erigit, in gyrum fert circumflexus eandem;
Quidue sibi proprium deffendit littera quidue
Sillaba, quid proprii iuris sibi dictio seruat,
Quid proprie proprium nomen sibi vendicat, aut quid
Appropriat uerbum sibi, quid pronomen adoptat,
Quid relique partes proprio sibi iure reseruant,
Quid nomen proprie designat, quid peregrine
Insinuat, quid uerba notant, pronomina signant;
Cum subiecta notent, cur sic pronomina forme
Dedignantur opem, cur demonstracio sola
Subueniat formeque uicem compenset in illis;
Qua racione regat pars partem quaue regatur,
Cur nomen substans aliis, uel cetera pingens,
Materie gerat officium formamque figuret
Verbi, cur redeat in se, cur transeat actus
Fedus amicicie, cur uerbis nomina seruant
Et uerbo iunctum soluat sua federa nomen,
Que nisi conueniant oracio muta iacebit
Nec plenos sensus uox decurtata loquetur;
Cur, partem capiens ab utroque, rependat utrinque
Dictio quod debetur ei, sic reddit utrumque
Quod neutrum, mediumque tenens mediatur utrinque;
Cur relique partes istas uenerentur et istis
Sese summittant nec eis seruire recusent.
Hec artis series seriatim picta propinat
Delicias oculis et menti fercula donat,
Nam pictor predoctus eam descripserat, immo
Plus pictore potens, picturaque clamitat illum.

[476-485]

Aggrediens proprium uirgo prefata laborem,
Non honeris concussa metu, non fracta labore,
Ad proprium desudat opus multumque rebellis
Materies tandem sequitur superata uolentem.
Nam predicta iacent ad tempus et ocia seruant
Instrumenta quibus pueriles excolit annos
Et mentita fabrum, fabrilibus utitur armis,
Materie fluxum superat cogitque negantem
Materiam seruire sibi lignique rigorem
Edomat et lignum themonis ymagine uestit.

[486-513]

Hie ortu cultura nouo uitaque decenti
Gramatice locat artifices et uiuere cogit;
Illic Donatus rector, patronus et heres,
Gramatice precepta docens uiciumque recidens,
Doctrina, uerbis, studio, racione, figura
Ampliat, extollit, ditat, deffendit, honestat
Gramaticam nomenque sibi speciale meretur
Vt non gramaticus dicatur, at emphasis ipsam
Gramaticam uocat hunc, signans sub nomine numen.
Noster Aristarcus donaria fundit in artem
Gramaticam, cujus thesauros ampliat, auget
Diuitias uiresque suos mensurat in illa.
Partes grammatice dissutas cogit in unum
Dindimus et propriis describit singula formis.
Gramatice tractus pertractat apostata noster,
Pigrius in dictis torporis somnia passus;
In scriptis errans propriis, aut hebrius esse,
Aut magis insanus, aut dormitare putatur.
Claudicat ille fide, ne fama claudicet eius
Tractatus, uenditque fidem, ne premia libri
Depereant, erratque fides, ne rumor aberret.
Solos artifices quos fama beauit adulta
Laude nec a fama discessit gloria facti,
Hec scriptura tenet, minime dignata fateri
Gramaticos humiles, qui sola cortice gaudent,
Quos non dimittit intus pinguedo medulle:
Si foris exposcunt framenta, putamine solo
Contenti, nequeunt nuclei libare saporem.

LIBER TERTIUS

[1-24]

Lacius inquirens, solers, studiosa, laborans,
Virgo secunda studet, intrat penetralia mentis
Sollicitatque manum. Mentem manus excitat, urget
Ingenium, sensus proprios inuitat, ut axis
Effigiet speciem multoque secundet honore,
Vt nec materie nec forme laude secundus,
Cum themone suo contendens disputet axis,
Immo precellens specie concludat eidem.
Et decor et species perflasset uirginis artus,
Sicut presignis uerborum disserit ordo,
Ni facies quadam macie resparsa iaceret.
Vallat eam macies, macie uallata profunde
Suisidet et nudis cutis ossibus arida nubit.
Hie habitu, gestu, macie, pallore figurat
Insompnes animi motus uigilemque Mineruam
Predicat et secum uigiles uigilare lucernas.
Quodam litigio contendens, crinis in ima
Deuiat et secum pugnans rixatur inepte;
Nec pecten castigat eum, non forcipis urget
Morsus, tonsure non mordet apocopa crinem.
Dum stellis oculi certant, ardere putantur;
Subcombunt aquile uisus et lincis adorant
Intuitus oculos tales seseque fatentur
Deuictos et eis sese conferre uerentur.

[25-105]

Dextra manus floris donatur honore, sinistram
Scorpius incendens caude mucrone minatur.
Mel sapit ista manus, fellis gerit illa saporem;
Hec spondet risus, fletu concluditur illa;
Hec capit, illa fugat; hec ungit, pungit et illa;
Hec ferit, hec mulcet; hec afficit, in licit illa;
Non sordis scalore iacens, non luce superba
Vestis erat mediumque tenens, utrinque redacta.
Illic arte noua pictor nouus, histrio ueri,
Monstrat elenchorum pugnam logicesque duellum,
Qualiter, ancipiti gladii mucrone choruscans,
Vis logice, ueri facie truncata, recidit
Falsa, negans falsum ueri latitare sub umbra;
Cur pseudologicus, artis fur, artis adulter,
Falsus et ypocrita, furtiuus predo, sophista,
Mentitur logice uultum fretusque quibusdam
Prodigiis, temptat pro uero uendere falsum;
Quid locus in logica dicatur quidue localis
Congruitas, que causa loci, quid maxima, que sit
Vis argumenti, manans a fonte locali;
Cur argumentum firmet locus, armet elenchum
Maxima, que uires proprios largitur elencho;
Quo modo materia uel forma peccat elenchus
Et sola facie laruam pretendit elenchi;
Cur ex premissis conclusio nata, loquendo
Quod premissa velint uultu signetur eorum;
Cur liget extremos medius mediator eorum
Terminus et flrmo conflbulet omnia nexu;
Cur decurtati species nascatur elenchi,
Quando uel afferesis uel sincopa curtat elenchum;
Qualiter, usurpans uires et robur elenchi,
Singula percurrit inductio, colligit omne,
Sed tamen inferior sese summittit elencho;
Qualiter exemplum de se parit, immo recisa
Parte sui, curtata parens sibi pignora gignit;
Qualiter est munita locis ars ista localis,
Nec tamen est conclusa loco, non quod loca querat,
Immo locum, capiatque locos, ignara locorum;
Quo modo diffinit, partitur, colligit, unit
Singula que gremio complectitur illa capaci;
Quo modo res pingens descriptio claudit easdem
Nec sinit in uarios descriptum currere uultus;
Quid genus in species diuisum separat aut quid
Diuidit in partes totum rursusque renodat
Que sunt sparsa prius, diuisaque cogit in unum;
Qualiter ars logice, tamquam uia, ianua, clauis,
Ostendit, reserat, aperit secreta sophie;
Qualiter arma gerit et in omni militat arte
Ascribitque sibi causas et damna sororum;
Qualiter hec reliquas deffendit, ditat egentes,
Roborat inflrmas, elingues instruit, ornat
Incomptas, torpentes excitat, armat inhermes;
Qualiter hec purgat uicium fecemque repellit,
Si quid inest fecis, uicium ne deroget arti;
Qualiter incudem seruat, ne falsa monetet
Argumenta sui furtiua fraude sophista.
Hec expressa tenet inscriptio uestis ut artem
Et proprios pugiles et luctam poscere credas.
Hunc habitum, formam, speciem gestumque puella
Pretaxata gerit, sed florem dextra resignat
Ad presens aliisque uacat, serpensque sinistram
Exit et ad maius urget manus utraque uotum.
Virginis ergo manus ne torpor inhebriet, adsunt
Instrumenta fabri, manibus que Lennius ipse
Commodat et propriis illi deseruit in armis.
Ergo se totam concedens uirgo labori,
Duriciem ferri temptat mollire, rigorem
Flectere, torporem delere, fugare stuporem,
Vt, ferri delicta domans, exemplet in axem.
Materiam ferri uultu meliore flgurans,
Nunc ignis demollit eam, nunc malleus ipsam
Flectit et ad culmen ferri suspirat uterque.
Sic ferrum ferro contendit, ut excolat illud,
Vt socium uenerans sese ueneretur in illo.
Post multum sudoris opus, post prelia lucte,
Insultum ferri uincit labor improbus, aufert
Nequiciam motumque ligat rixamque retundit.
Materiam ferit informem uestitque figura,
Et que iam fuerat discors, rudis, yspida, torpens,
Temperiem, formam, cultum motumque resumit
Materies, axisque gerit formata figuram.

[106-136]

Picture series cum fama predicat illic
Auctores logice, quos donat fama perhenni
Vita, nec sepelit illos quos terra sepultos
Velat, sed recolens deffunctos suscitat orbi.
Illic Porfirius directo tramite pontem
Dirigit et monstrat callem quo lector abyssum
Intrat Aristotilis, penetrans penetralia libri.
Illic Porfirius archana resoluit, ut alter
Edipodes nostri soluens enigmata Spingos.
Verborum turbator adest et turbine multos
Turbat Aristotiles noster gaudetque latere.
Sic logicam tractat, quod non tractasse uidetur,
Non quod oberret in hac, set quod uelamine uerbi
Omnia sic uelat quod uix labor ista reuelet.
Qui tamen iccirco uestit sua dicta latebris,
Ne sua prostituat secreta suumque relinquens
Archanum, uulgo tandem uilescere cogat,
Nam sua secreti maiestas uilet et omni
Priuatur splendore sui, si publica fiat;
Nam magestatem minuit qui mistica uulgat,
Nec secreta manent quorum fit conscia turba,
Nam res uulgate semper fastidia gignunt:
Ex re uulgata contemptus nausea surgit.
Zeno, pugil logicus, logices athleta, sophye
Rex et ductor adest, logice sibi prelia querens;
Illius nudat latebras ymosque recessus,
In lucem tenebrosa refert, noua ducit in usum,
Excusatque tropos, in normam scema reducit.
Exerit ambiguum Seuerinus, quo duce linquens
Natalem linguam nostri peregrinat in usum
Sermonis logice uirtus ditatque latinum.

[137-150]

Non cultu facieque minor, non arte secunda,
Tertia uirgo suo non fraudat munere currum.
Euocat exterius mentem, studioque uocatam
Destinat, atque manus animo ducente gubernat,
Supremasque manus apponit opusque sororum
Perficit atque semel factum perfectius ornat.
Excolit illa gradu supremo que positiuo
Facta gradu fuerant, sed non augmenta superni
Finis contigerant, gradibus contenta secundis.
Nec mirum si facta prius perfectius ornans
Perficit et factum cultu meliore uenustat,
Cui magis arridet species et gracia forme,
Quod comites multa pictoris preuenit arte,
Totam pictoris artem sub pectore claudens.
Exemplans auri speciem miraque polytus
Arte iacet crinis, inuestit colla capillus
In uultuque natat color igneus, ignis in ore
Purpureus roseo uultum splendore colorat,
Sed partim uultus candor peregrinus inheret
Natiuoque suum certat miscere colorem.
Nunc uario fluctu lacrimarum riuus inundat,
Nunc uultum uarii risus aurora serenat,
Abstergens fletus lacrimas, nunc uirgo seueros
Pretendit uultus cum magestate rigoris,
Nunc oculus sursum lumen delegat in imum,
Nunc cadit huius apex, nunc totum lucis acumen
In latus obliquans, anfractus querit et umbram.
In dextra gerit illa tubam cornuque sinistram
Donat et in cornu signat preludia belli.
Claudit eam uestis que, picturata colore
Multiplici, gaudet uarios inducta colores.
Hic pictoris ope splendet pictura coloris
Rectorici, sic picturam pictura colorat.
Hic uelud in libro legitur quis finis et actor,
Forma uel officium, que causa, quis ordo, quid artis
Rectorice proprium, que uirtus, qualiter instans
Nunc tonat illa minis, nunc uerbi luce coruscat,
Nunc pluit illa preces, nunc laudibus imbuit aurem;
Quid cause genus efficiat, quo tendat et ad quem
Deueniens finem deliberet utile, iustum
Iudicet, affirmet rectum, demonstret honestum;
Que partes artis, quis earum texitur ordo,
Qualiter in primis ars inuenit ipsaque tandem
Ordinat, eloquitur, memorat, pronunciat, ut sic
Ordine legitimo sibimet respondeat ordo;
Quas uel quot partes oracio rethoris in se
Contineat uel qua serie texantur in illa;
Quomodo principium mentem mouet, erigit aurem,
Excitat auditum, cor iudicis apparat illi,
Quo magis attentus, docilis magis atque benignus
Redditur auditor et mentem dedicat auri;
Quomodo sub breuibus uerbis narratio uerum
Explicat, aut latitans ueri sub imagine falsum;
Qualiter in summa particio colligit omne
Quod sequitur, dispersa legens, diffusa coartans;
Qualiter in partem faciens assertio nostram
Argumenta notat, probat, exprimit, astruit, infert;
Qualiter oppositam ferit infirmacio partem,
Destruit, infirmat, dissoluit, dissipat, urget;
Quomodo concludens conclusio singula fine
Legitimo claudit, sistens sermonis habenas;
Quod factum factiue genus nomenue requirat
Questio, diuersis racionum nixa columpnis,
Que lis de facto certet, que questio iuris,
Que uel quot species, que simplex queue relata
Queue relatiue partes; cur astruat illa
Criminis objectum, hec transferat, illa repellat,
Comparet hec equa librans incommoda lance;
Qualiter assumat contencio robur utrinque,
Cum lex rixatur socie contraria legi,
Vel contra scriptum discors sentencia pugnat,
Vel parit in scripto dubium sentencia duplex,
Vel quando nomen describi possit ut ipsum
Nominis ambiguum descriptio certa resignet,
Vel cum jure loci, persone, temporis ipsa
Questio transfertur, alios motura tumultus,
Vel si contendat contencio nescia certe
Legis et a simili rationis robora firmat;
Quomodo personis accomoda roboris arma
Dant argumentis, sed falso robore nutant
Nomen, natura, uictus fortunaque uultus
Pretendens dubios, habitus, affectio, fallax
Consilium, studia, casus, oracio, factum;
Euentus que contineant, quid questio facti
Obtineat. facto que sint adiuncta uel ipsum,
Ut res deposcit, solito de more sequantur;
Quis modus in facto uel que complexio facti,
Quis locus aut tempus, occasio, causa, facultas.

[225-271]

Hanc artis gerit effigiem pars unica uestis,
Sed tamen artificum loquitur pars altera formas.
Illic rethoricam sibi solus Marcus adoptat,
Immo parit, quare Cyceronis filla dici
Ars merito poterit, quam gignit Tullius, a quo
Ars ortum ducens censeri Tullia posset.
Illic multiplici presignit carmina flore
Sermonisque notas Ennodius effricat omnes.
Quintilianus adest quadam sub imagine ueri
Causarum uelans umbras, litesque nouellas
Fingit et in litem cogit sine lite uenire.
Symacus in uerbis parcus sed mente profundus,
Prodigus in sensu, uerbis angustus, habundans
Mente, sed ore minor, fructu, non fronde beatus,
Sensus diuicias uerbi breuitate coartat.
Illic Sydonii trabeatus sermo refulgens
Sydere multiplici splendet gemmisque colorum
Lucet et in dictis depictus pauo resultat.
Nunc tenuem gracili meditatus harundine musam,
Nec tamen exanguis sermo ieiunia luget,
Nunc medium, nec in ima ruens, nec in ardua turgens,
Nunc tonat altiloquis describens seria uerbis,
Nunc tamen inflato tumidus crepat ille boatu.
Hoc cultu festiua suam non detrahit artem
Virgo, sed in cultus eius factura redundat.
Gemmis stellatam speciem themonis inignit,
Argento sparsim themonem uestit et ipsi
Ligni materie, que pollet honore minori,
Extremus succurrit honor redimitque minorem.
Ligni primeuos ortus omnesque querelas
Splendor adoptiuus sepelit lignique uetustas
Exulat et primos sic obliuiscitur ortus.
Ergo themonem gemmarum sydus inaurat,
Immo diem uerum reddit lux ista diesque
Materialis hebet, nam lux natiua diei
Lumen adoptiuum tantum miratur adorans.
A simili uariis inscribit floribus axem
Virgo, flore nouo cogens iuuenescere ferrum;
Et quamuis ferrum soleat torpere rigore
Frigoris et brume soleat redolere pruinam,
Hoc hyemem nescit, frigus natale relinquens,
Vsurpatque sibi risus et gaudia ueris
Et faciem prati pretendit ymagine florum.
Dum sic themonem gemmis et floribus axem
Exhilarat uirgo, cumulum largita decoris,
Pingentis calamo cedit tuba, dat loca celti
Cornu, sicque duo sumunt sibi iura duorum.

[272-385]

Quarta soror sequitur. Quarte rota prima sororis
Est opus: huic operas operose dedicat illa
Et, quamuis hec quarta foret, tamen esse secundam
Se negat, in facto contendens prima uocari.
Ergo decora, decens, gracilis, subtilis, acuta
Pollet et in uultu monstratur copia mentis,
Nam uultus noster liber est et littera cordis
Nuncius, interpres uerax animique figura.
Solliciti uultus, animum prudentis, honesti
Cultus, attenti speciem formamque modesti
Hec gerit et sexum transcendit mente uirili.
Non eius roseos color incolit aduena uultus,
Sed color indigena regnat nec purpura uultus
Secum furtiui patitur fermenta coloris.
Demittit caput in terram nec lubrica sensus
Venatur; menti cedens agit occia uisus.
Mensam Pyctagore, que menti pabula donat,
Delicias animi sapiens, non corporis escas,
Sustinet una manus; pugnas manus altera monstrat,
Agmina disponit numerorum, prelia fingit,
Indicat insultus uarios numerosque rebelles,
Tandem subtili concludit bella triumpho.
Ex bysso contexta, suo uestita colore,
Vestis sidereos inuestit uirginis artus.
Materies subtilis erat; subtilius ipsam
Materiam precellit opus: sic preuenit usus
Nature uires naturaque uincitur arte.
Hic pictura loquens scripto clamansque figuris,
Muta tamen, totam numerandi predicat artem:
Que numeri uirtus, que lex, quis nexus et ordo,
Nodus, amor, racio, fedus, concordia, limes;
Quo modo concordi numerus ligat omnia nexu,
Singula componit, mundum regit, ordinat orbem,
Astra mouens, elementa ligans animasque maritans
Corporibus, terras celis, celeste caduco;
Quomodo nascenti mundo rebusque creandis
Principium, finis, exemplar, forma, sigillum
Hic erat, ad cuius formam deitatis ydea
Impressit rebus formas mundoque figuras;
Quomodo principium numeri, fons, mater, origo
Est monas, et de se numeri parit unica turbam;
Quomodo Virgo parit, gignens manet integra, simplex
Sese multiplicat, de sese gignit et in se
Incorrupta manet, partus imitata parentis;
Quis numerus numerans censetur, quis numeratus,
Quis repetit, quis distribuit, quis colligit, aufert,
Addit et ad primum radices extrahit ortum;
Quo iuris merito uel qua racione uocetur
Femina par numerus, impar mas, uirgo Minerua;
Cur animam, celum, racionem, gaudia, uitam
Impare sub numero prudentum dogma figuret;
Cur corpus, terram, sensum, lacrimabile, mortem
Par numerus signet peioraque fata loquatur;
Quis numerus punctum, quis linea quisue figura
Plana uel equorum laterum, quis spera uocatur,
Quis quadrus uel quis solidus, quis piramis aut quis
Ciclicus est a se qui circumflectitur in se;
Quis numerus propriis completur partibus aut quis
Vel partes superat, uel ab hiis superatus habundat;
Que numerum numero concordia nectit et unde
Prouenit, ut uicibus mediis extrema ligentur;
Cur duo quadrati medio nectantur in uno
Vel solidos nectat mediis iunctura duobus.
Hoc igitur cultu uirgo preculta laboris
Pondera non fugiens, ne pondere pondus honoris
Effugiat, dum uitat honus ne utiet honorem,
Robur uirgineum cumulo uirtutis et arte
Transgrediens, superat uir sensu, femina sexu:
Sir uir, sic mulier, animo non illa sed ille est.
Nec motu subito quod concipit exprimit actu,
Nec quod mens gignit subitos deducit in actus,
Nam, si conceptum pariat mens ipsa, priusquam
Formam suscipiat conceptus mentis in aluo,
Vel firmum capiat mentis matrice sigillum,
Nutritumque diu racionis fomite uiuat,
Fetus abortiuus subito decurret ad ortus,
Non uita dignus proprio morietur in ortu,
Vel uiuens saltem lugebit crimina forme.
Ergo legitimo ne partus mentis ab ortu
Deuiet et nullam ducat de matre querelam,
Mens gignit, nutrit racio, quod parturit actus
Fabricat in thalamo mentis mentale, priusquam
Materiale foras opus euocet. Ergo labore
Mentis et artificis animi studiique fauore
Erigitur rota mentalis, post materiali
Effigie describit eam; sic mente priorem
Concipit ut pariat, actu parit illa secundam.
Instrumenta prius manibus prefecta relinquens,
Ingreditur lathomi studium, domat arte rigorem
Marmoris et primum partes complanat ad unguem.
Scrupulus in planum descendit, surgit in equm
Vallis et in curuum demittitur angulus, orbis
Planiciem claudit planumque reducit in orbem.
Sed tumor in medio surgens supereminet, immo
Sic in supremum tendens non deserit imum.
Partibus in curuum, ferro mediante, redactis,
Exhaurit partes uirgo marmorque fenestris
Distinguens, totum spaciis intersecat orbem.
Collocat in medio centrum mediumque coronat
Multiplici radio quem latus circinat orbis.
Hic pictura docet auctores qui numerandi
Inuenere uias, artem docuere, latentem
Produxere foras, fama coluere iacentem.
Illic Nichomacus predicta ludit in arte
Et quasi per numeros rerum secreta prophetat;
Illic castra tenet et eadem miles in arte
Gilbertus saltu fallaci transilit artem,
Pictagoras menti proprie conuiuia donans,
Non carni, saciens animos, non corpora pascens,
Certis ascribit numerorum legibus ortus,
Esse, uices, causas, motus et uincula rerum;
Indulget numeris tanto Crisipus amore
Eius ut in uerbo numerus factoque resultet
Semper et in sompnis illum numerare putares.

[386-468]

Quinta soror, quarte similis, gerit ore priorem.
Pingit eam cultu factoque recurrit in illam,
Nec uacat a simili studio sequiturque sororem.
In studiis exemplat eam, factumque sororis
Respiciens, eius facto sua facta sigillat,
Et quam iamdudum fecit Natura sororem,
Fit soror in facto, cumulans ius omne sororis,
Namque docet racio, ius postulat, exigit ordo
Vt fateatur opus id quod natura fatetur.
Pro speculo uultum gerit hec preclara tuenti,
Nam quicumque uidet uultum se uisus in illo
Cernit et in speculo uultus epulatur ocellus.
Dum citharam manus una gerit, manus altera cordas
Sollicitat dulcemque soni parit illa saporem,
Auri dans epulas oculisque prohemia somni.
Quo cantu lapides mollescere, currere siluas,
Flumina stare, feras mitescere, cedere lites
Iussit Tra´cius uates, fractoque rigore,
Compulit Eumenides lacrimis Ditemque coegit
Esse pium Furiasque suum nescire furorem;
Quo cantu Tyrios montes in menia uertit
Amphion, sic saxa domans quod nulla securis
Edomuit rigidas cautes, quas sola domare
Vox cythare potuit, tenuitque silencia ferrum.
Insigni uestita toga se pacis alumpnam
Esse puella docet nec querere fulgura belli.
Illic picture ridens lasciuia ludit,
Scemate sub uario monstrans quid musica possit,
Que sint uincla, quibus compaginet omnia nodis,
Que species artis, que musica colligit horas,
Distinguit menses, locat anni tempora, cogit
Excursus, elementa ligat iungitque planetas,
Astra mouet uariasque uices que musica nectit,
Corporis humani partes mundumque minorem
Ordinat et specie mundi melioris honorat,
Vt sic pigmeus fraterculus esse gigantum
Maiorisque minor mereatur ymagine pingi;
Que partes anime sociat, que federat illam
Carni confirmatque fidem, que musica uoces
Diuidit et numeris uariat discrimina uocum;
Que racio cur omne melos dulcesque sonorum
Cantus non gignit uox una sed unio uocum,
Dissimilis similisque sonus, diversus et idem,
Vnicus et simplex, dupplex, difformis et alter;
Quo modo mutato se mutat musica cantu,
Cum lacrimis risus, cum ludis seria texens.
Nunc enarmonice resonat, nunc tristia fingens
Ditonico cantu luget, nunc cromate ludit;
Que uox ad uocem fit duppla uel in diapason
Quis resonet cantus, uel quis sexqualter ad illum
Sit sonus aut illi concors sonet in diapente;
Que uocum iunctura parit diatessaron, in qua
Cum tribus una sonans uox litigat, immo iocatur;
Qua racione toni pars altera semper habundet,
Transgrediens partem reliquam ne possit in equas
Distribui partes tonus integer, immo parumper
Excedat pars una toni superetque minorem
Et proprio uincat pars altera comate limma,
Nec tamen equali sectas libramine partes
In duo diuisum diasymata coma recuset.
Hoc igitur splendens habitu cultuque decoris
Virgo nitens, usum cythare deponit ad horam,
Dum subit officium fabri lapidemque caloris
Imperio conuertit in es, ex ere secundam
Fabricat illa rotam, que forme laude priorem
Demonstrans, prime se predicat illa sororem,
Et, quamuis diuersa foret que diuidit illas
Materies, has forma tamen facit esse gemellas.
Illic artifices quos musica gaudet habere
Consortes, uel quos proprii dignatur honore
Nominis amplecti, scripture fama perhennat.
Mellite uocis Millesius exerit usum
Et ueluti quedam cantus encenia donat
Auribus et tali mentes effeminat arte.
Alter ab opposito cantus fastidia lenti,
Obtuse uocis rixam cantusque rebelles,
Qui magis impugnant aures quam uoce salutent
Inuenit et nostras offendit cantibus aures.
Nauigat in medio partemque relinquit utramque
Gregorius noster, reffugitque pericula uocum;
Cantus Syrenum fugiens uitansque Caribdim
Musica letatur Michalo doctore suosque
Corrigit errores, tali dictante magistro.

[469-512]

Instat sexta soror operi, se funditus urget
Ad studium, studio reliquis studiosius herens.
Certatim gestus, habitus, decor huius honorem
Accumulant pariter, eius pro laude loquentes.
Encleticum gerit illa caput nec corporis ullam
Iacturam patitur, sed lumen legat in unum,
Vt quibus insideat mens, enclesis ipsa loquatur.
Exponit mentem facies animumque fatetur.
Virgam uirgo gerit, qua totum circinat orbem,
Qua terre spacium metitur, qua mare certis
Limitibus claudit, qua circinat ardua celi.
Et quamuis eius uestis respersa minutim
Pulueris imbre foret, non denigratur honestas
Materie formeque decor, sed gramate multo
Picturata nitet multoque superbit honore.
Hic artem totam picture lingua recenset,
Que mensurandi doctrinam fundit et usum
Edocet, immensum claudit, spatiosa refrenat
Paruaque consequitur, metitur magna, profundum
Scrutatur, ualles habitat, conscendit in altum.
Hic legitur quid sit punctum, que linea curua,
Recta uel equalis, que circumflexa uocetur
Queue superficies piano contenta, profundum
Ignorans altoquc carens, decurrit in equm;
Quid sit tetragonus, quid forma triangula, quid sit
Mensura triplici clausum, quid sterion aut quid
Circumducta sua describat linea centro;
Cur centrum sedet in medio, cur angulus omnis
Aut obtusus hebet, aut sursum tendit acutus
Obtusoque minor sit rectus, maior acuto;
Cur iuxta leges artis normamque datorum,
Supra grama datum proeedens tramite recto,
Equorum laterum trigonus describitur, in quo
Sese prosternens partem data linea donat;
Qualiter a puncto ducatur linea cumpar
Proposite reddensque datam; cur linea maior
De se producat, abciso fine, minorem;
Cur huius tyrones artis eleufuga terret
Atque prius cogit illos exire profundum
Quam subeant labique priusquam in arte laborent;
Qua racionis ope sibi forma triangula formam
Repperit equalem; cur linea partibus equis
Scinditur, aut simili distinguitur angulus arte
Inque duos unum diuisio diuidit una.

[513-533]

Hac igitur ueste uirgo nitet, immo uirago
Glossat in hac mentem, uirge dans ocia, fabrum
Induit et sparsam mentem componit in unum.
Mente, manu, studiis inuadit, corrigit ipsam
Plumbi materiam quam crebro malleus urget.
Imprimit ad placitum formam, uetus exit et intrans
Forma recens plumbi ueteres excusat abusus.
Nascitur ex plumbo rota tercia, nata priorem
Reddit et in uultu formam gerit illa prioris,
Illic artifices pictoris littera clamat,
Qui rerum tractus, mensuras, pondera fines,
Limite sub certo claudentes, aera, celum,
Astra, fretum, terras simili racione tuentur.
Hic geometra Tales sine motu preterit orbem
Aerii tractus, sine pennis transuolat equor,
Occeani spacium sine remige transit, in astra
Absque gradu graditur, sine tactu tangit Olimpum.
In seriem precepta ligans artemque retexens,
Euclides partes artis locat ordine iusto,
Quas ueluti quodam racionis fune ligatas
Nectit et ex una reliquas exire putares.

LIBER QUARTUS

[1-69]

Ultima subsequitur uirgo, que prima decore,
Cultu prima, gerit primam sub pectore mentem;
Non morbo, non tristicia, non mente magistra
Degenerat caput in terram, sed uultus in astris
Heret et archanum celi causasque fugaces
Venatur uisus, mentis preambulus, illi
Nunciat et crebro mentem docet asecla mentis.
Ori fulgor adest, qui facto fulgure nostrum
Verberat intuitum, dum uisus fulgur adultum
Deuitans, oculi tunicas exire ueretur.
Implet spera manum, spere tamen umbra uideri
Hec melius posset, que solam suscipit umbram,
Nec proprium spere retinens consurgit in altum,
Sed iacet in piano, nullo promota tumore.
Vestis inardescit gemmis auroque superbit
Et splendore suo Stellas equare uidetur.
Hic uiget, hie loquitur, hie instruit, hie docet, immo
Dat precepta suis picture dote facultas
Que docet astrorum leges, loca, tempora, motus,
Signa, potestates, discursus, nomina, causas.
Hic legitur que sit celestis spera, quis axis
In partes speram distingat, quis polus axem
Terminet, aut sursum tendens, aut mersus in imo;
Cur mundi sit forma teres mundusque ligetur,
Quinque parallelis cinctus zonisque quibusdam
Sectus, in extremis rigeat, medio tenus estu
Torreat atque duas laterales temperet harum,
Excessu dupplici castigans frigore flammam;
Cur decurtatus concludat utrumque colurum
Circulus et neuter ad puncta priora redire
Possit, sed nomen abscisio donet utrique;
Cur obliqua means, decliui limite ducta
Linea signiferi duodeno sydere celum
Pinguat et hospicium peregrino grata planete
Donet et ipsius proprium communicet illi;
Qua racione meant stelle, qua lege planeta
Directum metitur iter, qua lege retrorsum
Aut fugit aut certa fluxus stacione moratur;
Qua racione meant obliquo signa meatu,
Cur signum proprios directius exit in ortus
Opposite, furans nascendi tempora, tempus
Perdit in occasu quod plus expendit in ortu;
Quis lune motus, que solis spera, quis orbis
Mercurii Venerisque semita, que uia Martis,
Que mora Saturnum retinet; quo limite currit
Stella Iovis motusque uagos quis circulus equat;
Quis sursum tendens egressa cuspide terram
Exit et in terra nescit defigere centrum.
Ergo puella gerens tanti sollempnia cultus,
Non animum sepelit nec pigra per ocia sese
Distrahit aut animi uires effeminat, immo
Exercet studiis totam cum corpore mentem.
Exit spera manum, quoniam manus ipsa uocatur
Ad noua, que cudens fabri sibi uendicat artem.
Dum manus excudit aurum massamque figurat,
Nascitur ex auro rota quarta, decoris honore
Hec comites uincens, primas facit esse secundas.
Illi scripture facies applaudit et illos
Colligit in scripto, qui, ducti remige mentis,
In superas abiere domos secretaque celi
Scrutati, meruere sibi deitatis honorem.
Illic astra, polos, celum septemque planetas
Consulit Albimasar terrisque reportat eorum
Consilium, terras armans flrmansque caduca
Contra celestes iras superumque furorem;
Astraque sustentat, dum sustentatur ab astris
Athlantis uirtus, celi sine pondere pondus
Gestat, fert celum, dum fertur dumque ferendo
Syderibus cedit, cedenti sidera cedunt.

[70-94]

Has igitur currus partes, ut norma requirit,
Ordo petit, poscit racio, Prudencia dictat,
Cudit et excudit, facit immo perficit, ornat
Exornatque simul lima meliore sororum
Pretaxata cohors, nullumque relinquit in istis
Enormis forme uultum maculeue querelam,
Apponensque manum supremam, fine beato
Concludens operam, sparsas Concordia partes
Ordine, lege, loco confederat, unit, adequat.
Ergo iunctura, clauis gumfisque ligate
Partes effigiant currum qui luce decoris
Preradians, facie propria demonstrat in ipso
Diuinam sudasse manum superumque Mineruam.
Tunc Racio monitu Nature docta docentis,
Quinque sibi presentat equos, quos federat illa
Federe complacito, concordi pace, fideli
Connexu, cogitque iugo seruire iugales
Indomitos, primis quos enutriuit ab annis
Gracia Nature, que sic construxit equinos
Mores, mis animi quedam uestigia donans,
Vt, quamuis bruti, tamen hii uenerentur alumpnam.
Insuper, in quantum patitur Natura, iugalis
Horum quisque sue nature munera iactat:
Nil cultus formeque nihil peregrinat ab illis
Quod plene possit speciem cumulare iugalis.

[95-116]

Primus equs cultu, forma cursuque sodales
Preuenit et reliquos proprio summitit honori.
Cultus, forma, color, species, audacia, cursus
Ditat eum nec in hec patitur sibi damna, quod illum
Respersus candore color subrufus inaurat.
Non meat, immo uolat nec enim discrimine passus
Inscribit terram nec gramen curuat eundo,
Sed celeri cursu terram delibat euntis
Passus et in terra uestigia nulla relinquit,
Sed leuis aura suos stupet inuenisse volatus
Miraturque sui Boreas torpescere cursum.
Aura cadit, lentescit auis, uolucrisque sagite
Cursus hebescit, equi lentescunt omnia cursu.
Anticipat monitum calcaris, sponte meatum
Aggreditur facilique tamen frenatur habena.
Preterea dotes natiuas aggerat ipsa
Nobilitas generis, Pyroum namque parentem
Iactat et in speculo prolis pater ipse resultat.
Hunc dedit in munus Iouialis gracia matri
Nature, cuius grates dantisque fauorem
Accumulat doni meritum, quo munere maius
Nil potuit tantus tante conferre parenti.

[117-137]

His igitur, uelud ipsius natura requirit,
Nobilitatur equi species, infraque secundus
Pollet equs specieque minor cultuque minori
Cultus et inferior, cursuque remissior illo.
Et quamuis minor a primo formaque secundus,
Est tamen in reliquis maior primusque decoris Munere, sed reliquos superans, superatur ab uno;
Et si non equo passu contendere primo
Possit equo, non aura tamen fugitiua secundum Preuenit, immo pari cursu contendit eidem.
Se uarians nullo prescribitur ille colore,
Sed uultum proprii mentitur sepe coloris.
Intonat ille fremens, hinnitibus aera crebris
Verberat et tenuem sine uulnere uulnerat auram.
A collo suspensa sonos crepitacula dulces
Reddunt et multo perfundunt aera cantu.
In uultu gerit ille patrem, dum reddit Eoum
Gestibus huncque suum forma probat esse parentem.
Muneribus prelarga suis, hoc munere uiuo
Nature cumulauit opes meruitque fauorem
Numinis et proprium dono descripsit amorem.

[138-158]

Tercius a tanta speciei luce parumper
Obliquatur equs nec enim sibi dona priorum
Vendicat, immo minus retinens suspirat ad illos.
Et quamuis species huius tenebrescat eorum
Respectu, tamen ad reliquos collata nitorem
Exerit et proprio non est fraudata decore.
Et quamuis agili cursu uincatur ab illis
De quibus exiuit sermo, tamen ipse triumphans
In reliquis uictor gaudet reliquosque uolatu
Vincit et in proprio motu concludit eisdem.
Subtilis respergit eum mixtura coloris,
Sed fugiens oculos, uisum color ille recusat.
Conserti floris series quasi ueste decenti
Induit hunc et ei proprios inspirat odores.
Flos uiole perfundit eum, rosa debriat auras
Affines naresque thimi saciantur odore.
Nescia natiui choitus, equa flamine solo
Edidit hunc, ignara maris, contenta mariti
Aeris afflatu, Zephiro gravidata marito.
Hoc dono Zephyrus Nature matris amorem
Mercatus, proprium uectigal soluit eidem.

[159-189]

Degenerat polletque minus, lentescit abunde
Quartus equs formaque jacet cursuque tepescit,
Predictis famulans, illos quasi pronus adorat.
Ancillatur eis nec se negat esse clientem
Horum, sed tanquam dominis ut uerna ministrat.
Non tamen omnino Naturam sentit auaram,
Immo dote sua qua se tueatur habundat,
In nullo paciens eclipsim muneris huius,
Quo de more solet Natura beare iugalem.
Nec uiole marcent, quamuis rosa floris honore
Splendeat aut cultus componat lilia candor.
Non omnis delirus erit cui sensus Vlixis
Defficit, aut mutus quem nescit musa Maronis.
Non nitor argenti liuet, si fulgurat aurum,
Non minus arma rapit Hector, si plenius Aiax Fulminat: a simili non omnis gloria quarto
Absentatur equo, quamuis gradus ille negetur Emphatice laudis, in qua Natura priores
Sistit equos. Non iste tamen deiectus ab omni
Munere Nature queritur, sed gaudet in illa
Fortuna qua diues eum Natura beauit.
Glaucus ei color arridet, respergit eundem
Imber et irriguo ros compluit imbre iugalem.
Hoc speciale sibi retinet propriumque reseruat,
Quod celer ad potum non obliuiscitur escam.
Potibus indulget, pre cunctis solus ad esum
Currit et in potus deffectus supplet equorum.
Hunc genuit Tritonis equs iurisque paterni
Heredem statuens, sese descripsit in illo:
Nature Triton dans intersigna fauoris
Contulit hoc munus, donans cum munere mentem.

[190-212]

Vix speciem deffendet equi formamque tenebit
Quintus equs, si quis temptet conferre priores
Isti, nam deponet equm laruaque iugalis
Vestitus sapiet asinum, deiectus eadem
Segnicie, plene mores exutus equinos.
Si tamen ad primos collatio nulla redundet
Huius equi, sed eum proprio scrutemur in esse,
Non erit a propriis exclusus dotibus eius
Cultus et in nullo forme pacietur abusum.
Quintus equs quartum redolet partimque figurat,
Sed tamen in modico quintus demittitur, in quo
Parcius arrisit predicto forma iugali,
Qui magis in terram sese demittit eundo.
Nec satis ad plenum caput erigit, immo caduco
Declinans uultu, uisus descendit in imum.
Vestit eum color obscurus quem possidet ipsa
Nigredo, nullum passura colorem,
Nec plebeia uiget generis fortuna, sed Ethon
Hunc genuit, qui Solis eqos se gaudet habere
Fratres et fratrum sese deffendit honore.
Ops, superum genitrix, in signum federis isto
Naturam donauit equo, quo nodus amoris
Firmior effectus illarum uota ligauit.

[213-270]

Predictos Racio, propria racione magistra,
Sub iuga cogit eqos, themoni federat, urget
Effrenes, ligat indomitos frenatque uagantes.
Primum sternit equm, stratum conscendit, habenis
Corrigit excursus, in uirga uisitat, instat
Verbere, uoce, minis; ilium uix illa quietum
Reddit, sed tandem superatus uincitur, illi
Paret et ad nutum Racionis fessus anhelat.
Sic primum componit eqos auriga Sophye,
Ne, si quadrigam Fronesis conscendat, eisdem
Indomitis, spacientur equi normamque relinquant,
Deuia sectentur, laxent iuga, uincula soluant,
Cuncta fluant, nutet currus, compago uacillet,
Cingula soluantur, laxetur nexus, habene
Depereant et tota labet substancia currus.
Postquam compositus ordo, per singula currens,
Singula composuit, Fronesis conscendere currum
Disponens, talem sese componit in usum:
Assidet; applaudit, congaudet, complacet illi
Curia tota simul multoque fauore recessum
Virginis exhylarat, reditus felicius omen
Orat et euentus reditu meliore serenos.
Oscula multiplicat repetens et in ore sigillans
Imprimit expresse; complexu brachia nectens,
Colla ligans animoque simul cum uoce salutans,
Illam congeminans iterat repetitque salutem.
Tunc monitu Racionis adest Prudencia; currum
Conscendit currusque decor cumulatus habundat
Plenius et roseo flammatur sidere uultus.
Instat equis Racio; uirga dictante, iugales
Aggrediuntur iter. Currus subtollitur, exit
Terras et tenuem currens euadit in auram.
Aeris aggrediens tractus Prudencia caute
Singula disquirit animo que uendicat aer
Ipse sibi, scrutatur eum penetratque fugacem.
Inquirit que materies, que nubis origo,
Quomodo terra madens proprio sudore resudat
In nubes celoque suos componit amictus;
Cur Phebus sitiens estuque caloris hanelus,
Haurit ab Oceano potus, sua pocula uertit
In nubes, crasso suspendit in aere nimbi
Vasa, cyphos ymbris uarii pluuieque lagenas;
Qualiter ignis hebet moriens in nube paritque
Fulmina, dum moritur, sic morte nocencior instat
Quam uita, uiuusque nequit quod mortuus infert;
Vnde trahunt ortum uenti, que semina rerum
Inspirent motum uentis causasque mouendi;
Cur Auster pluuias, pluuie pincerna, propinat
Terris et plene largitur pocula mundo;
Qualiter austrinos Boree sitis ebibit imbres
Emundatque uias pluuiis quasi scopa uiarum;
Qualiter agricola Zephyrus sine uomere terram
Excolit et florum segetes extollit in ortus;
Cur uolucris celeri pennarum remige tuta,
Plumas in remos, alas in carbasa fingens,
Transmeat aerium pelagus quasi nauis ymago
Et sine naufragio talem pertransit abyssum
Tuta, nec in tali pelago timet illa Caribdim.

[271-331]

Aeris occultos aditus, secreta, latebras
Altius inquirit Fronesis sensuque profundo
Vestigans, uidet intuitu meliore uagantes
Aerios ciues, quibus aer carcer, abyssus
Pena, dolor risus, mors uiuere, culpa triumphus.
Quorum mens, humili liuoris lesa ueneno,
In genus humanum uirus transfundit, ut ipsum
Consimili sanie morboque laboret eodem.
Hii sunt qui semper in nos armantur, inhermes
Deiciunt, uincunt armatos, rarius ipsi
Cedunt, sed uicti nequeunt iterare duellum,
Qui, uelud aerio uestiti corpore, nostram
Mentiti speciem, multo phantasmate brutos
Deludunt homines, falsi uerique sophyste.
In tenebris lucem simulant, in lite quietem,
Abscondunt sub pace dolos, in felle figurant
Dulcia, sub specie recti uiciata propinant.
Hos Deus esse deos fecit, quos lumine uero
Vera dies fudit et quos ab origine prima
Vestiuit deitatis honos; qui luce relicta
In tenebras adiere suas; qui fonte relicto
Inferni petiere lacus; qui, ueste decoris
Exuti, uestem gemitus saccumque doloris
Iniecere sibi; qui, maiestate superna
Deiecta, sine fine sibi meruere ruinam.
O grauis euentus, casus miser, unica pestis!
Iam seruit qui liber erat, mendicat habundans
Qui fuit, exilium patitur qui primus in aula
Regnabat, patitur penas a rege secundus.
Hoc casu fit gemma lutum, fit purpura saccus,
Lux tenebre, species confusio, gloria casus,
Risus tristicies, requies labor, alga iacinctus.
Celestis sic stella cadit, sic Lucifer, ortus
Nescius, occasu premitur, sic ciuis Olimpi
Exulat eiectus nec temperat exulis omen.
Spes reditus, spes omnis abest ceditque timori.
O fastus uitanda lues, fugienda Caribdis,
Culpa grauis, morbus communis, publica pestis,
Ianua peccati, viciorum mater, origo
Nequicie, semen odii, uenacio pugne!
Que cadit ascendens, elata perit, peritura
Erigitur, promota ruit, ruitura tumescit.
Que se ferre nequit, supra se lata, ruinam
Infra se patitur nec sese sustinet, immo
Mole sua premitur, proprio sub pondere lapsa.
Extra se cogit hominem se querere, de se
Exit homo, factusque sibi contrarius a se
Discrepat oblitusque sui se nescit et ultra
Transgrediens euadit adhuc, plus esse laborans
Quam sit, nec propria contentus origine, sese
Esse cupit maior et se superare laborat;
Quod petit amitens, perdens quod postulat, optans
Quod sibi mentitur, falsum uenatur honorem.
Hec pestis rectum uiciat, deturpat honestum,
Fermentat mores, iustum fugat, utile perdit.
Hec saliunca rosas, hec nubes nubilat astra
Virtutum, cuius tenebris paciuntur eclipsim.
Hac lue celestis regni proscriptus ab aula,
Delictum luit exilio penaque reatum
Angelus, a propria deiectus sede, tumore
Fractus, deiectus fastu, liuore solutus.

[332-368]

Aeris excurso spacio, quo nubila celi
Nocte sua texunt tenebras, quo pendula nubes
In se cogit aquas, quo grandinis ingruit imber,
Quo uenti certant, quo fulminis ira tumescit,
Ethera transgreditur Fronesis, quo gracia pacis
Summa uiget, quo grata quies, quo gracior aura
Cuncta fouet, quo cuncta silent, quo purior ether
Ridet et expellit fletum, quo nubilus aer
Ingemit et totus archano lumine floret.
Etheree lucis superatis tractibus, illa
Alcius ingreditur spacium, quo splendor et ignis
Iura tenent, lux grata micat, sed coniuga luci
Lucis blandicias retrahit uis ipsa caloris.
Hic rerum nouitas, rerum decus, unica rerum
Forma, decor mundi uisum demulcet euntis
Virginis et cantus species noua debriat aurem,
Sed parco tamen auditu sonituque minore
Concipit illa sonum, certa tamen imbibit aure,
Qualiter iste sonus cythare celestis obesis
Vocibus expirat, ubi lune spera remisso
Suspirat cantu, rauce sonat, immo sonando
Pene silet, languetque sonans, neruique iacentis
Inferius gerit illa uicem, cordamque minorem
Reddit et in cythara sedere uix illa meretur.
Hic uidet explicito uisu Prudencia lune
Detrimenta, uices, cursus, momenta, labores,
Quomodo iunctus ei Phebus depauperat illam
Luce, uel econtra Phebo furatur honorem
Luminis et populos fallaci nocte timere
Cogit et effigiem noctis sine nocte figurat;
Humores cur luna parit, cur equora lune
Detrimenta luunt uel eadem diuite gaudent;
Quid notet in luna lune nota quidue notando
Signet, nec tenuem possit delere lituram
Splendoris cumulus, dum fonti luminis instat
Parua lues, nec ei dignatur cedere, cum quo
Litigat et radio lucis magis umbra diescit.

[369-392]

Alcius euadens, uirgo conscendit in altum,
Sol ubi iura tenet, ubi solis cereus ardet
Et lucis scaturit fons uiuus, uena caloris
Manat splendorisque noui thesaurus habundat.
Illic uirgo uidet que sit uia, semita, cursus
Solis et unde sibi sumat fomenta uigoris
Etheree lucis genitor, fons, mater, origo;
Qualiter in stellis regnans artansque planetas
Imperio seruire suo, nunc stare meantes
Cogit, nunc tumidos sectari deuia sola
Maiestate iubet, nunc libertate meandi
Concessa motus, reddit sua iura planetis;
Qualiter alternans uultus erroris in ortu
Fit puer inque die medio iuueneseit adultus,
Mentiturque uirum tandem totusque senescit
Vespere: sic uarias species etatis ad horam
Sol prefert unusque dies complectitur euum.
Iam lune sonitum fastidit uirginis auris
Quam dulcis meliorque sonus seducit, inescans
Aurem, nec cantus memorem sinit esse prioris.
Hunc cantum Syrena parit, que solis adheret
Motibus et cytharam uocis dulcore fatetur.
Vox omnis miratur eam, ueneratur adorans,
Tociusque sonus cythare suspirat ad illam.

[393-413]

Egrediens solis regnum maturat in altum
Gressus uirgo suos, sed gressus impedit ipse
Limitis anfractus anceps, multeque uiarum
Ambages; tandem superato calle, laboris
Pondere, cautele studio, regione potitur
Qua Venus et Stilbons complexis nexibus herent.
Illic, precursor solis precoque diei,
Lucifer exultat, terris solacia lucis
Presignans, ortuque suo preludit ad ortum
Solis et auroram proprio predicit in ortu.
Gressibus hiis Stilbons comes indiuisus adheret,
Tanquam uerna sui comitans uestigia solis,
Obnubensque comas radiis solaribus, ignes
Temperat et solis obnubilat astra galero.
Speraque Luciferi motu leuis, ocior aura,
Motu parturiens sonitum, lasciuit acuta
Voce, nec in cythara Veneris plebea putatur
Musa, sed auditis assensum iure meretur.
Voce pari similique modo cantuque propinquo
Mercurii Syrena canit Venerisque camenam
Reddit et ex equo sonitu citarizat amico.

[414-462]

Progreditur Fronesis, flammata palacia Martis
Ingrediens, stupet insultus irasque caloris
Quem parit ille locus qui, totus in igne uaporans,
Nil nouit nisi feruores ignisque procellas.
Non ibi luget hyems, non ueris gracia ridet,
Non tumet autompnus, sed tantum fulminat estas.
Imperat hic Mars igne calens, fecundus in ira,
Bella serens siciensque lites nostrique sititor
Sanguinis, excuciens pacem fedusque recidens,
Qui regni uiolare fidem, mutare potentes
Gaudet, flammantis uestitus crine comete,
Qui parat arma uiris, cogit sperare furentes,
Seminat insultus, parit iras, laxat amores.
Quid gerat interius facies docet ipsa, rubore
Predicat interni rabiem pestemque furoris;
Tabe sua uiciat comitem, sociumque planetam
Vel seuum seuire docet, uel forte benignum
Nequicia docet esse trucem leditque ueneno.
Cuius spera ruens tonantis more tonando
Clamat et altisonos resonat clamore boatus.
Alcius exclamat reliquis Syrena tonantis
Martis, sed cantus dulcedo remittitur ipsa
Tempestate soni langens, minuitque fauorem
Asperitas, uocisque rigor fert damna fauori.

[438-462]

Et jam Lemniacos uomitus ignisque uapores
Virgineus labor euadit nec flamma uiantem
Contigit aut eius ausa est contingere crinem.
Tunc Iouis ignocuos ignes, lucisque serene
Leticiam, risusque poli pertemptat eundo.
Hic regio stelle Iouialis lampade tota
Splendet et eterno letatur uere beata.
Hic sydus Iouiale micat mundoque salutem
Nunciat et Martis iram Martisque furorem
Sistit et occurit tranquilla pace furenti.
Cui si stella mali prenuncia, preuia casus
Iungitur, ille tamen inimicum sidus amicat,
Alternansque uices, in risus tristia, planctum
In plausus, fletusque graues in gaudia mutat;
Vel si forte Ioui societur stella salutis
Nuncia, stella Iouis uultu meliore salutem
Auget et euentus melioris dupplicat omen,
Fedus amans pacisque sator, nutritor amoris,
Extirpans iras, proscribens bella, furores
Compescens, delens lites Martemque refrenans.
Qui motu generans sonitum, non uerberat auram
Obtuso cantu, sed dulcibus allicit aures
Cantibus et dulcem Philomenam reddit amenans
Musa Iouis, tantoque sono letatur alumpno
Musica que proprie thesauros aggerat artis.

[463-483]

Vlterius progressa suos Prudencia gressus
Dirigit ad superos, superans Iouis atria cursu,
Saturnique domos tractu maiore iacentes
Intrat et algores hyemis brumeque pruinas
Horret et ignauum frigus miratur in estu.
Illic feruet hyems, estas algescit et estus
Friget, delirat splendor, dum flamma tepescit.
Hie tenebre lucent, hie lux tenebrescit et illic
Nox cum luce nitet et lux cum nocte diescit.
Illic Saturnus spacium percurrit auaro
Motu progressuque graui longaque dieta.
Hie algore suo predatur gaudia ueris
Furaturque decus pratis et sidera florum,
Algescitque calens, frigens feruescit, inundat
Aridus, obscurus lucet iuuenisque senescit.
Nec tamen a cantu sonus eius degener errat,
Sed comitum uoces uox preuenit eius adulto
Concentu, quem non cantus obtusio reddit
Insipidum, cui dat uocis dulcedo saporem.
Hie dolor et gemitus, lacrime, discordia, terror,
Tristicies, pallor, planctus, iniuria regnant.

LIBER QUINTUS

[1-39]

Lucis inoffense spacium fontemque nitoris,
Quo radiant stelle, quo certant fulgure multo
Astra poli propriumque diem sine fine perhennant,
Quo celi faciem depingunt sidera, uirgo
Exhilarata subit, hausto pro parte laboris
Pondere, letaturque poli perflata sereno.
In stellis ibi preradiant celoque fruuntur
Quos uel fama deos facto, uel fabula uerbo
Effinxit, retinentque sibi sine munere nomen.
Hic nouus Alcides celo summittitur, illic
Perseus ardentis gladio metit ora Meduse;
Illic ense carens, ensem mentitur Orion,
Sub pugne facie sine bello bella minatur
Emoniusque senex, archu dictante, sagitam
Excitat ad motum, nullo tamen illa uolatu
Effugit, aut monitus arcus euadit eundo.
Hic proles Ledea micat nec pignus amoris,
Quem prius in terris gessit, deponit in astris.
Vertitur in sidus, stellatus sidere fame,
Hic cuius dono medicine stella caducis
Illuxit, contra morbos dans arma salutis.
Ablatos redimit uultus et damna pudoris
Parrasis in celum translata; repensat eidem
Iupiter ablatum florem, pro flore pudoris
Eterno largitus ei florere nitore.
Preterea uariis stellis inscribitur aula
Celi, quas uario titulauit nomine quondam
Musa poetarum, ueri sub ymagine ludens.
Signorum duodena cohors prefulget in astris,
Ex quo fulgore nitens infraque relinquit
Stellarum uulgus reliquasque superuenit astro.
Hic ardet Cancer, urit Leo, Virgo resultat.
Equat Libra diem, crudescit Scorpius, alget
Chyron, Capra riget, diffunditur Vrna, madescunt
Pisces, exultat Aries, vexilla gerendo
Veris, preradiat Taurus Geminique Latones.
Hanc celi speciem Fronesis delibat ocellus,
Quam penetrare nequit uisus notamque requirit
Materiem tanteque stupet miracula lucis.

[40-82]

Postquam celestes aditus celique profundum
Astrorumque uagos reditus emensa reliquit,
Inque supercilio mundi stetit anxia, mente
Fluctuat, in uarios motus deducitur; heret
Mens animusque fluit, dubitat cum mente uoluntas
Ipsa nec in certo defigitur anchora mentis.
Namque timet dubitatque, timens ambage locorum
Seduci, quos ulterius uia porrigit anceps;
Que nullos hominum gressus uolucrumque uolatus
Noscit, ab incursu rerum strepituque uiantum
Funditus excipitur, nullo uexata tumultu.
Hic hominis gressus nutans peccaret eundo,
Hebrius erraret pes ipse pedisque lucerna
Occia uisus hebens ageret, pedibusque negaret
Ducatum, lumenque foret sub lumine cecum,
Non quod regnet ibi noctis caligo, sed illam
Emphatice lucis splendor purgatus inungit.
Difficilis conscensus ad hanc facilisque recessus,
Accessus paucis, casus patet omnibus, in quam
Vix aliquis transire ualet, ualet omnis ab illa
Declinare uia, que paucis peruia multis
Clauditur, arta nimis uirtuti, larga ruine:
Non huc nobilitas generis, non gracia forme,
Non gaze deiectus amor, non gloria rerum,
Non mundanus apex, non uirtus corporis, audax
Improbitas hominis, preceps audacia tendit,
Sed solum uirtus animi, constancia mentis
Factaque nobilitas, non nata sed insita menti,
Interior species, uirtutum copia, morum
Regula, paupertas mundi, contemptus honoris.
Difficiles igitur aditus facilemque ruinam
Cum Fronesis uideat, magno succenditur estu
Sollicite mentis, uictique labore iugales
Nec iuga ferre uelint nec soluere iura magistre,
Ignarique uie, callem mirentur ineptum
Gressibus, et pedibus gradiendi iura negantem;
Non Racio sursum deflectere possit habenas,
Quas retinent instanter equi domineque repugnant
Effrenes, ultraque negant seruire jubenti.
Dum mentem Fronesis anceps sentencia motus
Distrahit in uarios nec pretemptare locorum
Abdita sola potest, nisi quis premonstret eidem,
Vel conducat eam, gressum moderatus euntis.

[83-153]

Ecce puella poli residens in culmine, celum
Despiciens, sursum delegans lumina, quiddam
Extramundanum toto cognamine uisus
Vestigans, nil corporeum uenata sed ultra
Transcendens, incorporei scrutata latentem
Causam, principium rerum finemque requirens,
Visibus offertur Fronesis, uisumque nitore
Luminis offendens, mentem nouitate relaxat.
Nec mirum quoniam tanto fulgore decoris
Preminet ut Stellas preditet fulgure, lumen
Lumine multiplicans et lucem luce, nec ipsi
Lumen adoptiuum largiri censet Olimpo.
Nil terrestre gerens facie, nil ore caducum
Insinuans, mortale nichil genitumque puelle
Demonstrat facies, tantum celeste quod offert
Forma puellaris. Hanc argumenta decoris
Esse deam monstrant, instancia nulla refellit
Quod decor ipse probat faciesque simillima celo.
Inflammat diadema caput quod, lampade multa
Gemmarum radians, auro flammatur et extra
Scintillans, lapidum duodeno sidere fulget.
Librum dextra gerit, sceptrum regale sinistra
Gestat et ad librum plerumque recurrit ocellus;
Sed raro tendit ad uirgam, tandemque reuertens
Circuit ille manum solers, ne leua uacillet,
Succumbens honeri uirge, sceptrumque resignet.
Claudit eam uestis auro perfusa, refulgens
Argento, plus ueste decens habituque decenti
Gracior et puro celi fulgencior astro,
Quam diuina manus et solers dextra Minerue
Texuit, ut forme nobis exponit honestas.
Hie archana Dei, diuine mentis abyssum
Subtilis describit acus formaque figurat
Informem, locat immensum monstratque latentem.
Incirconscriptum describit, uisibus offert
Inuisum, quod lingua nequit pictura fatetur:
Quomodo Nature subiectus sermo stupescit,
Dum temptat diuina loqui, uiresque loquendi
Perdit et ad ueterem cupit ille recurrere sensum,
Mutescuntque soni, uix barbutire ualentes,
Deque suo sensu deponunt uerba querelam;
Qualiter ipse Deus in se capit omnia rerum
Nomina, que non ipsa Dei natura recusat,
Cuncta tamen, mediante tropo, dictante figura
Concipit et uoces puras sine rebus adoptat.
Ens iustus sine iusticia, uiuens sine uita,
Principium sine principio, finis sine fine,
Immensus sine mensura, sine robore fortis,
Absque uigore potens, sine motu cuncta gubernans,
Absque loco loca cuncta replens, sine tempore durans,
Absque situ residens, habitus ignarus habendo
Cuncta simul, sine uoce loquens, sine pace quietus,
Absque nouo splendore nitens, sine luce choruscans.
Nec solum iustus uera racione, sed ipsa
Iusticia est, non solum lucidus ipse, sed ipsa
Lux est nocte carens, nec solum nomine solo
Dicitur immensus, uerum mensura caduca
Singula describens et certis finibus aptans,
Nec fortis sola dicti racione sed ipsum
Robur subsistit, eterno robore nitens.
Solus iure potens, qui summa potencia solus
Cuncta potest, a quo procedit posse potentum,
Nec solum loca cuncta replet, sed singula solus
Infra se claudit, quasi meta locusque locorum.
Hic legitur tamen obscure tenuique figura
Qualiter una, manens, simplex, eterna potestas,
Fons, splendor, species, uia, uirtus, finis, origo,
Ingenitus genitor, uiuens Deus, unicus auctor,
Unus in usya, personis trinus, in uno
Vnicus esse manet, quem trina relacio trinum
Reddit et in trino manet unus, trinus in uno.

[154-165]

Qua racione Patris speculum, lux, splendor, ymago,
Filius est a Patre Deo Deus unus et idem,
Principium de principio, de lumine lumen,
Sol de sole micans, splendor productus ab igne,
A simili similis, a uero uerus, ab uno
Vnus, ab eterno nascens eternus, ab equo
Equalis, bonus a summo, sublimis ab alto;
Qualiter ardor, amor, concordia, forma duorum
Spiritus est, in quo proprie Pater oscula proli
Donat et in nato sese Pater inuenit, in quo
Se uidet ipse parens, dum de se nascitur ipse
Alter et in genito splendet gignentis ymago.

[166-177]

Cultibus hiis afflata poli regina caduca
Deserit atque Dei secretum consulit, heret
Diuinis, mentem terrenis exuit, ipsam
Haurit mente Noym, diuini fluminis haustu
Ebria, sed pocius dicatur sobria, namque
Ebrietas nascens ex tali nectare, plena
Sobrietate uiget nec mentem cogit ab usu
Degenerare suo, uerum generosius ipsam
Erigit, elimans nostre contagia sordis.
Hanc humilis gressu, uultu submissa, modesta
Gestibus assequitur Fronesis primoque salutem
Delibans, tali pingit concepta loquela:

[178-264]

"O regina poli, celi dea, filia summi
Artificis, facies nec enim diuina caducam
Te docet, aut nostri generis defflere litturam,
Quam probat esse deam uultus sceptrumque fatetur
Reginam natamque Deo tua gloria monstrat,
Cui superum sedes, celi uia, limes Olimpi,
Extramundanus orbis regioque Tonantis
Tota patet, soliumque Dei fatumque quod ultra est,
Me moderare uagam, stupidam rege, siste timentem
Indoctamque doce, fluitantem corripe, tristem
Letifica, gaudens peregrine consule, ceptum
Perfice, nutantem firma, succurre cadenti;
Nam uaga sum, tremebunda, stupens, indocta, laborans,
Defficiens, ignara loci, peregrina, fatiscens;
Que, nitens superare polos sedesque supernas
Inuadens, penetrale Dei talamumque Tonantis
Consiliumque Iouis nutans, uaga, sola pererrans,
Aggredior, celique uias pertempto latentes.
Nec tamen inconstans, preceps, improuida, casu
Precipitante uias, istos inuado labores;
Sed precibus cedens et tandem uelle coacta
Nature monitu, Virtutum numine, nutu
Precipue Racionis ad hoc ego mittor, ut ipsa
Nature summo presentem uota Tonanti.
In multis errare manum Natura recordans,
Erratum reuocare uolens culpasque priores
Tergere, uel ueteres operis nouitate beati
Excusare notas, hominem formare, beatum
Cudere, perfectum complere, creare modestum
Temptat, quo possit ueteres uelare reatus,
Erranti mundo dans de tot milibus unum,
Qui rectum sibi deffendat, scrutetur honestum,
Damnet avariciam, diffundat munera, curet
Excessus, medium teneat, proscribat abusus.
Nec sine consiliis, nutu, moderamine, uoto
Virtutum discernit opus, sed tota sororum
Concio conceptus assensu nutrit eodem.
Sed quoniam tantum circa terrena potentis
Nature uiget officium languetque potestas,
In superis nil iuris habens animamque creare
Nescia, quam sola pictoris dextra superni
Format et in nullo Nature iura requirit,
Hac racione diu nitens multumque reluctans,
Huc agor et superos perquiro sola recessus,
Quo possim conferre Deo quod concipit ipsa
Nature racio, quod uirtus optat, ut ipsum
Velle Dei nostrum confirmet uelle precesque
Audiat et nostris aspiret gracia uotis:
Vt diuina manus animam demittat ab alto,
Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore
Predita, presignita fide, pietate refulgens,
Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem
Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum,
Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum,
Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis
Corporee masse, corpus mortale, potentis
Nature ducatur opus, sic dote beatum
Multiplici, nullo fraudatum munere forme,
Vt jam corporeum non dedignetur habere
Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes
Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
Ergo mihi describe uiam qua callis ad arcem
Superni Iouis erigitur, nec deuia passim
Errabunda ferar, nec nostrum deuius error
Propositum perdat, uiduans mercede laborem."
Hiis uerbis gauisa, poli regina benigno
Reddidit affatu quod se preberet eunti
Consortem callisque ducem gressusque magistram.
Sed soli Fronesi ducatum spondet et ipsi
Consulit instanter, precepti robur eidem
Consilio miscens, ut currum deserat, ipsos
In celo deponat equos comitemque relinquat
Inferius, que sit stabilis custodia tanti
Depositi, currum sistens frenansque iugales,
Ne si currus, equi, Racio nitantur in altum
Tendere, nec talem dignetur habere uiantem
Semita celestis, alios experta meatus,
Erret equs, nutet Racio currusque uacillet.
Explentur mandata dee uotisque fauetur;
Stat Racio, sistuntur equi, quadriga quiescit.
Omnibus exclusis, solum regina secundum
Consorti concedit equm, qui parcius ipsum
Admiretur iter nec multum deneget ipsos
Ascensus, fractus freni melioris habena.
Fertur equo Fronesis, se fert regina, uolatu
Fertur equs, dea certat equo gressuque uolantem
Preuenit et comiti pretemptat preuia gressum.

[265-277]

Hactenus insonuit tenui mea Musa susurro,
Hactenus in fragili lusit mea pagina uersu,
Phebea resonante cheli; sed parua resignans,
Maiorem nunc tendo liram totumque poetam
Deponens, usurpo michi noua uerba prophete.
Celesti Muse terrenus cedet Apollo,
Musa Ioui, uerbisque poli parencia cedent
Verba soli, tellusque locum concedet Olimpo.
Carminis huius ero calamus, non scriba uel actor,
Es resonans, reticens scriptoris carta, canentis
Fistula, sculptoris scalprum uel musa loquentis,
Spina rosam gestans, calamus noua mella propinans,
Nox aliunde nitens, lucteum uas, nectare manans.

[278-305]

Summe parens, eterne Deus uiuensque potestas,
Vnica forma boni, recti uia, limes honesti,
Fons ueri, sol iusticie, pietatis asylum,
Principium finisque, modus, mensura, sigillum,
Rerum causa, manens racio, noys alma, sophya
Vera, dies uerus, lux nescia noctis, origo
Summa, decor mundi perfectus, uita perhennis,
Nata regens, uentura serens, nascencia seruans,
Omnia sub numero claudens, sub pondere sistens
Singula, sub stabili mensura cuncta choercens,
Qui rerum species et mundi sensilis umbram
Ducis ab exemplo mundi mentalis, eumdem
Exterius pingens terrestris ymagine forme,
Qui ueterem massam de uultus sorde querentem
Inuestis meliore toga, formeque sigillo
Signans, excludis nexu mediante tumultum.
Efficiens causa, qui rem producis ad esse,
Formalis, dum pingis eam, finalis in esse,
Dum rem conseruans certo sub fine cohartas,
Tu mihi preradia diuina luce meamque
Plenius irrorans diuino nectare mentem,
Complue, terge notas animi, tenebrasque recindens
Discute meque tue lucis splendore serena.
Tu repara calamum, purga rubigine linguam,
Da bleso tua uerba loqui mutoque loquelam
Prebe, da fontem sicienti, dirige callem
Erranti, due nauta ratem portumque timenti
Dona, celesti perflans mea carbasa uento.

[306-372]

Jam Fronesis, dictante dea, superauerat arces
Sydereas, callemque nouum nodosque uiarum
Mirans, que tante quereretur pondera molis,
Ni proprios uisus rerum nouitate foueret
Et proprii partem ferret regina laboris.
Dum transit, miratur aquas, quas federat igni
Indiuisa loci series, nec flamma liquorem
Impedit, aut flamme certat liquor ille repugnans,
Sed pocius sua deponunt certaminis arma.
Nec iam natiuos querunt memorare tumultus
Quos ligat assensus discors, discordia conchors,
Pax inimica, fides fantastica, falsus amoris
Nexus, amicicia fallax, umbratile fedus.
Figit in hiis uisum mentemque Sophia, sagaci
Perquirens animo quis pacem fecit adesse,
Pax ubi nulla manet; quis Martem iussit abesse,
Mars ubi iura tenet; quis fedus nexuit illic,
Fedus ubi nullum; quis pacem miscuit ire,
Litigio fedus, liti coniunxit amorem.
Alcius inquirit Fronesis, feruencius instans,
An liquor iste fluat, sibi quem uicina maritat
Flamma poli flammeque truces contemperat iras;
An nebule faciem gestans formamque uaporis,
In speciem nubis expassus, in ethere summo
Pendeat et donet sicienti pocula flamme;
An glaciem gerat in specie reddatque figuram
Cristalli perdatque suum liquor ipse liquorem.
Sed tamen a Fronesi uiua racione probatur
Quod nullos illic possit torquere recursus
Humor nec proprio ualeat discurrere fluctu,
Cum gremium nullus ibi prebeat alueus illi,
Nec matrix terrena sinus expendat eidem,
Nec centrum repetens, natiuo pondere tractus,
Humor ad ima ruat, proprie grauitatis amicus,
Descensum cum flamma neget, sursumque manere
Cogat aquas, supraque liget quasi carcere clausas.
Nam qui furtiuo lapsu quasi nesciat ignis
A superis rorem descendere, sompniat ille
Philosophus, racione caret falsumque prophetat,
Occia sectatur, nubes et inania captat,
In scirpo nodum querens, in lumine fumum,
In piano scrupulum fingens, in luce tenebras.
Hac eciam racione probat quod nullus ibidem
Exalat uapor in nebulas, nec pendulus humor
Ethera uelat aquis, ubi nullas euomit auras
Terra, nec ignis ibi suspendit in ethere nubes.
Ex hiis concludit Fronesis quod celicus humor
Cristalli retinet speciem glaciemque figurat.
Que glacies, ignara gelu nec conscia brume,
Estatem magis agnoscit celique calores,
Ad uultus ignis minime dignata liquari.
Hoc solo magis illa stupet meliusque mouetur,
Qua nexus mediante fide, quo federe pacis
Frigida conueniunt calidis, fluitancia pigris.
Hic ubi nullus adest pacis mediator et omne
Fedus abest extrema ligans, quod pace reperta
Deleat hostiles rixas pugnamque recidat,
Defficit inquirens, querendo uincitur illa;
Quesitu superata suo sed uicta querelis
Deffectus queritur proprios; sic ista querela
Questio fit, Fronesi suspiria sola relinquens.
Nec mirum si cedit ad hec Prudencia, que sic
Excedunt matris Nature iura, quod eius
Exuperant cursus, ad que mens defficit, heret
Intellectus, hebet racio, sapiencia nutat,
Tullius ipse silet, mutescit musa Maronis,
Languet Aristotiles, Ptholomei sensus obumbrat.

[373-442]

Vlterius producit iter Prudencia, gressum
Informans gressu comitis, tandemque labore
Magno, multiplici nisu, cognamine multo
Ascendit loca leticie, loca plena fauoris,
Celesti loca grata Deo, loca grata Tonanti.
Hic risus sine tristicia, sine nube serenum,
Delicie sine deffectu, sine fine uoluptas,
Pax expers odii, requies ignara laboris,
Lux semper rutilans, sol ueri luminis, ortus
Nescius occasus, gratum sine uespere mane;
Hic splendor noctem, sacies fastidia nescit;
Gaudia plena uigent, nullo respersa labore.
Non hic ambiguo graditur Fortuna meatu,
Non risum lacrimis, aduersis prospera, leta
Tristibus in firmans, non mel corrumpit aceto,
Aspera commiscens blandis, tenebrosa serenis,
Connectens luci tenebras, funesta iocosis,
Sed requies transquilla manet, quam fine carentem
Fortune casus in nubila uertere nescit.
Hic sua preradiat celestis regia solis,
Que sordes hominum, mundi contagia spernit.
Extramundanus orbis mundique beata
Porcio, munda magis quam mundus, purior ipso
Puro, lucidior claro, fulgencior auro,
Que blando splendore micat, que fulgurat igne
Innocuo, feruore carens, fulgoris habundans,
Blandicias splendoris habens, feruoris haborrens
Nequiciam, splendore fouet nec uerberat estu.
Hic ignis minus igne calet, plus igne nitescit,
Sicque manens unus minor est et maior eodem.
Sed quoniam totus scintillat in igne beato
Hic locus et flamme nutu blanditur amico,
Censetur polus empireus cui flamma benignis
Ignibus arridet aulamque nitoribus ornat.
Hic habitant ciues superi proceresque Tonantis,
Angelici cetus diuinaque numina, mundi
Rectores, turme celestes, agmina celi,
Excubie nostri, uarius quos diuidit ordo,
Munus et officium, uirtus diuersa, potestas
Plurima dissimilisque gradus, distancia facti.
Hic ardent Seraphin, flammata calore superne
Lucis et eterni solis radiata nitore.
Diuini fontis Cherubin saciata liquore,
Plus sapiunt mentique Dei perfectius herent,
Inque Tronis censura Dei librata resultat,
In quibus ipse Deus residens examina librat.
Nomen ab officio Dominancia numina sumunt,
Que sicut superis cedunt, sic ceditur ipsis
A reliquis, pariterque iubent parentque iubenti.
Princeps turma suos disponit in ordine ciues
Atque suis uotis astringit uota suorum.
Aeris istius rectores, immo tyrannos
Turba Potestatum uincit celestibus armis.
Legibus occurrunt Nature iuraque soluunt
Virtutes, formisque nouis antiqua reformant.
Mistica denudat, aperit secreta, reuelat
Abdita queue magis latitant archangelus orbi
Nunciat et celi pandit misteria terris.
Maior in obsequiis sed ei uirtutibus impar,
Angelice plebis exercitus omnibus istis
Persoluit ius obsequii mundoque minora
Predicat et uarios nobis discurrit in usus.
Hic ciues habitant suppremi regis in urbe.
Ciuibus hiis seruanda datur respublica celi,
Inter quos hec lex sanctitur ut imperet unus,
Hic operetur agens, reliquis obtemperet ille.
Quilibet in libro diuine mentis agenda
Discit ibique legit que sint uentura, Deumque
Consulit, in speculo deitatis singula cernens:
Non solul tantam sibi uendicat angelus urbem.

[443-470]

Hic habitat quem uita deum uirtusque beatum
Fecit et in terris meruit sibi numen Olimpi,
Corpore terrenus, celestis mente, caducus
Carne, Deus uita, uiuens diuinitus, extra
Terrenum sapiens, intus diuina repensans;
Quem non erexit fastus, non gloria rerum,
Non mundi deiectus amor, non lubrica fregit
Luxuries, non luxus opum, non ardor habendi
Succendit, non liuor edax, non anxia fedat
Pestis auaricie, non laudis ceca cupido,
Sed pocius donauit eum Prudencia, mundi
Contemptus, rerum paupertas arctaque uictus
Regula, despectus carnis, deiectio uite;
Qui calcauit opes animo uictore, malignum
Deiecit carnemque sibi seruire coegit.
Cetibus angelicis tales ascribit honestas
Vite, uirtutis meritum mercesque laboris,
Quos uel uirgineus candor uel purpura uestit
Martirii, uel doctoris sua laurea ditat,
Vel quos aureole munus non excipit, omnes
Laurea communi fretos mercede coronat.
Cum sint diuersi merito meritique resultet
Splendor inequalis, lux dispar, gaudia cunctis
Equa manent risusque pares, ubi dissona merces.
Nec mirum si leticie par gracia cunctos
Expectat, quibus una datur pro munere uita,
In quibus ipse Deus est omnibus omnia, donum
Et donans, uni dans plurima, pluribus unum.

[471-486]

Hic superos ciues proprio precellit honore
Virgo que proprium pariendi lege pudorem
Non perdens, matris meruit cum uirgine nomen,
In qua concordant duo nomina, lite sepulta,
Que secum pugnare solent litesque mouere,
Nec iam discordant mater uirgoque, sed ipsis
Litibus exclusis, se pacis ad oscula uertunt.
Hic natura silet, logice uis exulat, omnis
Rethorice perit arbitrium racioque uacillat.
Hec est que miro diuini muneris usu
Nata patrem natumque parens concepit, honorem
Virgineum retinens nec perdens iura parentis,
In cuius uentris thalamo sibi summa parauit
Hospicium deitas, tunicam sibi texuit ipse
Filius artificis summi, nostreque salutis
Induit ipse togam, nostro uestibus amictu.

[487-543]

Hec est stella maris, uite uia, porta salutis,
Regula iusticie, limes pietatis, origo
Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris,
Ortus conclusus, fons consignatus, oliua
Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans,
Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore
Predita celesti, nectar celeste propinans,
Nescia spineti florens rosa, nescia culpe
Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens,
Spes miseris, medicina reis, tutela beatis,
Proscriptis reditus, erranti semita, cecis
Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
Hec est que primos casus primeque parentis
Abstersit maculas, uincens uirtute reatum,
Diruta restituens, reddens ablata, rependens
Perdita, restaurans amissa, fugata repensans,
Post uespertinos gemitus noua gaudia donans,
Post mortis tenebras uite nouitate relucens;
Cuius ad aduentum redit etas aurea mundo,
Post facinus pietas, post culpam gracia, uirtus
Post uicium, pax post odium, post triste iocundum.
Vt rosa spineti compensat flore rigorem,
Vt dulcore suo fructum radicis amare
Ramus adoptiuus redimit, sic crimina matris
Ista luit, matrem facit sua nata renasci,
Vt sic munda ream, corruptam uirgo, pudica
Effrontem, miseram felix humilisque superbam
Abluat et uite pariat sua filia matrem.
Huius ab imperio celestis curia pendet,
Huius ad imperium deuota mente parata,
Cum qua celestis regni moderatur habenas,
Qui pater et proles eiusdem, natus et actor
Cuncta regit, sine fine regens, quo rege triumphat
In celo miles, in terris militat exul.
Hic est qui carnis intrans ergastula nostre,
Se pena uinxit ut uinctos solueret, eger
Factus ut egrotos sanaret, pauper ut ipsis
Pauperibus conferret opem, deffunctus ut ipse
Vita donaret deffunctos, exulis omne
Passus ut exilio miseros subduceret exul.
Sic liuore perit liuor, sic uulnere uulnus,
Sic morbus damnat morbum, mors morte fugatur,
Sic moritur uiuens ut uiuat mortuus, heres
Exulat ut seruos heredes reddat, egenus
Fit diues pauperque potens, ut ditet egenos.
Sic liber seruit ut seruos liberet, imum
Summa petunt ut sic ascendant infima summum.
Vt nox splendescat, splendor tenebrescit, eclipsi
Sol uerus languescit, ut astra reducat ad ortum,
Egrotat medicus, ut sanet morbidus egrum.
Se celum terre conformat, cedrus ysopo,
Ipse gigas nano, fumo lux, diues egeno,
Egroto sanus, seruo rex, purpura sacco.
Hic est qui nostram sortem miseratus, ab aula
Eterni patris egrediens, fastidia nostre
Sustinuit sortis, sine crimine criminis in se
Deffigens penas et nostri damna reatus.

LIBER SEXTUS

[1-72]

Postquam uirgo Dei solium sedesque superbas
Ingrediens, uoluit noua prelibare uidendo,
Offendit splendor oculos mentemque stupore
Percussit rerum nouitas, defecit in illis
Visus et interior mens caligauit ad illas.
Sic sopor inuasit uigilem, sic somnus adulter
Oppressit Fronesis animum, sompnoque soporans
Extasis ipsa suo, mentem dormire coegit.
Et jam precipitem pateretur lapsa ruinam,
Ni comes occurrens manibus complexa cadentem
Sisteret, et blando complexu uirginis artus
Confortans, tantos lapsus eluderet, ipsam
Mittibus aggrediens uerbis mentisque stuporem
Demulcens; mens plena tamen non redditur illi.
Sed postquam ualuit nulla racione stuporis
Extirpare malum totamque reducere mentem,
Vt Fronesi ferat auxilium totumque soporem
Excuciens, reddat mentem cogatque reuerti,
Sollicitat precibus propriam regina sororem,
Que superum solio residens, celeste profundum
Scrutatur solisque Dei penetralibus heret,
Cui Racio nichil affirmat, cui sufficit ipsa
Credulitas et sola Fides, Racione remota.
Ipsam namque Fidem Racio non prevenit, immo
Ipsa Fides hanc anticipat Fideique docenti
Obsequitur tandem Racio, sequiturque docentem
Articulos Fidei, diuinaque simbola carnis
Inserit hec, scribens animo quod arundine pingit.
Purpureis clauata notis niueumque colorem
Intermixta rubet uestis candore represso,
Qua mulier predicta nitet, cultusque fatetur
Arbitrium mentis, mens ipsa uidetur in illo.
Picture cedit uestis que tota figuris
Scribitur et forma pretendit scripta libelli.
Hic renouat ueteres uiuens pictura magistros,
Per quos nostra fides totum diffusa per orbem
Claruit et laudum titulis preclara refulsit.
Hic Abraham, nostre fidei pater, exuit actus
Patris, dum summo Patri parere libenti
Contendens animo, nato pater esse recusat,
In quo discordes Natura Fidesque duellum
Exercent unamque trahunt in dissona mentem;
Nam Natura docet genitorem parcere nato.
Econtra stat firma Fides que spernere natum
Imperat, ut summo faueat Natura parenti.
Quod non uult cupit ergo pater; nunc parcere temptans,
Nunc offerre uolens, tandem negat ipse quod optat.
Ergo succumbit Fidei Natura dolensque
Cedit uictrici, quod non uult uelle coacta.
In robur Fidei, uirtutum luce choruscat
Petrus et ipsius uirtus splendescit in umbra.
Armatus uite meritis et dote sophye,
Blandiciis, racione, minis, uirtutibus instat
Paulus et introitum fidei gentibus offert.
Nec solum signis, uerum racione, rebelles
Vincit nec satis est concesso calle meare:
Plus cupit atque uiam gaudet racione parare.
Illic blanda, minas, ergastula, uerbera, mortes
Expugnat, clipeo Fidei protectus et armis
Iusticie, superatque suos Laurencius ignes.
Par pugne meritis et eisdem miles in armis
Mundum deuincens, Vincencius omnia uictor
Calcat et in uiuos pugnans in morte triumphat.
Hunc habitum, quamuis scripture pingat honestas,
Nulla tamen uestem lasciuia deprimit, immo
Talis erat qualem matrone postulat etas,
Que senii metas attingit plena dierum,
Canicie respersa caput seniique pruina.
Nec tamen illius faciem matura senectus
Exarat in sulcos; facies discordat ab euo,
Que iuuenile docet euum, contraque loquntur
Cani, cum canis sic uultus gracia certat.

[73-184]

Hec mulier, motu proprio precibusque sororis
Tacta, mouet gressus illuc ubi lesa sopore
Letargi languet Fronesis mortisque figuram
Exemplans, moritur uiuens et mortua uiuit.
Sed postquam ueniens signis dictantibus illam
Agnouit, uidit stupidam stupuitque iacentem.
Hos casus miserata dolet mentisque rigorem
Exuit, in gemitus erumpens, fractaque parumper
Magestas animi molescere cogitur, exit
Duricies et sola tenet miseracio mentem.
Hec igitur magis accedit propiusque iacentem
Visitat et querit languoris semina, temptat
Cuncta, locum, tempus, causam, sinctomata morbi
Caute disquirens, cuius uestigia tandem
Inuenit et Fronesim letargi sompnia passam
Noscit, ut exterius languoris signa fatentur.
Inuenta racione mali morbique reperta
Materie, disquirit adhuc que causa salutis
Languoris causas ualeat secludere, pestem
Perdere, supplantare luem morbumque fugare.
Ergo minis, precibus, plausu, clamore, soporem
Expugnare parat, sed talis sompnus obaudit.
Nec mirum si morbus ad hec contempnit abire.
Non erat iste sopor somni, sed mortis ymago,
Que uite tenebrat lucem uitamque soporat
Plus sompno, sed morte minus, maiorque sopore,
Morte minor, sed fida tamen prefactio mortis.
Cum talis nequeat medicina refellere morbum
Nec tantum ualeat morbi superare uigorem,
Celesti confecta manu, condita sapore,
Mellifluo gustu mellita, suauis odore,
Secretas redolens species, terrena repellens
Condimenta, nouum celi thimiama propinans,
Exquisita datur languenti pocio, totum
Que corpus peragrat, uitalia circuit, intrat
Venas, disquirit neruos penetratque medullas.
Huius ad aduentum Fronesis sibi redditur, ad se
Dum redit, et totus mentis seducitur horror.
Hic stupor ipse stupet medicinam posse; fugatus
Miratur talem medicine cedere morbum,
Sed quamvis oculus mentis resplendeat intra,
Languescit tamen exterior nec ferre nitorem
Sustinet empireum nec tantum fulgur Olimpi.
Ergo suam solers matrona recurrit ad artem
Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum,
Grandi diffusum spacio scriptumque figuris
Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant
Que locus empireus in se capit, omnia lucent,
Que mundus celestis habet, sed dissona rerum
Paret in hiis facies. Hic res, hic umbra uidetur,
Hic ens, hic species, hic lux, ibi lucis imago.
Detinet hoc speculum mentem uisumque Sophye
Sistit, ne maior oculis lux obuiet, illos
Offendens, uisumque simul cum mente fatiget.
Hoc speculum mediator adest, ne copia lucis
Empiree, radians uisum, depauperet usum.
Visus in hoc speculo respirat, lumen amicum
Inuenit et gaudet fulgens cum lumine lumen.
Cernit in hoc speculo uisu speculante Sophia,
Quicquid diuinus in se complectitur orbis.
Dum noua queque uidet, miratur ad omnia, gaudet
In cunctis, nouitas noua rerum gaudia gingnit;
Eius cum uisu mens delectatur et omnes
Eroris pellit nebulas et gaudia mentem
Perfundunt; perit omne sui sintoma doloris.
Si qua minus plene cognoscit, plenius illam
Asistens matrona docet suppletque minorem
Intuitum panditque latens aperitque reclusum.
Hic uidit angelice plebis superique senatus
Miliciam, palmamque simul dulcesque triumphos
Sanctorum, meritum dispar fructusque laborum.
Virginis illius meritum miratur, adorat
Partum quod peperit, non marcescente pudoris
Flore, nec atrito feruente libidinis estu.
Conceptus partusque modum floremque pudoris
Intactum stupet admirans, non inuenit unde
Sit matri que nulla uiri commercia nouit.
Confugit ad logice leges; hec ergo parentis
Iura negat, cui uirginitas concedit honorem
Virginis, a simili uult supplantare pudorem
Virgineum matri, quam disputat esse parentem
Partus, et ad matrem natiuo iure refertur.
Ista tamen racio nutat, cum uirgine matrem
Inuenit et logices uidet argumenta iacere.
Amplius admirans, magis hesitat, amplius herens,
Inquirit quo iure poli, qua lege beata
Nata patrem, terrena Deum, casura manentem,
Flos cedrum, sidus solem, scintilla caminum
Proferat, et mellis desudet petra liquorem.
Miraturque Deum nostram uestire figuram,
Et nostras habitare casas flammantis Olimpi
Rectorem, floremque rose latitare sub alga,
Et gemmam uestire lutum, uiolamque cicuta
Velari, uitamque mori, tenebrescere solem,
Qui gunfi, que iuncture, quis nexus et unde
Connectant humana Deo, diuina caduco
Consocient hominique Deum, quis federet ordo.
Singula dum Fronesis miratur et omnia temptat
Vestigare sue racionis legibus, illam
Asistens matrona monet, ne sompniet illic
Humanas leges mundanaque federa, cursus
Nature nostrasque uices, ubi nulla potestas
Illius, sed cuncta silent decreta, pauescunt
Leges, iura stupent, ubi regnat sola uoluntas
Artificis summi, que uult a canone nostro
Excipiens, ubi iura pauent et regula cedit
Artifici, canonque silet, dictante magistro.
Non Racio sed sola Fides ibi queritur, illic
Transcendit causas celestis causa, minores
Exuperat leges lex summa et federa legum.
Ergo sufficiat Fides, disquirere cesset
Hic Racio, sistatque Fides Racionis habenas.

[185-272]

His monitis fert assensum Prudencia, cedit
Doctrine, sequiturque Fidem totumque superno
Deputat aetori quod nostram uincere legem
Cernit et excepti iuris racione moueri.
Hiis edocta uiam maturius arripit, eius
Informat regina gradum gressumque sigillat
Incessu proprio, ne locus abditus, anceps
Callis, distortus limes, uia dissona gressus
Virginis impediat, comitem sibi destinat illam,
Que Fronesi mentem proscriptam reddidit, eius
Resiituens uisum, cui cessit abusio morbi,
Quam uia nulla latet, nullus locus abditur illi,
Non delirus obest limes, non semita fallit.
Hiis comitata uie Fronesis securius instat
Ancipitesque uias transit, loca dissona, calles
Ignotos; nec iam posset superare locorum
Anfractus; sed nutanti soror utraque uires
Suppeditat, firmatque gradum, gressusque recidit
Pondus, et extenuans penam fastidia tollit.
Oblatum Fronesi uisum deffendit ab omni
Luminis occursu speculum, ne debriet illam
Celestis splendor oculosque reuerberet ignis.
Tandem fessa, tremens, admirans, uirgo dietam
Explet et eterni supprema palacia regis
Intrat et expleti superata mole laboris
Letatur; sed cuncta stupet que nuncius offert
In speculo uisus, ubi nil mortale, caducum,
Defficiens, terrestre micat, solumque refulget
Eternum, celeste, manens, immobile, certum.
Hic uidet ingenitas species, speculatur ydeas
Celestes, hominum formas, primordia rerum,
Causarum causas, racionum semina, leges
Parcarum, fati seriem mentemque Tonantis,
Cur Deus hos reprobat, illos predestinat, istum
Preparat ad uitam, sua munera substrahit illi;
Cur alios humiles paupertas cogit, egenos
Opprimit et solum lacrimis saciatur egestas;
Cur aliis prediues opum pluit alueus omnes
Diuicias diuesque natat fecundus in auro;
Cur istos ditat sapiencia, nubilat illos
Sensus inops, animus pauper, mendica uoluntas;
Cur forme species purgata serenat Adonim,
Dauus abusiuam speciem gerit, Hector in armis
Fulgurat, ingenii radio scintillat Vlixes;
Cur Cicero rethor, cur Tiphis nauita, pictor
Milo, pugil Pollux, rigidus Cato, Naso poeta.
Nec hec sola fauent Fronesis conspectibus; ultra
Progrediens uisus alia nouitate uidentem
Demulcet, redituque suo miranda reportat.
Hic uidet irrigui fontis radiare nitorem
Qui prediues aquis, reliquo conspectior anne,
Sidera luce domat, precellit mella sapore.
Cuius deliciis cedit paradisus, odore
Balsama uincuntur, nardus summittitur illi.
A quo procedens riuus non immemor horum
Que fons ille gerit, totum sibi fontis honorem
Assumit, fontique pari respondet honore;
Non tamen irriguum minor afflat gratia fontem.
Ergo fons riuum, riuus cum fonte fluentum
Producit, retinens fontis riuique saporem.
Cum sint diuersi, fons, riuus, flumen in unum
Conueniunt eademque trium substancia, simplex
Esse, sapor similis, color unus, splendor in illis
Vnicus et uultus horum conformis et idem
Ad speciem fontis sol uincens lumine solem.
Hic radium fundit quem sol mundanus adorat,
Cui celum stelleque fauent et supplicat orbis.
Occasum nunquam patitur sol iste, nec ullam
Sustinet eclipsim, nec nubis nubila sentit,
A quo procedens radius Solaris adequat
Luce patrem loquiturque suo splendore parentem:
Idem sol, species eadem, lux una, coeuus
Splendor, nequaquam proprio decliuus ab ortu,
Sol alius sed non aliud, sol unus et unum
Cum gignente manens, lux luci consona, fulgor
Fulgori splendorque sui non immemor ignis.
De se producit radius cum sole calorem
Qui mulcens urit, urendo mulcebris et ardens
Mitigat, incendens demulcet, temperat urens.
Iste calor siccat uiciorum flumina, sordes
Purgat et a uicio uirtutis decoquit aurum.
Iste calor perimit peccati frigora, flammas
Ire, torporis hyemes Venerisque calorem.
Sic calor expugnat ignem, sic flamma repellit
Flammam, sic estus estum splendorque caminum.
Pullulat in flores mens isto tacta calore,
Et terram mentis uirtutum flore beato
Purpurat iste calor, dum uer celeste reducit.

[273-295]

Hec mirata diu Fronesis multumque retractans
Singula, que uisus pregustat, freta sororum
Ducatu, summi regis conscendit in arcem
Qua residet rex ipse poli, qui cuncta cohercet
Legibus imperii, qui numine numina celi
Constringit, cuius nutu celestia nutant.
Hec igitur uicina Deo uix sustinet eius
Immortale iubar, ius magestatis inundans,
Expectat lumen, sed eam deffendit ab isto
Fulgure planicies speculi, quam uisibus offert
Illa suis, lucem speculo mediante retardans.
Tunc uirgo, genibus flexis et supplice uultu,
Submisse uocis modulo gestuque timentis
Supplicat eterno regi, uerbumque salutis
Prelibat, mixtaque tremunt formidine uerba.
Sed superum genitor, reddens sua iura saluti,
Erigit hanc et stare iubet motusque timoris
Sistere, ne terror animum uocemque retardet.
Erigitur mentemque regit, partimque retardat
Virgo metum, stat mens cum corpore, corporis equat
Mens erecta situm. Sic mens submissa resumit
Vires, erectam mentem sua uerba sequntur.
Exit in has uoces animus uerbumque redundat:

[296-381]

"Si nostros gemitus et nostre tedia sortis,
Mundanos casus mundanaque fata, caducos
Ortus, instantes obitus uiteque propinquos
Lapsus et nostre pensemus originis omen,
Que nostrum tantos fastus inuadat ut ante
Conspectum faciemque Dei presumat habere
Colloquium noctisque lues cum luce loquatur,
Conueniat regem seruus pauperque potentem,
Factorique suo moueat factura querelam?
Sed quia te fontem pietatis nouimus, a quo
Liuoris stimulum bonitas innata relegat,
Cuius iusticie pietas adiuncta rigorem
Temperat et multum discurrere non sinit illam,
Ad te confugimus proscripte quas fugat orbis,
Persequitur mundus, homo respuit, improbat omnis
Viuens, sicque tuis, si fas est dicere, mundus
Legibus excipitur, dum nostri jura nefandis
Actibus expugnat, etiam tibi bella minatur,
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
Hos casus Natura uidet lapsusque cadentis
Mundi, uirtutem uicio succumbere, fraudi
Fedus, amiciciam liti pacemque furori.
Hos gemit excessus, errores luget, abusus
Deplorat mundumque dolet sub nocte iacere.
In multis etiam damnat sua fata, reatus
Excusare uolens facto meliore nouisque
Artibus, atque noua medicina tergere morbum.
Qualiter ergo malum superet morbumque recidat,
Putrida membra secet, ne pars sincera trahatur,
Occurrat uicio, ne totum diruat orbem,
Vix cognoscit adhuc, sed tandem freta sororum
Colloquio, meliore uia procedit, in istud
Consilium ueniens, ut totum uiribus unum
Cudat opus, per quod proprio succurat honori.
Quo ueteres hominum possit pensare ruinas,
Vult hominem formare nouum, qui sidere forme
Et morum forma reliquos transcendat, et omnes
Excessus resecans, regali limite gressum
Perducat, mediumque tenens extrema relinquat,
Vt saltem mundo sydus prefulguret unum
Qui iacet errorum tenebrosa nocte sepultus,
Vt sic respiret uirtus, excuset in isto
Erores Natura suos, et conferat uni
Quod multis conferre nequit meritumque fauoris
Et laudum titulos saltem lucretur in uno.
Que iacet in multis dampnata suumque decorem
Amittit, dum sola sui jam restat ymago,
Sed nullo firmata manent concepta tenore,
Ni tua conceptis applaudat gracia, ceptum
Roboret atque suo confirmet munere uotum.
Nature langueret opus penitusque iaceret
Incultum, ueteris retinens fastidia masse,
Ni tua mature firmaret dextera factum
Infirmamque manum regeret, conduceret huius
Scribentis calamum, lapsum suppleret euntis.
Corporis effigiem sibi deputat, exigit a te
Quod superest Natura bonum munusque quod ipse
Solus habes, animamque petit que sola superni
Postulat artificis sensum limamque requirit.
Nostras namque manus terrestris fabrica tamen
Exposcit, sed eas anime celestis origo
Ignorat, solique suum sibi deputat ortum.
Ergo tuo nutu, numen celeste caduca
Visitet et corpus celestis spiritus intret;
In terra positus, in celo mente beata
Viuat et in terris peregrinet corpore solo,
Virtutum diues opibus, fecundus amore
Celesti, carnisque domet racione tirannum,
Teque tuum fateatur opus, quis fecerit actor
Predicet artificemque suum factura loquatur.
Sic ad nos diuinus homo descendat, ut ipsis
Virtutum titulis aliorum moribus instet.
Te saltem moueant Nature dampna, pudoris
Exilium, iactura boni, detractio morum,
Error honestatis, fidei proscriptio, legum
Contemptus nostreque preces; si pondera rerum
Vel momenta sumus, noli confundere dudum
Confusas: fuimus et nos quandoque beate.
Si te nulla mouent rerum discrimina, saltem
Te gratis moueat tua gracia, suscipe uota
Que damus et precibus deuotis pondera dona.
Si nos a patriis proscriptas sedibus omni
Destituis uoto, deserte uincimur, omne
Perdimus officium nostrasque relinquimus artes".
Hiis donat precibus assensus arbiter aule
Celestis, mentemque foras uox prouocat ista:

[382-424]

"Virgo parens rerum, superum germana meique
Filia, celestis ortu, tamen incola terre,
In terris que sola sapis diuina meeque
Exemplum deitatis habes, fastidia mundi
Que relevas fletusque tuo solamine tergis,
Non tua degenerat a summa mente uoluntas,
Nam patris ad uotum suspirat nata; parentem
In uoto sequitur patri non dissona proles.
Hoc mihi iampridem Racio dictauit ut uno
Munere respicerem terras mundumque bearem
Numine celestis hominis, qui solus haberet
Tot uirtutis opes quot munera digna fauore,
Tot dotes anime quo saltern mundus oberrans
Floreret, uiciis aliorum marcidus, immo
Iam defloratus in flore resurgeret uno.
Si terre uicium, scelus orbis, crimina mundi
Ad meritum pensans, uellem persoluere penas,
Aut iterum terras uelarem fluctibus, undis
Vestirem montes iterum, totumque periret
Diluuio genus humanum, nec fluctibus ullum
Exciperet uite meritum, nec uiueret alter
Deucalion alterque Noe concluderet archam.
Sed pocius mundus, qui crimine uiuit in uno,
Ad uite meritum pena moreretur in una,
Aut terre delicta nouus consumeret ignis,
Inuoluens homines una sub clade, nec unum
Exciperet tante generalis regula cladis,
Aut scelerum pestes alia sub peste perirent.
Sed quia iusticie uincit miseracio normam
Iudiciique rigor cedit pietate remissus,
Non penas equabo malis, non premia culpis,
Non ferro purgabo luem, non uulnere morbum,
Sed uictus dulcore precum uestrique misertus
Exilii, meliora dabo medicamina mundo.
Munere diuino donis celestibus auctus,
Spiritus a celo terre dimissus in orbe
Terreno peregrinus erit, carnisque receptus
Hospicio, luteum tegimen nouus hospes habebit.
Hoc superest ut uestra manus concedat honestum
Huic anime thalamum, regi respondeat aula,
Ne nouus hospicii contagia senciat hospes,
Ne nucleum ledat teste putredo, saporem
Corrupti uasis sibi res contenta maritet".

[425-451]

Hiis hylarata magis propriumque oblita laborem
Virgo, nec ulterius pondus conquesta uiarum,
Persoluit grates et celi numen adorat.
Ipse Deus rem prosequitur, producit in actum
Que pepigit. Vocat ergo Noym, que preparet illi
Numinis exemplar, humane mentis ydeam,
Ad cuius formam formetur spiritus omni
Munere uirtutum diues, qui, nube caduce
Carnis obumbratus, ueletur corporis umbra.
Tunc Noys ad regis preceptum singula rerum
Vestigans exempla, nouam perquirit ydeam.
Inter tot species speciem uix inuenit illam
Quam petit; offertur tandem quesita petenti.
In cuius speculo locat omnis gracia sedem:
Forma Ioseph, sensus Ytide, potencia justi
Iob, zelus Finees Moysique modestia, Iacob
Simplicitas Abraheque fides pietasque Thobie.
Hanc formam Noys ipsa Deo presentat, ut eius
Formet ad exemplar animam. Tunc ille sigillum
Sumpsit, ad ipsius forme uestigia formam
Dans anime, uultum qualem deposcit ydea
Imprimit exemplo, totas usurpat ymago
Exemplaris opes, loquiturque figura sigillum.
Adsunt factori Parce cumulantque decorem
Facture, non inuidie liuore retracte
A donis anime, sed multa dote salutant
Ortam, felici claudentes omine fatum.

[452-465]

Hiis donis ditans facturam, factor eandem
Commendat Fronesi, monet hanc et precipit, addens
Preceptis monitisque minas, ne tanta remisse
Conseruet commissa sibi, sed caucius illam
Conducat, meliore uia moderata meatum,
Ne uel Saturni glaciali frigore tacta
Senciat algorem nimium, uel Martis in estu
Torreat, aut dulci pruritu lesa Dyones
Langueat, aut lune fluitet torrentibus acta.
Tunc Noys unguenti specie, que funditus omnem
Aeris insultum sistat morbique procellam,
Frigus auaricie, fedeque libidinis estum,
Inuidieque sedet stimulum, contemperet iram,
Perfundens animam celesti rore perungit.

[466-488]

Ergo potens uoti, celo demittitur alto
Virgo, gradum properat illucque reuertitur unde
Venerat; in celum stellis radiantibus ardens.
Peruenit; occurrit Racio uotoque potitam
Laudat et actoris miratur dona superni.
Tunc comites, quarum ductu Prudencia sursum
Euasit, reddens grates soluensque salutem
Deserit, ad currum rursus solitumque recurrens
Aurigam, ueteremque uiam gauisa resumit.
Tunc loca pertransit Saturno proxima, caute
Decipit illa senem, gressum secludit et illi
Se procul absentat fugiens, callemque remotum
Intrat, ut illius queat expugnare furorem.
Saturnique tamen sensisset spiritus iram,
Ni liquor unguenti contra pugnasset et illum
Vincens, feruorem superasset celicus imber.
Sic Veneris pestes, sic Martis decipit estus,
Lunaremque globum que tandem singula uincens,
Immensum consummat iter uotisque sororum
Expectata diu Prudencia redditur; offert
Nature celeste datum; miratur in illo
Artificis Natura manum, munusque beatum
Laudat et in dono laudatur gracia dantis.

LIBER SEPTIMUS

[1-55]

Occurrit Fronesi uirtutum turba suoque
Pendet in amplexu, collum ligat, oscula prebet,
Felicem laudat reditum, cum grata labori
Reddatur merces, felici fine laborem
Concludens, nec iam risus et gaudia uendat
Spem timor offendens, cum res superata timorem
Sorbeat et longo succedant gaudia uoto.
Ergo sollerti studio Natura requirit
Materie summam, de qua presigne figuret
Hospicium, carnisque domum quam spiritus intret
Celestis, radietque suo domus hospite digna.
Excipit a terra quicquid purgacius in se
Terra tenet, quicquid sibi puri uendicat humor,
Quidue magis purum purus sibi destinat aer,
Vel defecatum retinet sibi purior ignis.
Diuidit a toto, diuisaque rursus in unum
Colligit in summa commiscens, dumque futurum
Sic prelibat opus, humani corporis aptat
Materiam, signans operis uexilla futuri.
Ergo materiam colere uis ignea donat
Que, quamuis soleat totam turbare quietem
Corporis et bellum plus quam ciuile mouere,
Hic pacata iacet, nullos motura tumultus.
Materiam purus traducit ab aere sanguis,
Nec iam luxuriat proprio torrente superbus,
Sed pacem seruat reliquis humoribus humor
Sanguineus nullasque mouet cum fratribus iras.
Mis inferior infra decurrit aquosus
Humor et in morbos iam declinare recusat,
Quamuis germane soleat putredinis esse
Proximus et uarias morborum gignere pestes.
Hic fex humorum fecem deponit et omnes
Ingenitos mores melius morata recidit.
Ex hiis materiam ductam Natura monetat
In speciem, uultus humani corporis aptans
Materie, cuius miratur turba decorem,
Parque suum stupet in terris decor ipse decorum.
Omnes diuicias forme diffundit in illo
Nature prelarga manus; post munera pauper
Pene fuit Natura parens que dona decoris,
Forme thesauros uultu deponit in uno.
Spirat in hac forma Narcisus et alter Adonis
Spirat in hac facie quam, si Venus altera rursum
Cerneret, in solitum decurreret illa furorem.
Hoc magis in signum speciei donaque forme
Cedit, quod nulla corpus pinguedine surgit,
Sed magis in maciem tendit, sic omnia iuste
Possidet et nullo decor eius claudicat, immo
Nil maius conferre potest Natura uel ultra;
Nil imperfectum, quia perfectissimus actor,
Nec maius uoluit quam quod satis omnibus esset,
Nec decuit fecisse minus qui plus potuisset.
Hec igitur species tantum pretendit honoris
Quod sese possit tute committere laudi
Inuidie laudemque suam mereatur ab hoste.

[56-116]

Postquam materiem Nature dextra beauit
Vultibus humanis, animam Concordia carni
Federat et stabili connectit dissona nexu.
Iunctura tenui, gunfis subtilibus aptat
Composito simplex, hebeti subtile, ligatque
Federe complacito, carni diuina maritat.
Sic nocti lucem connectit et ethera terre,
Sic diuersa tenent pacem, sic dissona litem
Deponunt propriam nec iam caro bella minatur,
Spiritui cedens sed non sine murmure multo.
Nec iam corpoream uestem fastidit abhorrens
Spiritus, hospicio tali letatus et umbra.
Vt melius concludat opus Concordia, uirgo
Que nobis numeri doctrinam spondet et illa
Que monstrat uocum nexus et uincla sonorum,
Assistunt operi cepto firmantque duorum
Connubium, numerisque ligant et federe certo
Nectunt, ut carni nubat substancia celi.
Ergo nouus formatur homo: miratur in illo
Se tantum potuisse potens Natura stupensque
Vix opus esse suum credit quod fecerat ipsa.
Dat iuueni dotes predictas Copia, pleno
Perfundens cornu Nature munera, nullam
Mensure metam retinens in munere tanto.
Et cornu quod nulla prius munuscula, nullum
Exhausit munus, totum diffunditur, in quo
Se probat et quantum possit metitur in illo.
Accedit Fauor in dotem, ne tanta priorum
Munera perfecte perdant preconia laudis.
Hiis fauet ergo Fauor, donans ut dona placere
Possint et celeri perfiat tot munera Fama.
Que, quamuis soleat uerum corrumpere falso,
Hic nescit nisi uera loqui moresque uetustos
Exuit et de se retinet sibi nomina fame.
Non ibi laus sine re, non res sine laude, suamque
Curat ab ypocrisi laudem res digna fauore.
Munera leticie largitur grata Iuuentus,
Et quamuis huius soleat lasciuia semper
Esse comes, deponit eam moresque seueros
Induit atque senis imitatur moribus euum:
In senium transit morum grauitate Iuuentus.
Sic etate uiret iuuenis, quod mente senescit,
Etatem superat sensus, primordia floris
Anticipat fructus et riuum preuenit amnis.
Euo concludit animus, dum dispare ritu
Pugnant: Hoc iuuenem loquitur, probat ille senectam.
Risus adest, non ille tamen quem sepe maligna
Gignit abortiuum derisio, liuor ab intus
Parturit, aut extra falsi describit amoris
Forma, uel instabilis crebro lasciuia pingit;
Sed multum grauitatis habens uultumque modeste
Inscribens, nullo deformans ora cachino,
Talis erat risus, nullo corruptus abusu,
Qualem causa, locus, tempus, persona requirit.
Hiis Pudor accessit, longe fermenta relegans
Luxurie, Veneris declinans dulce uenenum,
Incestusque sitim redeuntem grata Pudoris
Extinguit sacies, fluctusque libidinis a se
Depellit, uincitque fuga, non mente Dyonem.
Ypolitus redit ad uitam, redit alter in orbem
Helyas ueteremque Joseph nouus alter adequat.

[117-165]

Forma pudicicie custosque Modestia dotes
Apponit proprias et donum cetera uincens
Dona, nec in dando mensuram deserit, immo
Singula describit certo moderamine finis.
Totum componit hominem, contemperat actus
Verbaque metitur, libratque silencia, gestus
Ponderat, appendit habitus sensusque refrenat.
Admonet instanter ut nil agat unde pudendum,
Vnde pudor frontem signet mentemque reatus
Torqueat, aut fame titulos infamia ledat.
Demonstrat que uerba, quibus uel quando tacenda
Queue loqui deceat, ne uel dicenda tacendo
Strangulet, aut nimio largus sermone tacenda
Euomat atque seram diffuso subtrahat ori.
Describit gestum capitis faciemque uenuste
Suscitat ad recti libram, ne fronte supina
Ad superos tendens, uideatur spernere nostros
Mortales, nostram dedignans uisere uitam,
Vel nimis in faciem terre demissus, inhertem
Desertumque notet animum; moderancius ergo
Erigitur, nec enim surgit uel decidit ultra
Mensuram. Signans mentem, Constancia uultus
Scurriles prohibet gestus nimiumque seueros
Abdicat incessus, ne uel lasciuia scurram
Predicet, aut fastus nimius rigor exprimat usum.
Et ne degeneres scurrili more lacertos
Exerat et turpi uexet sua brachia gestu,
Aut fastum signans ulnas exemplet in arcum,
Admonet illa uirum, uel ne delibet eundo
Articulisque pedum terram, uix terrea tangens,
Eius legitimo firmat uestigia gressu.
Ne cultu nimium crinis lasciuus adequet
Femineos luxus sexusque recidat honorem,
Aut nimis incomptus iaceat, scalore profundo
Degener et iuuenem proprii neglectus honoris
Philosophum nimis esse probet, tenet inter utrumque
Illa modum proprioque locat de more capillos.
Non habitum cultus nimio splendore serenat,
Non scalore premit, mediocriter omnia pensat.
Ne uitanda foris oculus uenetur et auris,
Melliflue uocis dulci seducta canore,
Seducat mentem deceptaque naris odore
Deffluat in luxus, uisum castigat et aurem,
Frenat odoratum; uel ne dulcore saporis
Desipiens, gustus mentem nimium sapiendo
Decipiat, sensum gustus contemperat, usum
Tactus componit, ne deuius erret et intus
Mentem sollicitet, Veneris preludia querens
Exterius nostreque ferens uexilla Dyones.

[166-201]

Non minor in donis Racio succedit et omne
Diffundit munus, nunc primum prodiga donis,
Iampridem que parca fuit jam parcere dono
Desinit, ipsa tamen redeunt cum fenore dona.
Illa monet iuuenem monitu seniore senisque
Largitur mores iuueni. Docet ergo repente
Ne quid agat subitumue nil presumat, at omne
Factum preueniat animo, deliberet ante
Quam faciat, primumque suos examinet actus;
Diuidat a falso uerum, secernat honestum
A turpi, uicium fugiens, sectator honesti,
Promittat raro, det crebrius, immo petentem
Munere preueniat nec sit res empta rogatu;
Si quid promittat, promissum munus adequet
Vel superet, ne re maior spes gaudia uincat.
Promissum comittetur opus, ne tarda sequantur
Munera, ne doni merito dantisque fauori
Detractet, donum minuat dilacio dantis;
Non fluat in motus uarios, sed firmiter uni
Insistat mens fixa bono, ne singula temptans
Nil teneat nec sic animus discurrat ubique,
Quod nusquam; ne planta recens translata frequenter
Areat, aut uarii temptans medicaminis usum,
Inualeat morbus; ne mens sic omnibus assit
Quod nulli, sic cuncta probet quod singula perdat;
Nec petat impelli populari laude, nec ipsam
Respuat oblatam, nisi sit uelata colore
Ypocrisis, uerbo querens emungere lucrum;
Nam nimis austerum redolet qui despicit omnem
Famam, molescitque nimis qui singula fame
Blandimenta petit, populari deditus auri.
Non animo facili, non aure bibente fauorem
Audiat ypocritas laudes, mendacia fame,
Palponis phaleras, qui uerba sophistica pingit,
Et dulci laudum sonitu citarizat in aure
Diuitis et uendit laudes ad pondera doni.

[202-227]

Post Racionis opes et tantum munus, Honestas
Thesaurum reserat proprium iuuenemque suarum
Custodem decernit opum, deponit in illo
Quidquid habet, ius omne boni transfundit in illum.
Infames uitare monet, ne fama laboret,
Ne uicina bonos ledant contagia mores,
Vt uicium fugiat, Naturam diligat, illud
Quod facinus peperit damnans, quod praua uoluntas
Edidit, amplectens quicquid Natura creauit;
Non homines sed monstra cauens et crimina uitans.
Sic instet uicio quod rerum parcat honori,
In commune bonum ne lux abscondita parce
Luceat et uirtus det fructus clausa minores,
Interius sibimet ut pauci uiuat et extra
Vt plures, intus sibi uiuens, pluribus extra;
Vt mundo natum se credat, ut omnibus omnis
Pareat et sapiens sese cognoscat in illo;
Ne loca denigrent famam, ne tempora reddant
Suspectum uiteque modus rerumque facultas.
Predictis succedit Honor, predicta colorans
Luce sua, nullamque sinit sentire lituram
Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore
Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit,
Non minus irradians aliarum facta sororum
Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes
Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.

[228-260]

Assistens, Fronesis pluit omnia dona Sophye,
Non illas largitur opes que sepe potentum
Excecant animos et magestatis honorem
Inclinant, minuunt leges et iura retardant,
Sed pocius donat thesaurum mentis et omnes
Diuicias animi, quas qui semel accipit, ultra
Non eget, immo semel ditatus semper habundat,
Quarum rectus amor, possessio nobilis, usus
Vtilis, utilior largicio, fructus habundans.
Hec est gaza poli, celi thesaurus, inundans
Gracia que doctos ditat, que prodiga largos
Vult possessores et dedignatur auaros.
Clausa perit, diffusa redit; nisi publica fiat,
Labitur et multas uires adquirit eundo.
Non istas depascit opes rubigo, nec ignis
Deuorat, aut furis minuit subreptio, mergit
Naufragium, tollit predo, depauperat hostis.
Nec solum Fronesis confert sua dona, sed ultra
Procedit, iubet ancillas exponere quicquid
Possunt et quodam certamine fundere dona:
Gramatice doctrina prior precepta Sophye
Complet et in iuuenem descendit tota, nec in se
Fit minor, immo, magis crescens, grandescit in illo.
Omne quod ipsius discernit regula, canon
Precipit et dictat artis censura magistre,
In dotem iuuenis confert, ne uerba monetet
Citra gramaticam, ne uerbo barbarus erret.
Barbaries quam nulla notat, sic ergo loquendi
Recte scribendique uiam sectatur et artem
Assequitur, damnat uicium toleratque figuram,
Perfundensque uirum Pegasei nectare fontis,
Turba poetarum docet illum uerba ligare
Metris et dulci carmen depingere rithmo.

[261-269]

Succedit Logice uirtus arguta, nec alget
Munere pigmeo, uerum contendit in illo
Spargere diuicias et dandi laxat habenas.
Hec docet argutum Martem racionis inire,
Aduerse parti concludere, frangere uires
Oppositas partemque suam racione tueri,
Vestigare uiam ueri falsumque fugare,
Scismaticos logice falsosque retundere fratres
Et pseudologicos et denudare sophistas.

[270-284]

Assunt Rethorice cultus floresque colorum,
Verba quibus stellata nitent, et sermo decorem
Induit, et multo splendescit clausula luce.
Has sermonis opes, cultus et sidera uerbi
Copia Rethorice iactat iuuenisque loquelam
Pingit et in uario presignit uerba colore.
Succincte docet illa loqui sensusque profundos
Sub sermone breui concludere, claudere multa
Sub paucis nec diffuso sermone uagari,
Vt breue sit uerbum, diues sentencia, sermo
Facundus, multi fecundus pondere sensus.
Vel si forte fluat sermo sub flumine uerbi,
Fulminet ulterius sentencia, copia fructus
Excuset folii siluam, paleasque uagantes
Vbertas grani redimat sensusque loquelam.

[285-296]

Donat opes ars illa suas, que semina rerum,
Federa, complexus, causas et uincula certis
Legibus inquirit, numeros uestigat et omnes
Discutit effectus, quibus omnia fixa tenentur,
Sub uicibus constricta suis numerisque ligantur
Cuncta simul, pacemque tenent, cessante tumultu.
Ergo uirum, sua denudans secreta Minerve,
Heredem facit esse suum, iuuenique reuelat
Scibile quicquid habet, quicquid sua copia fundit,
Que racio numeris, que uirtus queue potestas
Insit, et in numeris que tanta potencia regnet,
Vt numeri nodo stabilis liget omnia nexus.

[297-310]

Musica diuicias aperit, sua munera multo
Plena fauore uiro concedit, adoptat eundem,
Omne suum uelud heredi delegat eidem.
Que uox displiceat uoci, que consonet illi
Monstrat, amicicias uocum rixasque sonorum
Edocet, et que uox trahat, que debriet aurem.
Explicitas in dona manus ars illa relaxat,
Que terre spacium, tractus maris, aeris altos
Discursus, celi fines metitur, et omne
Corpus sub certo describit fine nec altum
Impedit, immensum tardat retrahitque profundum.
Illa uirum docet in spacium concludere terram,
Aera metiri, mare sistere, claudere celum
Finibus et teretem mundi describere formam.

[311-328]

Astrorum doctrina suum componit in illo
Hospicium, quo nulla magis sibi complacet aula.
Illa docet quis motus agat celestia, stellas
Excitet, aut celi quis spiritus incitet orbem.
Hoc doni titulo mundi Sapientia ditat
Presignitque uirum, sed eum diuinius afflans,
Ars diuina poli, ueri uia, nescia falsi,
Ars que sola fide gaudet subnixa nec arte
Nititur, humane fugiens racionis asilum,
Gracius arrisit, animam cum celicus ignis
In superis retineret adhuc splendorque serenes
Aspiraret eius, nec nostras etheris imi
Pressuras pateretur adhuc nec tedia mundi.
Illa docet celeste sequi, uitare caducum,
Viuere lege poli, sursum suspendere mentem,
Fastidire solum, celum conscendere mente,
Corporis insultus frenare, reffellere luxus
Carnis et illicitos racioni subdere motus.

[329-343]

Succedens Pietas se totam donat et offert
In munus, tantumque uiro committit ut ipse
Credatur Pietas, tante pietatis alumpnus.
Hec docet ut maculas animi complanet et omnes
Deponat nubes odii, mens cerea fiat,
Si respersa semel fuerit pietatis oliuo,
Sic tamen ut nunquam firme constancia mentis
Deuiet a recto, ne, si pietate remissus
Mollescat iuuenis, magnos effeminet actus
Mollicies, perdatque uiri mens fracta rigorem.
Hec docet ut miseri lacrimas, incommoda, casus
Iudicet esse suos, ne se putet esse beatum,
Dum superesse uidet in multis unde dolendum,
Deffendat uiduas, miseros soletur, egenos
Sustentet, pascat inopes faueatque pupillos.

[344-377]

Adnectens sua dona Fides in munere multo
Se probat esse Fidem, nec se sibi subtrahit, immo
Monstrat et in dono se disputat esse fidelem.
Illa docet uitare dolos, contempnere fraudes,
Fedus amicicie, fidei ius, pignus amoris
Illesa seruare fide, nec nomine falso
Pseudo uel ypocritam simulare latenter amicum.
Preterea monet illa uirum ne querat amicos
Fortune comites, cum qua mutentur et assint,
Vel fugiant, casusque uices et fata sequantur,
Qui cum fortune fugitiuo uere recedant,
Aduersi casus hyemes et nubila uitent.
Hec iuuenem docet ut nunquam mercetur amicum
Munere, nec doni merito uenetur amorem,
Nam precio quesitus amor cum munere cedit,
Et quantum durat largicio durat amicus.
Perstat talis amor, mensuram muneris implens.
Non ibi uera Fides ubi munus donat amorem;
Non donum largitur amor, dum pondus amoris
Ponderat ipsa dati merces et copia doni;
Sed precis et precii uenali lege relicta,
Querat quem uero sic complectatur amore
Illesaque fide quod amor lucretur amorem
Alterius, referatque nouos amor alter amores;
Sicque relatiua dilectio, mutuus adsit
Nexus amicicie, quam nec Fortuna nouercans
Soluat, nec casus agitet, nec gloria frangat.
Querat cui possit se totum credere, uelle
Declarare suum totamque exponere mentem,
Cui sua committat animi secreta latentis,
Vt sibi conseruans thesaurum mentis in illo,
Nil sibi secretum quod non denudet eidem,
Vt suus in signo tali mensuret amicus
Pondus amicicie, quam lance rependat eadem.

[378-396]

Subsequitur uirtus que gaudet spargera dona,
Fundere diuicias et opum diffundere massam,
Que census nutrire uitat uel pascere nummos,
Nec sinit ignauam secum torpescere gazam,
Nec bursam saciat nummis, sed cogit eandem
Ad uomitum, si quid census absorbuit unquam.
Olim parca nimis, nunc uni prodiga, sese
Transcendit, uiresque suas excedit in uno.
Hec monet ut mentem dono suspendat ab omni,
Excuciatque manum nec opum succumbat amori;
Diuicias animo calcans et mente triumphans,
Sic conculcet opes ne conculcetur ab illis,
Ne manus ad donum currat nexuque tenaci
Viscus auaricie munus constringat adeptum,
Neue relatiuam mercedem munera querant,
Nec lucrum siciat nec premia munus adoret;
Sed sine spe reditus fundantur munera sparsim
Solaque nobilitas et simplex gratia mentis
Informet munus et doni condiat usum.

[397-404]

Post alias sua dona libens et leta dedisset
Filia Fortune, Casus cognata propinqui
Nobilitas, si quid proprium cessisset in eius
Sortem, quod posset Nature lege tueri.
Sed quia nulla potest, nisi que Fortuna ministrat,
Nil sine consilio Fortune perficit, immo
Matris adire locum disponit filia, gressum
Aggreditur superatque uie dispendia gressu.

[405-457]

Est rupes maris in medio, quam uerberat equor
Assidue, cum qua corrixans litigat unda,
Que uariis agitata modis percussaque motu
Continuo, nunc tota latens sepelitur in undis,
Nunc, exuta mari, superas expirat in auras.
Que nullam retinet formam, quam singula mutant
In uarias momenta uices, que sidera florum
Iactat et in multo letatur gramine rupes,
Dum leni Zephirus inspirat singula flatu.
Sed cito deflorat flores et gramina seuus
Deperdit Boreas ubi, dum flos incipit esse,
Explicit et florum momento fallitur etas.
Sicque furens Aquilo predatur singula, flores
Frigoris ense metit et pristina gaudia delet.
Hic nemus ambiguum diuersaque nascitur arbor:
Ista manet sterilis, hec fructum parturit; illa
Fronde noua gaudet, hec frondibus orphana plorat;
Vna uiret, plures arescunt, unaque floret,
Efflorent alie; quedam consurgit in altum,
Demittuntur humi relique. Dum pullulat una,
Marcescunt alie; uarius sic alterat illas
Casus et in uariis alternant motibus omnes.
Multa per antifrasim gerit illic alea casus:
Pigmea breuitate sedens demissaque cedrus
Desinit esse gigas et nana mirica gigantem
Induit: alterius sic accipit altera formam.
Marcescit laurus, mirtus parit, aret oliua,
Fit fecunda salix, sterilis pirus, orphana fructu
Pomus et in partu contendit uitibus ulmus.
Hic iaculis armata suis, spineta minantur
Vulnus et incautis manibus nocet hispida taxus.
Hic raro Philomena canit, citharizat alauda;
Crebrius hic miseros euentus bubo prophetat,
Nuncius aduersi casus et preco doloris.
Hic duo decurrunt fluuii quos diuidit ortus
Dissimilis, dispar uultus, diuersa coloris
Forma, sapor uarius, distans substancia fontis.
Predulces habet alter aquas mellitaque donans
Pocula, melle suo multos seducit et hauste
Plus siciuntur aque, potantes debriat, immo,
Dum saciat, parit unda sitim potusque sititur
Amnis et innumeros ydropicat ille bibentes.
Murmure lasciuit tenui dulcique susurro
Murmurat et placida rupem preterfluit unda.
Annis in ingressu multi sistuntur et ultra
Non patet accessus, qui dulces fluminis undas
Vix tangunt libantque parum, tantoque sapore
Pasci plus cupiunt, immergi plenius undis
Optant et totos perfundunt fluctibus artus.
Procedunt alii, quos alto gurgite mersos
Plenior annis habet et prouehit alcior unda,
Quos tamen imbutos tanta dulcedine fluctus
Ad ripam leuis unda refert terreque remittit.

[458-480]

Precipiti lapsu fluuius dilabitur alter,
Sulfureis tenebrosus aquis; absincia gignit
Vnda sapore suo, reddit feruore caminum,
Sicque color uisum, gustum sapor, impetus aurem
Turbat et insipidum fastidit naris odorem.
Non has crispat aquas Zephirus, sed funditus illas
Euertens Boreas in montes erigit, undis
Indicens bellum cognataque prelia miscens.
Fluminis in ripa lacrimarum flumina multos
Demergunt, qui demergi torrentis abisso
Amne furente timent et fluctus ferre tumultum.
Multus in hunc annem populus descendit et altis
Consepelitur aquis tumidoque impellitur anne.
Absorbet nunc unda uiros, nunc euomit; istos
Fluctibus immergit, hos respirare parumper
Permittit, sed quamplures sic sorbet abissus
Quod reuocare gradum superasque euadere in auras
Non licet et reditus uestigia nulla supersunt.
Hic fluuius, uariis currens anfractibus, intrat
Torrentem, preclusus aquis, cogitque fluentum
Degenerare luemque suam partitur eidem:
Nubilus obtenebrat clarum, fermentat amarus
Predulcem, tepidum calidus, fetosus odorum.

LIBER OCTAVUS

[1-62]

Rupis in abrupto suspensa minansque ruinam,
Fortune domus in preceps descendit, et omnem
Ventorum patitur rabiem celique procellas
Sustinet, et raro Zephiri mansueta serenat
Aura domum flatusque Nothi Boreeque rigorem
Parcius abstergit lenis clemencia flatus.
Pars in monte sedet, pars altera montis in imo
Subsidet, et casum tanquam lapsura minatur.
Fulgurat argento, gemmis splendescit et auro
Resplendet pars una domus; pars altera uili
Materie deiecta iacet; pars ista superbit
Culmine sublimi, pars illa fatiscit hiatu.
Hic est Fortune sua mansio, si tamen usquam
Res manet instabilis, residet uaga, mobilis heret,
Cuius tota quies lapsus, constancia motus,
Voluere, stare, situs discurrere, scandere casus,
Cui modus et racio racionis egere, fidesque
Non seruare fidem, pietas pietate carere.
Hec est inconstans, incerta, uolubilis, anceps,
Errans, instabilis, uaga, que, dum stare putatur,
Occidit et falso mentitur gaudia risu.
Aspera blandiciis, in lumine nubila, pauper
Et diues, mansueta, ferox, predulcis, amara,
Ridendo plorans, stando uaga, ceca uidendo,
In leuitate manens, in lapsu firma, fidelis
In falso, leuis in uero stabilisque mouendo,
Hoc firmum seruans quod nunquam firma, fidele
Hoc solum retinens quod nesciat esse fidelis,
Hoc solo uerax quod semper falsa probetur,
Hoc solo stabilis quod semper mobilis erret,
Ambiguo uultu seducit forma uidentem.
Nam capitis pars anterior uestita capillis
Luxuriat, dum caluiciem pars altera luget.
Alter lasciuit oculus, dum profluit alter
In lacrimas; hie languet hebes dum fulgurat ille.
Pars uultus uiuit, uiuo flammata colore;
Pars moritur quam pallor habet, qua gracia uultus
Expirat, languet facies et forma liquescit.
Vna manus donat, retrahit manus altera donum:
Ampliat hec munus, nec munera contrahit; illa
Porrigit, hec auffert; hec comprimit, illa relaxat.
Gressus inequalis, retrogradus, hebrius, errans,
Progrediens retrograditur, multumque recedit
Procedens, pariter uelox et lentus eundo.
Nunc meliore toga splendet, nunc paupere cultu
Plebescens Fortuna iacet, nunc orphana ueste
Prostat et antiquos lugere uidetur honores.
Precipitem mouet illa rotam motusque laborem
Nulla quies claudit nec sistunt ocia motum.
Nam cum sepe manum dextram labor ille fatigat
Leua manus succedit ei fesseque sorori
Succurrit motumque rote uelocius urget.
Cuius turbo rapax, raptus celer, impetus anceps,
Inuoluens homines, a lapsus turbine nullum
Excipit et cunctos fati ludibria ferre
Cogit et in uarios homines descendere casus.
Hos premit, hos releuat; hos deicit, erigit illos:
Summa rote dum Cresus habet, tenet infima Codrus;
Julius ascendit, descendit Magnus et infra
Silla iacet; surgit Marius, sed cardine uerso
Silla redit, Marius premitur; sic cuncta uicissim
Turbo rapit uariatque uices Fortuna uolutans.

[63-130]

Fortune loca predicto signata paratu
Nobilitas festiua petit matremque salutat
Adueniens causamque uie perstringit eidem
Sub breuibus uerbis et matri supplicat, orans
Vt si quid presigne gerat dignumque fauore,
Quod deceat uirtutis opus, quod competat illi
Nature facto, non illud deneget illi.
Quod Natura creat, recreat noua gracia, formant
Mores, informat uirtus, prudencia ditat,
Preditat pietas, afflat decus, ornat honestas,
Exornat racio, species presignit et omnis
Virtutum cumulus eius concurrit in usum.
Hiis dictis, modico risu Fortuna seueros
Exhilarans uultus, hec nate uerba rependit:
"Actus Nature, uirtutis fabrica nostrum
Non deposcit opus; nostro non indiget actu
Tam celebris factura Dei quam singula ditant
Munera Nature, diuinaque uota beatam
Efficiunt, nulloque caret uirtutis honore.
Quid poterit casus ubi casu nulla reguntur?
Quid mea mobilitas ubi rem constancia seruat?
Quid leuitas ubi res stabilis? Quid mobile certa
Res ubi queque manet? Ferro non indiget aurum,
Non lumen tenebris; sic me non exigit actus
Nature, uirtutis opus, factura superni
Artificis nostreque manus non postulat usum.
Sed ne liuoris stimulus uideatur in istud
Deseuire bonum uel me suspendere fastus,
Dona feram; quecumque tamen sunt, illa negare
Nolo, ne donans pocius quam dona pudorem
Sustineat, donique nothe sint crimina danti.
Addam que mea sunt, si qua tamen aut mea dici
Aut me posse decet alii conferre, quod absit!
Vt dem, sed pocius ad tempus presto nec unquam
Vila dedi, nisi que pro uelle resumere possem.
Sed tamen hic nostros cognabor uincere lapsus
Et uires conferre mini; mutabo propinquas
Fraudes atque mei deponam tedia casus.
Me reddam stabilem, motum pro parte reddens,
Incipiam solers, sapiens discretaque, uerax
Et stabilis fieri, que stulta, improuida, mendax
Et preceps hucusque fui, mutabo priores
Excessus, nostrasque manus mirabor ad horam".
Arripit ancipites post hec Fortuna meatus
Et ceptum maturat iter. Comitatur euntem
Nobilitas sequiturque sue uestigia matris.
Ergo uiam superans incerto limite, gressu
Ambiguo, casu ductore, errore magistro,
Nature Fortuna domum perquirit et illam
Vix tandem forte uaga, preceps, mobilis, errans
Inuenit, aduentum cuius mirata stupescit
Curia. Sed quamuis habitus mutacio, uultus
Degener, inconstans gestus terrere uidentem
Posset et a recto stupidam diuertere mentem,
Non tamen illa metu nutat, sed uisa parumper
Miratur nec mentis abest constancia firme.
Ergo Nobilitas dotes et munera profert,
Fortuna dictante modum, iuuenemque beatum
Nature dono, uirtutis munere, dote
Electi, nulla peccati labe iacentem
Afflat honore suo; tamen huius dona minore
Luce micant donis adiuncta prioribus, immo
Vix aliquid splendoris habent, dum luce premuntur
Maiore: sic flamma minor uicina camino
Languescit, sic stella latet contermina Phebo.
Confertur tamen ad laudem titulumque fauoris
Nobilitas augusta, genus presigne, parentes
Ingenui, libertas libera, nobilis ortus.

[131-146]

Dum Fortuna parat alias apponere dotes,
Assistit danti Racio, ne forte priorum
Munera fermentet unius munus et uno
Depereat uicio multarum gloria rerum.
Non sinit aduersis respergere prospera, mestis
Gaudia, Fortunam se fallere cogit et auffert
Hanc sibi, mendacem ueram facit esse, fidelem
Falsam, constantem fluidam cecamque uidentem
Reddit, et ad tempus cogit cessare uagantem.
Ergo suas largitur opes Fortuna nec ultra
Mensuram citraue sinit decurrere donum
Fortune Racio, sed opes metitur et omnes
Librat diuicias, ne si nimis effluat harum
Alueus, in preceps mentem deducat et illam
Mergat opum torens, animum declinet in usus
Illicitos mentisque suos effeminet actus.

[147-159]

Jam perfectus erat in cunctis celicus ille
Et diuinus homo. Jam lubrica fama per orbem
Nature clamabat opus, jam rumor in aures
Multorum dilapsus erat, cum tristis ad istos
Horruit Alecto rumores; non tamen illis
Prebuit assensus faciles, sed credere tandem
Cogitur inuita, cum res et fama perorat.
Ergo dolos languere dolet gemitusque silere
Ingemit atque suos luget torpescere luctus.
Cum letetur homo, plorat; cum rideat orbis,
Luget; languescit, cum mundus floreat; aret,
Cum uireat uirtus; cum res humana uirescat,
Marcessit; cum regnet homo proscribitur illa.

[160-171]

Ergo suas pestes pestis predicta repente
Conuocat, ad cuius nutum glomerantur in unum
Tartarei proceres, rectores noctis, alumpni
Nequicie, fabri scelerum, culpeque magistri,
Dampna, doli, fraudes, penuria, furta, rapine,
Impetus, ira, furor, odium, discordia, pugne,
Morbus, tristicies, lasciuia, luxus, egestas,
Luxuries, fastus, liuor, formido, senectus.
Is scelerum turbo, uiciorum turba, malorum
Conuentus, numerosa lues et publica pestis
Tartareas ruit in sedes, ubi regnat Herinis,
Imperat Alecto, leges dictante Megera.

[172-217]

Postquam turba furens, gens dissona, concio discors,
Plebs dispar, populus deformis sedibus illis
Insedit, dum murmur adhuc percurreret aures,
Dans tumidas uoces et uerba loquencia fastus,
Allecto prorumpit in hec: "Que iura, quis ordo,
Quis modus, unde quies, que tanta licencia pacis
Vt nostras Natura uelit proscribere leges
Et mundum seruire sibi, dampnare nocentes,
Et iustos seruare uelit, cum nostra potestas
Eius preueniat uires, nostroque senatu
Plebescat Natura minor, totiensque subacta
Legibus imperii nostri, mutare ualebit
Amplius et nostris subducere colla cathenis?
Proh pudor! incestus aberit, regnante pudore?
Languescet facinus mundum pietate regente
Cedet auaricia, si munera fundat ubique
Hostis auaricie? fraudis censura silebit,
Regna tenente fide? feret ira silencia pacis?
Ius nostrum pax subripiet, quod tempore tanto
Deffendens nobis prescriptio uendicat, usus
Confert et iusto titulo collata tuetur?
Sed pudeat nos iura sequi, quas uiuere iuste
Non decet, aut precibus uti. Pro legibus ergo
Sumende uires, uis pro uirtute feratur.
Nos pro iure decet assumere robur et armis
Res dictare nouas et sanguine scribere leges.
In nos maturas euo bellique potentes,
In numero plures, maiores uiribus, unum
Expertem belli puerum, uirtute minorem
Armauit Natura parens: sic seuit in ursum
Hinnulus, in quercus armatur uirgula, uallis
In montes, lepus in catulos, in tigrida damme.
Si forti fortem clauoque retundere clauum
Vellemus, numquid uni concludere posset
E nostris unus, primo quem fouit ab euo
Thesiphone, quem lacte suo potauit Herinis?
Numquid Silla nouus, alter Nero uincere posset
Leges, antiquos rursus renouare furores
Rufinus, Katelina nouus peruertere mundum?
Sed melius gens nostra simul collecta nouellos
Nature teret insultus fastusque recentes
Demittet, ueteri reddens elata ruine.
Ergo pari strepitu, concordi Marte, furore
Equali lites et bella geramus in illum
Qui solus, puer et belli male conscius, in nos
Armatur cedrosque cupit delere murica".

[218-233]

Hiis dictis plebs tota suos clamore fatetur
Assensus, dominamque sequi quocumque feratur
Spondet et ad uotum confestim facta sequuntur.
Arma sitit belli Discordia, prima tumultus
Appetit et primi preludia Martis inire
Preparat; assistunt famuli, complentque iubentis
Preceptum, domineque parant insignia belli:
Liuor equos, Rabies currus, Furor arma ministrat;
Impetus auriga, Lis armiger, Ira maniplus
Preuenit incessum domine, sed Terror euntis
Asistit dextro lateri Damnumque sinistro
Heret, Deffectus sequitur, Mors ultima gressus
Arripit occiduos, et Mortis fldus Achates,
Pallor, et assiduo Cedes comitata Dolore.
Hos comites trahit ad pugnam Discordia, cunctos
Excitat et sociis infundit Martis amorem.

[234-273]

Post hos arma capit, humili de plebe creata
Pauperies, facie deiecta, paupere cultu,
Incessu tristi gradiens, sed prodiga uite;
Non mortis concussa metu, non fracta timore
Irruit et uendens in multo funere uitam,
Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
It pedes innumera peditum uallata corona,
Cuius in arraa ruit plebee turba cohortis:
Pena, Labor, Sitis, Esuries, Ieiunia, Cure.
Subsequitur uallata suis Infamia monstris;
Illius uexilla gerunt Contagia uite,
Factaque digna notis et Vita notabilis actu.
Despectus comittatur eam, Pudor heret eunti,
Serpit humi Murmur, currunt Conuicia, laudem
Fama per antiphrasim fundit risumque Cachini.
Morbida, mesta, tremens, fragilis, longeua Senectus,
Innitens baculo nec mentis robore firma,
Bella mouet bellique nouo iuuenescit in estu.
Debilitas, Morbi, Languores, Tedia, Lapsus
Illius comittantur iter, qui Martis amore
Succensi, pugne cupiunt impendere uitam.
Ardet in arma furens, scisso uelatus amictu
Luctus et, irrorans lacrimis, arat unguibus ora.
Tristicies, Lamenta, Dolor, Pressura, Ruine
Eius in obsequium feruent, dominique fatentur
Miliciam, belloque calent cum rege ministri.
Martis in ardorem natiuos excitat ignes
Ignea Luxuries, multo comitata cliente.
Eius in auxilium iurant Periuria, spondet
Falsus Amor, Leuitas animi, Lasciuia mendax,
Insipidus Dulcor, sapidus Dolor, egra Voluptas,
Prosperitas adversa, locus lugubris, amara
Gaudia, Paupertas diues, Opulencia pauper.
Post alios in bella furens et promptus in arma,
Sublimi prouectus equo gestuque superbus,
Excedens habitu uerboque superfluus, actu
Degenerans Excessus adest, bellique furorem
Preuenit, et cunctis bellandi suggerit iras.
Quo duce signa gerit et bellum uoce minatur
Hebrietas, Fastus, Iactancia, Crapula, Luxus.

[274-304]

Assiduus fomes scelerum carnisque tiranus,
Peccati stimulus, delicti flamma, reatus
Principium, predo nostre racionis et hostis,
In tantam pugne rabiem bellique furores
Currit, in auxilium cuius mouet arma Reatus,
Velle malum, Calor illicitus, damnosa Voluptas.
Stulticiam non turba minor, non rarior armat
Conuentus procerum; comes est Ignauia, Ludi,
Segnicies, Nuge, Garritus, Occia, Sompni.
Non minus Impietas seuit multoque superba
Milite, maiori uoto sitit arma nec ullam
Gaudet habere uiam, nisi fusa sanguinis unda.
Eius castra tenent illamque fatentur in armis
Nequicie, Strages, Facinus, Violencia, Clades.
In pharetris sua tela gerens arcuque doloso
Fraus armata furit; comes est Fallacia dupplex,
Calliditas, Dolus illicitus, Versucia fallax.
Peior Auariciam comittatur turba clientum,
Cura frequens, Vsura uorax turpisque Rapina,
Que uigili cura, studiosa mente recenset
Qui nummi uenentur opes, quis nummus in archa
Pigritat et nullos domine deseruit in usus.
Hanc Ignobilitas sequitur gressusque sequentis
Dedecus assequitur, heret Deiectio, Verber
Assidet, applaudit Angustia, Casus adheret.
Que, quamuis onerosa foret, deiecta, malignans,
Plus sibi concillat Fortune matris honorem,
Plusque placet matri, tantoque remissior alget
Nobilitatis amor; et jam mutare priora
Facta cupit Fortuna parens, prolique secunde
Tota fauet, temptatque prius descindere factum.

[305-316]

Nuncia Fama uolat et ueris falsa maritans,
In superos Furias, in celum regna silentum
Conspirasse refert, Manes Herebique tirannum
Tartareum reserasse Chaos, fratrique negare
Regna, nec ulterius pacem concedere mundo;
Monstraque mentitur, monstris maiora loquendo,
Dum sceleri scelus accumulat Furiisque furorem
Addit et Eumenides solito plus posse fatetur.
Thesiphones cumulat iras augetque Megeram;
Seuior assurgit Pluto; fit maior Herinis;
Desinit esse triceps inferni ianitor, ora
Mille capit; proprios Alecto dupplicat angues.

[317-337]

Proposito stat fixa suo Natura nec ullo
Concutitur uexata metu, sed mente timorem
Expugnat, crescit animus bellique uoluntas
Surgit, et affectus Virtutibus insidet idem.
Armatur celestis homo superumque beata
Progenies, que tanta noui discrimina Martis
Sola subit; dant arma uiro, uiresque ministrant
Virtutes, unumque suis insignibus armant:
Pax ocreas donat, Probitas calcaria confert,
Loricam Pietas, galeam Prudencia, telum
Vera Fides, ensem Racio, Constancia scutum;
Spes largitur equos, castus Timor addit habenas,
Armigeri gerit officium Concordia, preco
Fama canit cumulatque uiri preconia laude.
Militat a dextris Racio, Constancia leuam
Assequitur partem, totamque Modestia plebem
Ordinat, et peditum strepitus Prudencia frenat.
Quelibet a simili Virtus gerit arma uiroque
Iurat in auxilium; que totum Martis honorem
Dat iuueni, cui bella mouet Natura, suamque
Donat ei palmam belli pugneque laborem.

[338-369]

Iam pestes Herebi, scelerum contagia, monstra
Inferni, ciues Plutonis, noctis alumpni,
Tartareum chaos egressi, funduntur in orbem,
Iamque diem nostrum multa caligine noctis
Inuoluunt mundique iubar delere laborant.
Insultus lux ipsa nouos miratur et ipsam
Noctem plus solito iam posse magisque morari,
Nec proprios seruare uices, nec cedere Phebo.
Sed tamen hoc solo pensat sua damna quod illic
Lux eterna manet nullisque decisa tenebris,
Continuusque dies, ubi celicus ille senatus
Turmaque Virtutum, Nature militat agmen.
Iam se prospiciunt acies, jam prospicit hostem
Hostis et aspectus animos succendit in iras.
Ignescunt animi, mentes audacia maior
Erigit, exurgunt ire, jam mente cohortes
Se superant, animi iam mutua uulnera fingunt.
Mens ardore prius pugnat quam dextera ferro,
Impaciensque more Viciorum turba priores
Arripit insultus pugne, primumque furorem
Excitat, et magnis clamoribus intonat iras
Tota cohors, uerboque prius consurgit in hostem
Quam ferro, uerbis bellum prelibat et illi
Gestu, uoce, minis insultat. Non tamen illum
Gestus, uerba, mine frangunt, sed fixus in alto
Mentis proposito, iuuenis constanter ad ista
Erigitur, uincitque metum constancia mentis.
Sed postquam sua uerba, mine gestusque uigoris
Nil habuere, locum dant uerba nec amplius illis
Est locus, immo minis factum succedit et armis
Cedunt uerborum pugne: iam mistica bella
Rem sapiunt, pugnas cum res non ipsa fatetur.

LIBER NONUS ET VLTIMUS

[1-52]

Iam pedites in bella ruunt, iam sanguinis audent
Fundere primicias, iam libamenta cruoris
Prima dare affectant primeuaque uulnera belli.
Pulueris insurgunt nebule, nouus imber inundat
In terris, dum tela pluunt, dum pulueris imber
Funditur, et celum telorum nubila uelant,
Et ferri splendore nouo noua fulgura lucent.
Mente calens, feruens animo, flammata furore,
Prima uiro mouet assultus Discordia, primum
Aggreditur Martem, primo casura tumultu.
Impetus urget equos, Lis suggerit arma, sagitam
Ira ministrat ei. Furor arcum preparat, ensem
Liuor et ad pugnam reliquis feruencius ardet.
Ergo sagita uolat, prenuncia Martis, et hostem
Impetuosa petit, quam totis uiribus actam
Dirigit in iuuenem Discordia. Nec tamen ictus
Dextre mittenti respondet, parma sagitam
Respuit et totos abiectus umbo repellit.
Tunc animi uires et totum robur in unum
Colligit et Marti se totum deuouet ille.
Indulget freno iuuenis, calcaribus urget
Cornipedem, nec segnis, hebes, pinguedine lassus,
Lentescit sonipes, sed eodem Martis amore
Militat, hostiles frangens cum milite turmas.
Aduersas igitur partes inuadit et ipsis
Hostibus occurrens, uagina liberat ensem.
Nec tonat ille minis, sed solo fulminat ense,
Ferro cuncta probat nec uerbo disputat, immo
Verberibus multisque modis concluditur hosti.
Excipit a reliquis illam que prima furoris
Causa fuit, que prima dedit fomenta laborum.
Hanc igitur mucrone petens, a corpore uitam
Extorquet, cogitque mori quam uiuere mundo
Mors erat, et mundi mortem mors una retardat.
Non satis est uidisse mori, plus exigit hostis:
Ense metens caput, a trunco diffibulat ora,
Et merito caput a trunco discordat in illa
Per quam lis, odium, rabies, dissensio, rixa
Prima fuit, per quam primo conflictus et ire
Primeuique metus et belli prima cupido.
Ergo solo iacet exanimis que reddidit olim
Exanimes alios, sed ea moriente, suorum
Emoritur uirtus, unius pena redundat
In multas, morbus capitis descendit in artus.
Iam Timor ipse timet, Lis subditur, Ira tepescit,
Mitescit Rabies, cadit Impetus, occidit ipse
Liuor, languescit Odium, Furor arma resignat.
Assunt uirtutes iuueni, que Martis eodem
Succense stimulo, reliquos armantur in hostes;
Hos perimunt illosque fugant, bellatur in omnes.
Vera Fides perimit Odium, Concordia Litem,
Pax Iram, Rabiem Constancia Spesque Timorem.

[53-107]

Non minor ad pugnam sed maior surgit in iram
Pauperies, non ense tonans, non fulgure teli
Bella minans, nulla lorice ueste refulgens,
Nec clipeo munita latus, nec casside uultus,
Sed nodis uariis callosa, nec arte polita;
Sed uultus ueteres retinens primamque figuram,
Claua uicem gerit armorum, sed quod minus arma
Dant, supplent animi, dat mens quod perdit in armis.
Pauperies ruit in iuuenem clauaque minatur
Funera, librat eam, librata percutit. Ictum
Ille stupet, tanto dum cassis subsidet ictu,
Sed tamen instantis ictus Constancia partem
Eludit mucrone suo; magis ergo furore
Vritur et magno strepitu bacchatur Egestas,
Dum uidet in cassum clauam seuire nec illam
Respondere sibi. Tunc ictus dupplicat, immo
Multiplicat, sed claua suo nugatur in ictu;
Nam quociens claue Paupertas obicit ictus,
Argumenta suo Virtus mucrone refellit.
Sed postquam sua bella uidet nil posse, ministros
Acrius ad pugnam stimulat: Labor irruit, instat
Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant,
Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori
Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
Esuries armata capit carecta, ministrat
Tela Sitis, relique paribus bacchantur in armis.
Sed iuuenis prior occurrit, prior obuiat hosti,
Pauperiem prior aggreditur celerique uolatu
Cornipedis pariterque suo cognamine nitens,
Accumulat uires haste qua deicit illam
Que terre deiecta iacet. Petit ergo iacentem;
Non tamen illius scrutatur uiscera ferro,
Nec rotat ense caput, nec inhebriat ora cruore,
Funere famoso dedignans claudere uitam
Hostis et insigni leto pensare ruinam.
Sed conculcat eam, confundens ora iacentis,
Deiectamque solo pedibus triturat equinis.
Cogitur ergo mori iamdudum mortua mundo
Pauperies nec mors animum predatur in illa,
Sed pocius mens una manet languetque repensa
Mors a mente minor, multumque diuque resistit
Mens morti, tandemque simul cum morte recedit;
Dum sic in fatum concedit iuraque fati
Paupertas, proprium moriens depauperat agmen.
Cetus eget: qui diues erat, dum uixit Egestas,
Ejus diuicie pereunt omnisque facultas
Pauperie pereunte perit; coguntur egere
Conciues, quos illa prius ditauit egendo.
Languescit Labor exhaustus, Sitis effugit, arma
Deicit Esuries, fugiunt Ieiunia, Cure
Depereunt; sic turba minor majore ruina
Deprimitur populusque perit pereunte magistro.
Ergo Quies Penam, Sacies Ieiunia, Curas
Pax fugat, Esuriem deuicit Copia, languet
Vbertate Sitis et uicta Carencia cedit.

[108-148]

Tunc comitum supplere uolens Intamia casus,
Forcior assurgit, sociorum uendere mortes
Temptat et hostili leto saciare dolorem.
Irruit in iuuenem, sed uerbo preuenit ictum,
Et uerbis accuens conuicia: "Proh pudor!" inquit,
"Gens euo, sensu, cautela, uiribus, armis
Pollens unius iuuenis subcumbet inhermi
Milicie nostraque feret de gente triumphum
Iste puer?" Nec plura loquens, delegat in illum
Telum, demonstrans facto quod uoce minatur.
Missile decurrens cum uerbo uerberat auram,
Nec uice legati pacem denunciat, immo
Bella gerit, cursuque ruens, Infamia telum
Insequitur, telo cursu contendit et hostem
Ense petit, mucrone uolens succurrere telo,
Vt, si forte uiri deludant arma sagitam,
Vel modica teli rabies deseuiat ira,
Teli mucro furens algentes suppleat iras.
Ergo sagita, memor dextre que miserat illam,
Insilit in frontem iuuenis, sed cassis euntem
Sistit, eam retinet, gressus negat, obstat eunti.
Sed teli supplere uolens Infamia lapsum,
Succurrit telo, nudo mucrone, sed ictum
Excipit a galea medius Fauor, ensis ab ictu
Decidit et comitis supplet male dampna sagite.
Sed postquam ducis insultus nil posse clientum
Turba uidet, magis in rabiem succenditur; ergo
Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur
Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
Sed iuuenis nec mente iacet, nec frangitur hoste,
Nec terrore pauet, nec uulnere lesus oberrat,
Sed cornu quo Fama sue preconia laudis
Intonat, ad tempus Fame subducit et hostem
Hoc mucrone ferit, uires in uulnere multo
Monstrat et egressus crebro reseratur in ictu.
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit
Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram
Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
Dedecus ergo Fauor extinguit, Fama Pudorem;
Gloria supplantat Murmur, Conuicia Laudes,
Contemptum predatur Honor, Contagia Virtus.

[149-209]

Quamuis pigra foret, quamuis longeua Senectus,
Quamuis delirans, quamuis torpore fatiscens,
Prona tamen calet in bello, iuuenescit in armis,
Nec baculi iam querit opem, suffulta furore,
Nec regimen poscit que substentatur ab ira,
Debilitate potens, morbo robusta, dolore
Diues, segnicie fortis, pigredine prompta.
Ergo propinqua neci, morti uicina propinque,
Florida canicie, rugis sulcata Senectus
Oppositum ruit in iuuenem, nec primitus instat
Ense, nec aggreditur telo, nec cuspide pulsat,
Sed quadam specie lucte cognatur ut illum
In terram demittat, equm subducat et armis
Exutum liber gladius grassetur in hostem.
Sed monitu calcaris equs succensus in illam
Irruit et terre miseram deponit, at illa
Exurgens uires pariter cum mente resumit.
Vertit in arma manus et spem deponit in armis,
Sed cassis torpore iacet, scalore senescit,
Atque situ scabre morsum rubiginis horret.
Parma suum multa rubigine computat euum
Nec uetat ingressum nudata crate sagitis.
Lorice fragiles mordens rubigo cathenas
Dissuit et iunctis addit diuorcia squamis.
Pigritat affixus uagine mucro nec extra
De facili prodit, longo tempore quiescens,
Quem Senium nudare parat; sed degener ensis
Respuit egressus istos dextreque monenti
Denegat officium, malens torpore quietis
Vti quam uarios belli sen tire tumultus.
Sed tamen a loculo tandem producitur ensis
Segnis, hebes, scalore iacens nec iam memor ire
Bellorum, pacemque magis quam bella requirit
Hic mucro, si mucro tamen de iure uocari
Debeat hic gladius et non mucronis ymago.
Impetit ergo uirum gladio munita Senectus,
Vulnus ab ense petit, sed uulneris immemor ensis,
In cassum pulsans, aditus ad uulnera nescit,
Sed stupet ad galeam, uario delirus in ictu.
Ergo Senecta, uidens proprium nil posse furorem,
Miratur seseque dolet sine uulnere uinci;
Sed quamuis esset morti uicina, propinquam
Maturare uolens, hostis sibi prouocat ensem.
Sed iuuenis, miseratus eam nec digna rependens
Hosti pro meritis, nolenti uiuere uitam
Concedit fatumque negat sua fata uolenti.
Sistit equm, frenum retinens, sermone Senectam
Aggrediens animosque truces et uota retardans,
Prodit in hec: "Cur fata paras, cui proxima fatur
Mors finem, cui uita mori, cui uiuere fatum?
Cur queris tibi concessum? Cur poscis inepte
Quod Natura parat, quod mors uicina minatur?
Vtere que restat uita nec quere propinquos
Anticipare dies; uite compendia mortem
Solentur, mortis dispendia uita repenset".
Ergo uicta fugit belloque renunciat, ensem
Deicit, expellit clipeum galeamque Senectus
Exuit, et solo baculo contenta recedit.
Debilitas perdit uires belloque recedens
Languescit Morbus, Langor fit morbidus, heret
Lapsus, labuntur Deffectus, Tedia languent.

[210-227]

Jam comites errare uidens et cedere pugne
Fletus adest, partemque suam succumbere bello
Luget, et abscisso meret uelamine Luctus
Vtque erat impaciens, gressum maturat et hostem
Impetuosus adit, galeeque resoluere nodos
Temptat, ut ad uulnus ingressum preparet ensi.
Sed Risus succurrit ei, mucrone lacertum
Dissuit a trunco, galee manus hesitat, herens
Emoritur proprioque stupet priuata rigore.
Iam Gemitus sua dampna gemit, iam Luctus inundans
Assumit sibi se, Fletus lacrimatur et omnis
Turba comes, meret Planctus Lacrimeque madescunt.
Iam Dolor ipse dolet, perdens fomenta doloris,
Deprimitur Pressura, cadunt Lamenta, Ruine
Depereunt omnisque perit uiolencia Luctus.
Gaudia Tristiciem, Pressuram Gloria, Planctum
Prosperitas, Lamenta locus, Felicia Casus
Exuperant, uincitque mali fastidia Risus.

[228-270]

At Venus ipsa furit, cui forcior ira nephasque
Maius et insultus peior grauiorque potestas.
Dum comitum languere manus, rarescere pugnam
Luget, et hostiles animoque manuque caternas
Crescere, iamque suos dolet expirasse furores,
Ignitam tamen illa facem, que fulminis ipsam
Mentitur speciem, que saxa resoluere, cautes
Extenuare solet, ferrum mollescere, rupes
Inflammare, rapit instanter, uibrat in hostem.
Has pugnas, hec bella tremens, hec prelia uitans
Expectare timet iuuenis; fuga consulit illi
Consilioque fuge uenientes effugit ictus.
Fax ignita cadit, expirat in aere, uires
Amittit, dum nulla manent fomenta caloris.
Hic tamen a tergo Parthorum more sagitam
Dirigit in Venerem nec fallitur illa, sed ictum
Primo proponit, assumit uulnus et inde
Mortem concludit, nec ad hec instare Libido
Argumenta potest, dum sic concluditur illi.
Sic iuueni sub Marte nouo noua laurea cedit:
Dum fugit, ergo fugat; dum cedit, ceditur illi;
Dum cadit, erigitur; uincit, dum uincitur; audet,
Dum timet; expugnat, dum pugnam deserit; absens
Instat et in bello preuentus, preuenit hostem.
Dum moritur, sua fata stupet Cytherea, nec ipsam
Credit adesse necem, quamuis mors ipsa loquatur.
Cum per eam soleant alii succumbere leto,
Vix credit se posse mori, sed proxima tandem
Fata uidens, prorumpit in has moritura querelas:
"Heu! tociens uictrix uno delirat in actu
Nostra manus, tociens uincens nunc uicta fatiscit
Que falli nescit, quam nunc Fortuna fefellit!
Nunc alget meus ille calor, meus ille caminus
Qui solis flammas urit, succendit in undis
Neptunum, Bachum bachari cogit et ipsum
Fulminat igne Iouem, superis furatur honorem
Numinis et multos cogit seruire potentes.
Nunc mea tela iacent, quibus olim uictus Achilles
Cessit, degeneri mentitus ueste puellam;
Inque colum clauam uertens, in pensa sagittas,
In fusum pharetras, Alcides degener armis
Totus femineos male degenerauit in actus".
Hec ait et uitam pariter cum uoce reliquit.

[271-306]

Iam timet Excessus, jam bello cedere querit,
Iam mens alta cadit, iam mentis decidit ardor,
Dum comitis uidet occasum qui maxima belli
Pars erat et prima tocius Martis origo.
Hasta tamen uibrata uolat, sed deuiat, hostem
Dum petit hec; mittensque manus male consulit illi
Que, male dum regitur, errans declinat ab hoste,
Nec saltem clipei partem prelibat eundo.
Tunc iuueni delegat opem Moderancia, ferrum
Nudat et hostilem turbat frangitque cateruam.
Pugnat in Excessum Moderancia, sobria Fastum
Aggreditur Racio, Penam Tolerancia, Luxum
Sobrietas, sed pugna fauet Virtutibus, harum
Deffendit partes Victoria. Vincitur ergo
Fastus, Luxus abit, cessat Gula, Crapula cedit.
Tunc Carnis Stimulus furtiuo Marte reluctans,
Impetit a tergo iuuenem temptatque latenter
Insultare uiro. Tamen istos prouida sentit
Insultus Racio, nec torpet pigra, sed illi
Obuiat, indomitum retinet sistitque furentem.
Sed tamen ille diu Racionis uiribus obstans,
Ex equo contendit ei multumque repugnat
Luctans, et tandem uictus submittitur hosti.
Acrius in iuuenem uolat Imprudencia, nullam
Bellandi seruat legem, sed turbine belli
Turbida, nil animo retinet nisi Martis amorem.
Mole sua fixum summa de rupe molarem
Extorquere cupit, sub quo nutaret Achilles,
Alcides gemeret totusque fatisceret Athlas.
Sed uires honeri cedunt, et pondere uicta
Vis hebet, atque grauem patitur sub mole ruinam.
Obstat ei Fronesis, et jam sub pondere uictam
Vincit et inuitam feriari cogit ab armis.
Segniciem superat Solercia, Seria Ludum,
Vtilitas Dampnum, Studium fugat Occia, Sensus
Stulticiam dampnat, Nugasque Silencia uincunt.

[307-353]

Non ultra retinens iras mentisque tumultus,
Impietas sese bellando predicat et se
Rixando loquitur, uerbis rixatur et ictu
Consummat rixas; probat ense quod ore fatetur.
Errat in errore Martis, bellique furore
Plus ferit, inque uia Martis fit deuia, legem
Bellandi sine lege tenens, sine federe fedus.
Dum minus in uulnus deseuit mucro, securim
Arripit, ut redimat gladii delicta securi.
Ergo uirum ferit et uires consumit in illo,
Sed iuuenis stat securus sub mole securis.
Assistens Pietas nec ferro militat, immo
Blandiciis precibusque cupit mollescere bellum.
Sed tamen imbre precum grauius succenditur ardor
Bellandi, donantque preces fomenta furori.
Sed postquam nil blandicie, nil uerba fauoris,
Nil ualuere preces, Pietas mellita resignat
Verba, rapit ferrum, bellumque refellere bello
Incipit et ferrum ferro, fallitque securim
Obiectu clipei, uariosque reuerberat ictus.
Sed tandem uario deuicta labore, fatiscit
Impietas, cedens Marti, sine Marte subacta.
Que restat? Fraus sola; sibi solacia pugne
Querit et ad latebras ueteres fraudesque recurrit.
Degeneri pugna, seruili Marte, doloso
Insultu, belli furias mollitur in hostem;
Blandiciis, non blanda tamen, Fraus allicit illum.
Has ergo mouet illa preces et dulcibus afflat
Verbis et phaleris dictorum palliat artem:
"O iuuenis cui terra fauet, cui militat ether,
Cui Deus arridet, celum famulatur, et omnis
Applaudit mundus, et totus supplicat orbis,
Reliquiis belli, que uix et forte supersunt,
Parce nec in uitulos deseuiat ira leonis.
Vincere cur uictos temptas? Cur bella mouere
Queris in imbelles? Satis est potuisse nec ultra
Nobilitas animi querit, nisi uincere posse".
Dum blandis precibus mentitur uerba precantis,
Euocat occulte gladium, maturius ensem
Nudat, et ingeminans ictus, ad uulnera ferrum
Inuitat; sed cassis ad hoc contendit, et ensem
Spernit, nec tali dignatur cedere ferro.
Econtra gerit arma Fides, Fraudisque reffellit
Insidias, nudatque dolos et furta reuelat.
Sed postquam nil posse dolos nec pallia fraudis
Fraus uidet, exit bella, fuge committitur, arma
Exuit et uite partem lucratur eundo.

[354-379]

Restat Auaricie strepitus, cui tota furoris
Incumbit rabies, tantique pericula Martis
Solus habet, solusque furit, se pluribus offert
Vnus et in solo spem desperado gignit.
Spicula, que multus argenti splendor inignit,
In iuuenem uibrat et ad instar grandinis instant
Tela, pluunt haste nubemque sagita figurat.
Ergo telorum siluam pluresque sagitas
Plantat in hostili clipeo uestitque sagitis
Pestis Auaricie, sed telum parcius intrat
Scutum nec clipeo sua spicula firmiter herent.
Sed uirtus que dona pluit, que munera spargit,
Nec sepelit nummos, nec opes incarcerat arena,
Sed bene diuicias fundit sine spe redeundi,
Telorum nemus ense secat siluamque recidit.
Instat Auaricie, pugnat constanter et ensem,
Quam tenet illa, rapit, armis hostilibus illam
Vincit et in dominam cogit seuire sagitas.
Ergo uicta fugit, pugne stat sola superstes
Filia Fortune, sed eam Fortuna repellit
A bello, natamque monet ne bella mouere
Intestina uelit, ne rixam nata parenti
Misceat, aut pugnam moueat germana sorori.
Ergo consilio matris concordat et hostem
Deserit, ignorans cui iustius arma mouere
Posset: sic neutri cedens, famulatur utrique.

[380-409]

Iam scelerum superata cohors in regna silenter
Arma refert, et se uictam miratur, et illud
Quod patitur uix esse putat. Non creditur illi
Quod uidet, et Stigias fugit indignata sub umbras.
Pugna cadit, cedit iuueni Victoria, surgit
Virtus, succumbit Vicium, Natura triumphat,
Regnat Amor, nusquam Discordia, Fedus ubique.
Nam regnum mundi legum moderatur habenis
Ille beatus homo, quem non lasciuia frangit,
Non superat fastus, facinus non inquinat, urget
Luxurie stimulus, fraudis non inficit error.
In terris iam castra locant et regna merentur
Virtutes mundumque regunt, nec iam magis illis
Astra placent sedesque poli quam terrenus orbis.
Iam celo contendit humus, jam terra nitorem
Induit ethereum, jam terram uestit Olimpus.
Nec iam corrigitur rastro, nec uomere campus
Leditur, aut curui deplorat uulnus aratri,
Vt tellus auido, quamuis inuita, colono
Pareat, et semen multo cum fenore reddat.
Non arbor cultrum querit, non uinea falcem,
Sed fructus dat sponte nouos et uota coloni
Fertilitate premit. Spes uincitur ubere fructu,
Gratis poma parit arbor, uitisque racemos,
Et sine se natas miratur pampinus uuas.
E tunicis egressa suis rosa purpurat ortos,
Nec spinam matrem redolet, sed sponte creata
Pullulat, atque nouos sine semine prodit in ortus.
Sic flores alii rident uarioque colore
Depingit terram florum primeua iuuentus.

[410-426]

O mihi continuo multo sudata labore
Pagina, cuius ad hoc minuit detractio famam,
Viue, nec antiquos temptes equare poetas,
Sed pocius ueterum uestigia semper adorans
Subsequere et lauris humiles submitte miricas.
Jam ratis, euadens Scillam monstrumque Caribdis,
Ad portum transquilla meat, jam littore gaudet
Nauita, iam metam cursor tenet, anchora portum.
Nauta tamen tremebundus adhuc post equoris estum
Terrenos timet insultus, ne tutus in undis
Naufragus in terra pereat, ne liuor in illum
Seuiat aut morsus detractio figat in illo
Qui iam scribendi studium pondusque laboris
Exhausit, proprio concludens fine laborem.
Si tamen ad presens fundit sua murmura liuor,
Et famam delere cupit laudesque poete
Supplantare nouas, saltem post fata silebit.

Explicit Anticlaudianus Alani de Antirufino.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page